spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

XXXV. A.D.852 XXXVI. A.D.853 XXXVII. A.D.853 XXXVIII A.D.854 XL. A.D.855 XLI. A.D.855 XLII. A.D.855  
XLIII. A.D.856
XLIV. A.D.856 XLV. A.D.856 XLVI. A.D.856 XLVII.A.D.856 XLVIII. A.D.856
spektrum.GIF (657 Byte)

p.41

omnis homines inantestare et defendere promictemus. et qui sit menime inantestare non potuerimus, au per nos ipsi per colibet ingenio retornare quesierimus, primis homnium de questio nostra taciti et bacui maneamus et dupplo suprascripto pretium nos bobis cumponere spondemus, hoc sunt solidi treginta et dui: tibi suprascripto mainoaldi metietates, et bobis qui supra metietates; et insuper cot aput bos remelioratus fuerit ista suprascripta mea binditio in quabis parte au super factum edeficio, sub estimationem pretiis nos bobis in dupplo restituare spondemus, et de culludio bobis iuremus. et iterum repromicto me qui supra leo bobis qui supra hemtori quam et vestris heredibus, ut si nures mea aut quabis homo intraberit in ista mea binditione et sorte bobis exinde tulerit per quabis modi, liceam bos intrare in ipsa terra mea qui cum ista mea binditione iuntum est, et tollere exinde quantum de ista mea binditione perdederitis, et damodo ipso non abeamus licentia bindere au donare seum in quabis modi exinde dandum, nisi in ista suprascripta mea binditione permanea; si ipso ad alio homines bindere presumserimus aut in quabis modi ipso clederimus. et bobis ipso demus ad iustum pretium quantum exinde remanent sine ipso, cot bobis obligatum abeo in suprascripta mea binditione, et si ipso ad alio homines dare presumserimus, per ista cartula ipso firmiter abeates, et cartula binditionis in suprascripta ratione sit firme. et te ursu notarium scribere rogabit. actu noceria mense indictione suprascripta feliciter.

  •  signum manus suprascripti leoni qui an cartulam fierit rogabit.

  • + ego conprando teste subscripsi

  • + ego grisio filio leoni teste subscripsi

  • + ego confreda filiu lupi teste subscripsi

  • + ego stefano teste subscripsi

  • + ego ansfreda teste subscripsi

  • + ego petelgar teste subscripsi

  • + ego leomari teste subscripsi

  • + ego teodelaupo filiu teodici teste subscripsi

  • + ego ermepertu teste subscripsi

  • + ego ramipertus notarius teste subscripsi

  • + ego barbatus notarius teste subscripsi

  • + ego gaidepertu notarius teste subscripsi

  • + ego qualdiperto clerico teste subscripsi.

p.42

XXXV. A. D. 852.                                                            

++In nomine domini tertio anno principatus domni nostri siconis et domni petri rectori eius principis mense martius quintadecima indictione. ideo que ego teodericus filius leonis bona quidem mea volumtatem venumdedit tibi waiferio filius bone memorie dauferi terram meam cum arbusto vitatum et cum castanietum seu quertietum, hec sunt tribus clausa; ipsa terra cum arbusto vitatum abet finis de uno capite fine de filii potelfrid et pertange in fine iacob et peresse in fine bonebarbe et pertange in ipsa. . . . . . . quomodo arbusto discernit, de uno latere fine biliantii et pertange in fine ildeprandi et indeque in fine bonebarbe et ferrandi et gattoni, et de alia pars fine ildeprandi et rodelaupi, de alio vero capite fine rodenandi et rodelaupi et perexiet in fine gattoni; ipsa pettia cum ipso castanietum et quertietum de pede et de uno latere fine bonebarbe, et de alio latere fine rodenandi, et de alio capite fine bia trabersa; tertia vero pettia qui est idem castanietum et quertietum abet finis de pede fine rodenandi et rodelaupi et fermosacii et de uno latere fine fermosacii et fili, de alio bero latere fine de filii iudecausi, et de uno capite fine bia trabersa. infra predicte omnes finis sortionem meam integram, quod mihi ex genitorem meum pertinuit sibe aut per comparationem vel undecumque mihi infra dicte finis sortionem mihi pertinentem est, totum in integrum meam sortionem tibi qui supra venumdedit possidendum cum bice de bie sue qui est in locum sianum finibus rotense; sive et ubique de portionem meam inbentus fuerit tam in montem et in plano, ut dudum diximus, integram portionem meam cum sortionem meam de casis que ibique posite sunt et cum omnes pomiferis et inpomiferis arboribus suis et cum inferius superiusque suis, unde portionem meam neque mihi neque aliis hominibus reserbo, sed integram meam portionem tibi venumdedit possidendum. unde manifestus sum, quod iam abeat a te receptum pretium solidos triginta, et modo de presentem recepit a te finitum pretium idem biginti solidi quod fiunt quinquaginta solidi, eam rationem, ut amodo et semper predicta nostra vinditio tu et heredes tuis habere et possidere valeatis; de quibus repromitto ego et meisque heredibus obligo tibi vel ad tuis heredibus hec nostra vinditio nos vobis ab omnis homine inantestare et defendere promittimus. quid si menime potuerimus, aut si forsitan nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus, questio nostra sint vacuo et duplum suprascriptum pretium nos vobis componere promittimus; et insuper quod ipsa nostra vinditio apud vos remelioratum fuerit, sub estimationem pretiis vobis restituamus, et de colludio si a

p.43

vobis pulsatis fuerimus per dei misteria vobis satisfaciamus. quod vero tenore te totonem notarium ut scribere rogavit. actum salernum mense indictione suprascripta feliciter. signu manus suprascripti teoderici qui hoc fieri rogavit

  • + ego maio filiu nandichis teste subscripsi

  • + ego grimoald me subscribsi

  • + ego imetancu filio teupi teste subscribsi

  • + ego trasenandus me subscrissi

  • + ego petrus abbas rogatus ut supra me subscripsi

  • + ego benedictus filius atitioni teste

  • + ego sico referendarius teste subscripsi. 

XXXVI. A. D. 853.                                                            

+In nomine domini quartu anno principatu domni nostri Siconi et domni petri rectori eius principi mense aprilis prima indictione. ideo que nos leodelghisi et sabelgardus clerici uterini iermanis filii leonis dum. taliter veniens ipse suprascripto leo ienitori nostro presentiam subscriptorum iudicibus et tribuit nobis licere, ut cum conssenssum et volumtatem eius et comvenientiam fierent inter nos et waiferius comes et stavilis esset: dum datam nobis qui supra iermanis abssolutionem ienitori nostro presentiam is dicti iudicibus, postmodum novis ab ipsum recepimus largietatem, nos leodelghisi et sabelgardus clerici cum conssenssum et bolumtatem eius bicariabimus tivi qui supra waiferius comes filius bone recordationis dauferi integram ipsam casam nostram lingnitiam, qui in solarium est positam quot emtam abemus ab a nandechis filius maioni qui fuet gastaldus et ab a angilpertus de tosscianum 1) filius casurtii, una cum ipsa terram vacuam ante ipso solarium, quot emtam abemus ab a audonem filius cattioni et a palatium expetutum 2) abemus intus ec nobam salernitanam civitatem subtu plateam sub ipsa fistulam publicam, fine aventes ipsa casam et terram nostram de uno capitem fine ipsa casam ursi filius lupi, de uno latere fine ipsa casam vestram que fuet iohanni portarii quot emtam abetis a dauferi comite

1) Tosscianum, vel Tosciano prope Salernum, ubi proprie Battipaglia dicitur.
2) Expetutum, pro expetitum, recuperatum.

p.44

nepotem vestrum, de alio capitem fine plateam sub ipsa efistulam publicam, de alio laterem finem ipsa casa, qui fuet causari filius luperissi ubi modo resedit nantelgari notarius, et perconiunientem in supradictas priores finis, et est per menssuram a finem suprascripti ursi usque in suprascripta platea sub ipsa efistulam in longitudo passi obto, et in latitudo da fine da ipsa casa qui fuet suprascripti iohanni portarii usque in finem de casa qui fuet suprascripti causari sunt passi tres et medium, at passum iustum de ominibus menssuratum. de is dictam casam et terram, qualiter finis disscernunt et sicut menssuratum est, neque novis qui supra iermanis 1), neque cuilivet ominibus nihil ivique reservabimus sortionem, set, sicut diximus, cum terram ipsam, ubi ex ac casam edificatam est et cum suis propriis tabuliciis 2) et cum tecto suo de ipso solarium, et cum proprie glutte 3) de ipso solarium in sua terram cecidentem, et cum inferius superiusque suis et cum proprio andito suo, unde in ipsa casam et terram introire deveatis, sicut nos ivique introibimus et vos introire et degredere et ingredere deveatis, in integrum, ut supra diximus, tivi qui supra waiferi vicariabimus at possidendum. unde in presentem pro ista nostram vicariationem in presente recepimus nos a te in vicariationem integram casam vestram terraneam fravitam 4) cum terram vacuam qui est ante ipsa casa et coniunie in ipsa casa quem abuistis similiter ec salernitanam civitatem a plateam, qui pergit intus curtem sagri palatii super casis eadem monasterii sancti ieorgi: finitum est nostram bicariationem in ea vero rationem, ut amodo et semper te tuosque eredes suprascriptam nostram bicariationem avere et possidere baleatis. de quibus nos repromictimus et eredes nostros colligamus vobis qui supra waiferi et at vestris eredibus, quot eadem nostram vicariationem nos vobis av omnibus ominibus inantestare et defendere promictimus. quit si menime potuerimus, aut si nos ipsis forsitans retornare quesierimus, ec omnia a nostram partem stavile sit et alia tantam terram in eodem locum nos vobis demus; et quot amodo in eadem terram fuerit edificium factum, sicut in illis diebus paruerit ipse edificio, sub estimationem pretiis nos vobis restituemus, et de colludio iuremus, et a partem vestram et de vestris eredibus de amplie calumnie soluti maneamus. Sicut te lopenandu notarium tali tenore scribere rogavimus. Actum salerno.

  • + ego qui supra leodeghisi me subscripsi.

  • + ego sico referendarius me subscripsi

1) Iermanis idem ac germanis: litera i pro g. saepenumero utitur, ita in eadem charta invenies coniunie pro coniungit, Ieorgi pro Georgii.
2) Tabuliciis, pro tabulatis.
3) Glutte, idem ac subgrundiae.
4) Fravitam, idest fabricatam.

p.45

  • + ego qui supra sabelgardus me subscripsi

  • + ego dauferi comes me subscripsi

  • + ego madelfrid

  • + ego audoaldo filio aldemari teste subscripsi

  • + ego maienolfus filius roffridi

  • + ego adelratu teste subscripsi

  • + ego sichardu teste sum

  • + ego madelmo filio maioni teste subscripsi

  • + ego ragemprandus notarius testis sum

  • + ego rotthardus teste sum

  • + ego radechis comis me subscripsi

  • + ego nanteigari notarius testis sum

  • + ego liopertus filius leoni teste sum

  • + ego ragemprandu filio trasenundi teste sum.

XXXVII. A. D. 853.                                                            

+ In nomine domini quartu anno principatus domni nostri siconi et domni petri rectore eius principis mense septembri secunda indictione. ideo que ego ermeperga filia ermemari interrogatas et inquisita sum da lupu sculdais filio dacoaldi, ut ne aliqua violentia a viro meum nec a nullo homine ego patere, set in eius presentia declarata sum pura et sinceras volumtate mea et una cum ragenfrid viro meum filio radiperti et cum ursu filio fermosaci et boni filii ursiperti propinquiori mei parentis et mundoaldi meis, qui mihi consentientes sunt secundum legem in edicti pagine contine, una cum suprascripto viro meu et una per absolutione suprascripti radiperti genitor et sociro nostro, vindedimus vobis, idest maurici et lamedfrid germani fili leomari, terra mea cum arbustu vitatu, quem habeo super bicum de locum barbattianu et propiu locum nominatum ad arbustu; habent finis de uno latu fine terra de fili ermerissi et de fili aoderami, et de uno capu fine terra alerissi fili aoderami, et de alio latu fine terra grisimperti et de fili lupi, et de alio capu fine via pluvica. infra iste predicte fines quartam pars mea exinde vobis qui supra germanis vindedi, qui mihi pertine de meum morcincaput de quodam dacipertu primu

p.46

anteriore viro meum filio pertoaldi; unde de nominata quarta pars nec mihi qui supra vinditrici nec cuitlibet nihil remansit portione, set vobis germanis in integrum vindedimus possidendum una cum inferiore et superiore suo. unde pro suprascripta nostra vinditione una cum suprascripto viro meum recepimus finitum pretiium a duos suprascripti emptori mei auro beneventano solidum unu et tremisse; eam ratione, ut ammodo et semper vos et heredes vestri predicta mea vinditionem in integrum habere et possidere valeatis: et unde nos repromittimus qui supra vinditoris, et heredes nostris conligamus vobis suprascripti emptoris nostri et ad vestris heredibus exinde ab omnes,homine inantistare et defendere. quid si minime nos vobis exindeque inantistare potuerimus, vel sit nos ipsi per quodlibet ingenio retornare voluerimus, dupplo pretiu ipsu nos vobis conponere promittimus, et quod aput vos remeliorata parueri ipsa nostra vinditio in quadlibet parte, sub estimatione pretium in integrum nos vobis restituamus similiter in dupplo, et de colludiu inde nos vobis iuremus ad dei evangelia. et iterum ego que supra ermeperga una cum suprascripto viro meum dedimus vobis suprascriptis germanis emptori nostri et leoperti barbane vestro ipsa cartula vinditionis, quam marinu filio ermemari ipsa cartula vinditionis emissa habui pertoaldi filio tauri de omnia rebus substantia sua tam de movile quam et inmovile omnia et in omnibus; et ipsa cartula scripta est, per cumpertu notarium in tertio anno principatu domni sichardi mense aprili tertia decima indictione et roborata per scripturi a testibus manibus sui edone 1) persone; eo tenore vobis qui supra dedi ipsa cartula pro vestra defensione ad abendum in vestra potestatem ammodo et semper securo nomine. sicut te gaidepertu notarium taliter ut scribere rogavimus. actum barbattianu mense et indictione suprascripta feliciter.

  • signu manus suprascripte ermeperge et suprascripti viro eius qui ahnc cartulam fieri rogavi.

  • + ego qui supra lupu me subscribsi

  • + ego leo filio lunari teste sum

  • + ego ermefreda presbiter teste sum

  • + ego sindelpertus presbiter teste sum

  • + ego rappertu filio mauriperti teste subscripsi

  • + ego ramipertu filio contari teste sum

  • + ego rappertus filio altemundi teste subscripsi.

1) Edone, seu idoneae.

p.47

XXXVIII A. D. 854.                                                             

+ In nomine domini quinto anno principatu domni nostri Siconi et domni petri rectori eius quam primo anno dommi ademari principibus mense februario dies beneris secunda indictione. memoraturium factum a nos lupus et lanpertus et amipertus diaconus et walpertus germani filii boneperti, et radeprandi filii raduli et adelprandi filii ragimperti, quomodo ante bonorum hominum qui subter scripti sunt, retradidit nobis waaldipertus filius adelperti de murtula 1) ipsa terra campense quem abuimus propio sancta .  .  .  .  .  .  .  qui cum terra ipsius waldiperti iuntum est, et de unu latu fini terra sancte marie, et de unu capu de filiis rapperti, et de alio capu fini bia publica. de ipsa terra abuimus intentionem cum ipsu suprascripto waldipertus ecce modo nobis ipsa terra tradidit, sicut de ante os anno nostra fuit, et manifestabit ipse, suprascriptus waldipertus, ut da modo de ipsa terra per nullis modi nec per nullo ingenio nobiscum exinde contendere au casare 2) de ipsa suprascripta terra. factum est in tostattiu in ipso mercatu, et ursu notarius interfui.

  • + ego raudipertu teste

  • + ego giso filio leoni teste

  • + ego adelfreda teste subscripsi

  • + ego leomari teste subscripsi

  • + ego totelgisi teste subscripsi.

XXXVIII. A. D. 854.                                                             

+ In nomine domini quinto anno principatu domni nostri siconi et domni petri, et primo anno domni ademari principibus mense octubrio tertia indictione. ideo que ego cussiperga filia

1) Murtula, idest muris cincta - In Gloss: habetur tantum murtus pro parvo muro.
2) Casare, pro causare iuxta consuetam formulam, scilicet litigare.

p.48

liosperti et relicta fuit quondam raginpertu filio arniperti et ab issu biro meo traditu abuit morgincapu quartam parte de omnes res sua; modo congrugu est mihi de ipsa quarta mea bindere, benior in presentia ragenprandi sculdais et ab eo interrogata sum, ne aliquas biolentia a quabis omine patere; set mea bona bolumtate et secundu lege mihi consentiente duos parentis meis idest rospertu germanos meum et magipertus filius ursi, et per notitia de suprascripto iudice ego nominata cussiperga benumdo tibi tsoderici filio iubini ipsa quarta mea, quam legibus tollere debeo de ipsa res quod tu teni, quod ante os tempu arnipertu socero, meu bindutu 1) abuit suprascripto iubini genitori tuo et genculi et quandoni germani, seo et de quantu da suprascripto raginpertu biro meu conparatu abuistiti ipsa quarta esinde legibus tollere debuit, in integrum tibi qui supra cum finibus et bia sua bindo possidendu. unde recipi a te fenitu pretiu tremissi quattuor ea ratione, ut amodo et semper tu tuis eredibus suprascripta nostra binditione abere possidere baleatis; de quibus me repromicto, et meus erede obligo tibi qui supra et tuis eredibus desta 2) nostra binditione ab omnis omine defensare promicto mictemus. quit si menime potuerimus, aut si per nos ipsi per quolibet ingeniu retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu bobis conponere spondimus, et insuper quantu aput bos remelioratus fueri sub estimatione pretii bobis restituemus; iteru et ipsa quarta tibi dedi pro defensione. et te roppertus notario scribere rogabi. salerno mense indictione feliciter:

  • + ego qui supra ragemprandus me subscripsi

  • + ego rapperto filio aliperti teste subscripsi

  • + ego wampertus notarius testi subscripsi

  • + ego leocardo filio lupi subscripsi

  • + ego leonprandu filio leopardi teste subscripsi

  • + ego ursu filio tassiloni subscripsi.

XL. A. D. 855.                                                             

+ In nomine domini sex anno principatu domni nostri siconis et domni petri et secundo anno domni ademari principibus mense magio tertia indictione. ideo que ego locerna religiosas

1) Bindutu, valet venditum.
2) Desta, pro de ista.

p.49

femina filia quondam santiperti, et relicta fuit quondam gennari filio optimi, hab issu 1) biro meu in die nuttiaru traditum habuit mihi morgincapum des omnibus rebus substantie sue; dum ipse bir meum defuntus est, congrugu est mihi pro mei necessitatibus de ipsa quartam mea bindere, benior in presentia radoaldi sculdais, et ab eo interrogata sum, ne aliquas biolentia ha quabis hominem patere, in eius presentia me declarabit, quod nulla biolentia ha quabis omnine pateor; nisi pro mei necessitatibus, et bona mea bolumtatem, secundu lege mihi consentientes iohanne filio meo et atrepaldo filio iohanni et per notitia de suprascripto iudice, ego nominata locerna et per absolutione prenominatus filios meu benumdo tibi iosem medico terra mea cum bineas et pommiferi in locum, que dicitur andrelle 2) propinco ecclesie sancti genuari: abentes fini de uno latu fine bia et de pede fine bia pulbica, de alio bero latere fine de filii ermenandi, sicut petre ficte sunt, de super capite coniuntu est ad fine tua qui supra iosem medico, cod da bonipertu emtu abit. clauso sto, sicut supra fini posite sunt, de quarta parte una parte esinde tibi qui supra bindedi, quod est quartam mea de meu morgincapu ipsa quarta mea, sicut supra diximus, circo fine tua tibi qui supra in integrum benumdo possidendu cum bece de bia sua. unde pro suprascripta mea binditione recipi a te esinde fenitum pretiu auru solidos tregintacinque 3) ea ratione, ut amodo et semper tu tuis eredibus suprascripta nostra binditione abere possidere baleatis: de quibus obligo me et meus erede tibi qui supra et tuis eredibus desta nostra binditione ab omnis omine defensare promictemus. quit si menime potuerimus, aut si per nos ipsi per quolibet ingeniu retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos bobis conponere promictemus, oc est solidi septuaginta; et insuper quantu aput bos remelioratus fueri, sub estimatione pretii bobis restituemus, de conludio bobis iuremus. et te roppertus notario scribere rogabi. salerno mense indictione feliciter. signum manus suprascripte locerne et ioanni et atrepaldi qui ac cartula scribere rogabimus.

  • + ego qui supra radoaldo

  • + ego toto notarius testis sum

  • + ego ursu filio iohanni teste

  • + ego radolfus filius leoni testis sum

  • + ego antipertu sculdais me subscripsi

  • + ego ramperto teste subscripsi

  • + ego wisenolfu teste subscripsi          

1) Issu, vox vernacula pro ipso.
2) Andrelle, locus extra Salernum cis flumen Lyrinum, ubi Ecclesia erat S. Ianuarii.
3) Cinque, italica vox; latine quinque.

p.50

  • + ego radoaldo filio leoni teste

  • + ego lupu filio iohanni teste

  • + ego trudelpertu me subscripsi

  • + ego leocardo filio lupi me subscripsi

  • + ego sindo filio gentili teste subscripsi

  • + ego modericus filius ilderici

  • + ego radolfo filio ermecausi

  • + ego adelperto filio lupi teste subscripsi

  • + ego auprando filio radolfi teste subscripsi.

XLI. A. D. 855.                                                             

+ In nomine domini sexto anno principatus domni petri et secundo anno principatus domni ademari principibus, mense octuber quarta indictione. ideo que nos i sumus teodi et cunipertus germani filii pauliperti abitatori sumus noceria, et una per largietate et absolutione walperti filii waliperti et aliperti filii wale et ipsi stante vinumdamus tibi benenati filio biati terra nostra qui est arbustu bitatu, quem abemus in locu qui dicitur puteum regente et proprio ad aiella 1) bocatur, quem per cartule emtum abuimus da armogeni et ursu filiis cintioni: abet finis ipsa terra de uno latu et de uno capu fine terra aliperti filii fusculi, et peresset in terra rapperti filii fusculi, et peresset in terra rapperti filii arniperti, et de alio latu fine terra forterami filii fusoaldi et terra tua qui supra emtori, et de alio capu bia publica. infra has autem finis, unde nec nobis qui supra binditori, neque ad alterius homines nihil reserbavimus portione, set totum in integrum tibi qui supra benenati bindimus ad possidendum cum superiores et inferiores et cum bice de bia sua. unde pro ipsa nostra binditione recepimus a te qui supra emtore nostro finitum pretium aurum solidi treginta dui, eam ratione, ut amodo et semper tu et heredes tuis ipsa nostra binditio abere et possidere baleatis; eo tinore colligamus nos qui supra teodi et cuniperto et heredes nostros colligamus tibi qui supra benenati et ad tuis heredibus, ut ipsa nostra binditio nos vobis ab omnis homines inantistare et defendere promittimus. et qui sit minime

1) Puteum regente et proprio ad Aiella: Pozzo regente vel Agella, in Nuceria.

p.51

inantistare non potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, dupplo supradicto pretium nos vobis componere spondimus, oc sunt solidi sexaginta quattuor:  et insuper quod remelioratum paruerit sub estimatione, pretiu nos obis restituare placitamus, et de colludio vobis iuremus, et hoc nsuper ipse cartule, quod exinde firmate abemus, ipse tibi in  defensione dedimus, in talis vero ratione, ut quando novis aut ad nostris heredibus necesse fuerit, ipse nobis adpresentatis et emper redea ad vestra potestate et de vestris heredibus omni empore ad abendum et conserbandum, et han cartula ut supra sit irme. et te liuspertus  notarius scriberis rogabit.

  • + ego qui supra alipertus me subscripsi

  • + ego wiselgari teste subscripsi

  • + ego aitio teste subscripsi

  • + ego nandipertu teste subscripsi

  • + ego adelpertu filiu antiperti teste subscripsi

  • + ego lupu filio boniperti

  • + ego ermepertu filius iohanni teste subscripsi

  • + ego totelgisi teste subscripsi

  • + ego teoprando teste subscripsi

  • + ego audemari teste subscripsi

  • + ego wisenolfu teste subscripsi.

XLII. A. D. 855.                                                             

+ In nomine domini septimo anno principatu domni nostri petri et tertio anno domni ademari principibus mense decemvrio quarta indictione. ideo que ego leodempertus filio miteperti pura et sincera mea bona bolumtate bindedimus tivi siconi filio tancomari terram meam cum bineam et suis pomiferis, quem abeo il locum 1) qui dicitur iovi finibus salernitanis: fine abentes ista meam vinditionem, de super capite finem bia publicam, de uno latere fine vestra qui supra emtori, et perconiunge in fine roffrid et deducit usque in ribus, de subto pede fine terram epicopio

1) Il locum, il pro in.

p.52

salernitano, sicut medio ribus discernit, de aliam partem fine radiperti sicut termiti ficti sunt, et per ipso latere perdeducit usque in ipso ribus clauso isto per designates finis metietatem in integrum iusta te preendendum cum ipsa media casa qui ivi est posita, tivi qui supra bindedimus possidendum cum inferius superiusque et cum abiacentiis 1) et coerentiis et cum usu aquarum: ipsa metietate, de sicut diximus, in integrum tivi qui supra bindedimus at possidendum, nominata illa alia metietatem in mea reservo potestatem. unde pro ista mea vinditione in presente recepimus a te qui supra emtorem nostrum, oc est pretius auri beneventani solidi heginti et uno veteri de domno sichardo, finitum est ea vero rationem, ut amodo et semper te tuisque eredibus suprascriptam mea vinditionem avere et possidere valeatis. unde de quibus nos repromictimus et eredes nostros colligamus tivi qui supra et at tuis eredibus, de is dicta mea vinditione av omnibus omnibus inantistare et defendere promictimus. quit si menime potuerimus. aut si nos ipsis forsitans retornare quesierimus, duplum suprascripto pretium nos vobis conponere esspondimus, oc sunt solidi quatdraginta et duo; et insuper quantum ista nostra vinditio aput bos remelioratum fuerit, sub estimationem pretiis nos vobis restituemus et de colludio nos vobis iuremus. iterum et repromictimus tivi et at tuis eredibus, quot si ego et eredibus meis ipsa supra-scriptam metietatem quot mihi reservavit, bindeturum abuerimus, at nullus quemquam ominem ipso vindamus aut in quacumque partem exinde demus, de sicut conclusum est, nisi tivi qui supra et at tuis eredibus bindamus, at iusto pretium quot per doctos omines atpretiatus fuerit; et si alii hubique exinde datum paruerit, securiter per istam cartulam ebeniat in vestra potestatem at semper abendi nomine sine mea vel eredibus meis aut cuiuslivet contradictionem, simulque et anteponimus tivi de supradicta clusam de illos quod mihi reserbavit. quot si in ec mea vinditione aut genetrices mea bel uxor meam intrare volueris at quarte sue inde tollendum, de quantum per illas vobis exinde tultum 2) esset, in alio tantum liceat vos, de sicut diximus, in supradicta clusa introire in is qui exinde mihi reliquit, et per estimum de vonis omines ex ipso tollatis et securiter per ista cartulam possideatis. sicut te lopenandu notarium tali tinore scribere rogabimus. Actum salerno feliciter.

  •  + ego ademari me subscripsi

  • + ego ermenandu filio ermemari teste

  • + ego ropperto filio ildeperti teste

  • + ego walperto filio ildeperti teste

  • + ego lupuini filio lupi teste

1) Abiacentiis, idest adiacentiis.
2) Tultum, part: a tollere pro sublatum.

p.53

  • + ego benedictu filio boni teste

  • + ego adelperto filio lupi me subscripsi

  • + ego iosep notarius teste

  • + ego raginpertu notarius teste

  • + ego ragemprando teste subscripsi

  • + ego cuffelga teste

  • + ego lambaiari teste subscripsi.

XLIII. A. D. 856.                                                             

+ In nomine domini tertio anno deo propitio principatu domni ademari mense februarius quarta indictione. ideo que ego roffrida filius quondam ropperti binundabo tibi siconi filio tancomari terra mea cum bineis et quertietus in locum qui nominatur iobis: abentes fines ex ipsa mea binditio de uno capites fine bia, et de alium capites fine ballones 1) qui discerni da terra episcopii et de alie omnes partis coniuntu ad bestro qui supra: infra anc finis nec mihi qui supra bindetoris nec walpoli germanis mei, nec culibet nulla reserbabimus, set infra finis in integrum da inferioribus et superioribus suis bovis qui supra bindedimus possidemdum cum bia sua. unde pro hanc mea binditione recipi a te qui supra entoris meo fenitum pretium auro benebentano solidos trigintas eam ratione, ut amodo et semper tu tuisque redibus suprascriptam nostram binditionem abere et possidere baleates; de quibus repromictemus nos qui supra binditores et meisque colligo eredes tibi qui supra et ad tuis eredibus ex ipsa suprascripta nostra binditione ab onnis homine defensare spondimus. qui si menime potuerimus, aut per nos ipsi per colibet ingenium retornare quesierimus, dupplo supradictos pretium nos bovis cumponere spondimus; et insuper cot suprascripta nostra binditio aput bos in quabis partem sub estimatione pretiis restituaamus bovis et de colludiu bovis iuremus. unde te wanpertus notarius scribere rogabit. actu salerno mense indictione feliciter. signu manus suprascripti roffridi qui ascribere rogabit.

  • + ego radolfus filius ermecausi

  • + ego adelhisi filio wilemundi testi

1) Ballones, vox vernaculi eloquii idest valles.

p.54

  • + ego wandelhisi filio wamperti teste

  • + ego balericus notarius

  • + ego toto notarius testis sum

  • + ego leonprandu filio leopardi teste sum

  • + ego nandelghisi filius nandi testis sum

  • + ego benenato filio fortenati teste

  • + ego orseprandu filio ursi me subscripsi

  • + ego teodorico filio dardarici testes

  • + ego casteleo filio leuni me teste

  • + ego desideri filio ursiperti me subscripsi.

XLIV. A. D. 856.                                                             

+ In nomine domini tertio anno principatu domni nostris ademari mense aprilis quarta indictione. ideo que ego radechis comes filius moncolani declaro quia ante os annos vindedit tibi waiferi comiti filius dauferi terra plantata arboribus et baciba uno tenientem circo carbonario propinquo civitatem salernitanam, quod epmtum abuit ab hominibus atranensis et da ermengari filius ermechis: tali ordine tibi vindedit, ut si quicumque homo tecum aut cum tuis heredibus causare infra ipse fini, qualiter in illa cartula benditionis de ipsa terra ad ipso anglone da super circo ribus pastini quantum ibidem fuit derosulu clerico quod ipse ermengari mihi vindedit, et per legem et iustitiam ipso derosulu convincere potere sacramenta secundum legem tibi persolbere, ut nostro non esset conludio, et reddere tibi ego aut meis heredibus solidos triginta de domno sichardo, sicut inde accepi, amplius non vobis de ipso derosulu circo ipso anglone, sicut supra legitur, iustitiam persolbere. modo vero mea vona voluntas per hanc cartula confirmo in possessionem tuaque waiferi predictam terram, que supra legitur, in integrum, quod ermengari mihi vindedit qui fuit derosulu, ut ego et meis heredibus adversus te waiferi et tuos heredes semper inde taceamus et ab omnibus hominibus vobis ipso inantestare et defendere debeamus omni tempore; et si nos inde causaberimus, vel si ab omnibus hominibus vobis ipsos defendere non potuerimus, ante omnia nos inde taciti maneamus et sagramenta vobis inde persolbamus, ut nostro non sit conludio, et insuper duplo pretio vobis conponamus quantum ipso

p.55

derosulu quod mihi ipse ermengari vindedit, in die illo luerit balientem, ita ut per illa anteriore cartula de ipso derosulu nullam nobis intentionem mittatis, sed illo alio per eadem cartulam abeatis, sicut continet. simulque per hanc cartula dono tibi predicti waiferi terram ipsam in ipso mercatum a super carbonario, qui est in capite de ipso arbusto tuo secus ipso ballone in longitudinem pedes octoaginta et in latitudinem pedes viginti sex, hubi tu casam edificastis qui est a parte de ipso arco: tali ordine tibi ipso donabit, ut ego et meis heredibus adversus te et tuis heredibus semper inde taceamus. et si per nos cuicumque datum paruorit esset beraciter, nos vobis ipso defensemus; et si nos inde causaberimus, vel si per nos datum paruerit et non ipso vobis defensaberimus, dupla terra in  eodem loco vobis dare promittimus, qualis ista nostra donationem in die illo paruerit; si alter quicumque homo vobiscum inde causaberit, nullam vobis inde defensori siamus nisi tantum sagramenta vobis persolbamus secundum legem, ut nostro non sit conludio, et in isto tinore recepi a te launegildum manicios pario uno. verumtamen hec omnia, que supra legitur, sic repromitto adque confirmo, ut hubi hec cartulam ante iudices publicos per duas vices ad heredes meos ostensam et relectam fuerit et posteam inde causaberit tecum aut cum tuos heredes, sic vobis culpabiles sit et omnia vobis persolbat, sicut supra legitur. sicut te ragemprandum notarium scribere rogavi. actum salerno mense indictione feliciter.

  • + ego qui supra radechis comes me subscripsi

  • + ego drogo filius roderissi teste subscripsi

  • + ego rodelchis me subscripsi

  • + ego rodelgardus filius radelchis teste sum

  • + ego roderissi filius rodelchis teste subscripsi.

XLV. A. D. 856.                                                             

+ In nomine domini tertio anno deo propitio principatu domni nostris ademari mense iulio quarta indictione. ideo que ego rappertus filius quondam mauriperti habitator sum in barbattianu, dono adque per hanc cartula cedo tibi waiferi comiti filius dauferi terras cum arbusto et bacibu, hoc sunt pettie 1) due, una ex ipse est in locum qui dicit casa amabile acto sarnense: abet

1)  Pettie, pro glebae.

p.56

fini de una parte tuaque waiferi quod tibi retradidit rappertus, de capu fine via, de alia parte fine terra quod tenet lupu filio decorusi et peresset in fine lopari, de pede fine lupi filius romari; est per mensuria in longitudo passi centum sessaginta nobe, in capu latu passi quinquaginta sex, in medio passi quinquaginta octo, in pede passi triginta sex. ipsa alia pettia in locum qui dicit angre in eodem acto sarnenses abet fines, de uno latu mea que rapperti, et de uno capu bia, et de alio latu fine ecclesia sancti sisti, et de alio capu fine padule; est per mensuria in longitudo passi centum octoginta et in latitudo passi viginti quattuor et gubita dua. clausa ista ambas, qualiter ut supra fini et mensurie posite sunt, totum in integrum tibi nominati waiferi una cum inferius et superius suis et viis suis donabit possidendum, unde nec mihi neque alteri hominibus vel cuicumque nullam exinde reserbabit. et pro.confirmandam hanc mea donationem, de presentis recepi a te launegildum manicios nuscinii 1)  pario uno ea rationem, ut amodo et semper tu nominatus waiferi et heredibus tuis suprascriptam mea donatione in integrum habere et possidere valeatis; de quibus me repromitto et heredes meos hobligo tibi et heredibus tuis ex ipsa mea donationem ab omnis homine inantestare et defendere. quid si non potuerimus, aut si nos ipsi forsitans per quodlivet ingenio retornare quesierimus, dupla et simile rem in cadem loca vobis dare promittimus, qualis ista nostra donationem in die illo paruerit; si vero a parte palatii quicumque homo vobiscum exinde causaberit et per legem ipso a pars palatii conviceri, sacramenta vobis exinde persolbamus cum duodeci aidos nostros, ut nostro non sit conludio, amplius vero a parte palatii nullam vobis inde persolbamus. sicut te ragemprandum notarium scribere rogavi. actum salerno in sacro palatio feliciter. signum manus suprascripti rapperti qui hanc cartula scribere rogabit.

  • + ego madelfrid

  • + ego dauferi comes me subscripsi

  • + ego grimoald me subscribsi

  • + ego petrus marepais teste subscripsi

  • + ego rodelchis me subscripsi

  • + ego gaido me subscripsi

  • + ego ragimbertus teste

  • + ego sico referendarius me subscripsi

  • + ego madelmo teste

  • + ego radechis comis me subscripsi.

1)  Manicios nuscinii, idest chirotecas cum fibulis.

p.57

XLVI. A. D. 856.                                                             

+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri ademarii magnus princeps mense augusto quarta indictione. ideo que ego leoprandus filius bonecausi benundedit tibi ursi filio iacob terra mea que est arbustu bitatu, quas abeo in cirasulu actu rotense: que abet finis ipsa terra de uno latu fine terra tua qui supra ursi emtori, de uno capu fine bia, de alio latu fine terra teoderici filii causoaldi, de alio capu similiter fine sicut bia discerne. infra has autem finis, unde nec mihi qui supra binditori neque ad alius homines nihil seserbabimus portiones, set totum in integrum cum inferius superius ipso tibi benundedimus ad possidendum cum bice de bia sua. unde pro confirmandam hanc mea binditionem, de presentes recepit a te pretium aurum solidos benebentanos numero nobe, finitum est totum pretium in ea bidelicet ratione, ut ipsa nostra binditio abere et possidere valeatis, et hoc repromitto ego nominatus leoprandus et heredes meos colligo tibi iamdicti ursi et ad tuis heredibus, ut ipsa nostra binditio ab omnis homines inantistare  et defendere promittimus. quid si defendere non potuerimus, aut si nos ipsi per quolibet ingenium retornare quesierimus, duplum pretium nos vobis componere spondemus, hoc sunt solidi decem et octo, et quod aput vos remelioratum paruerit in quacumque parte aut super factum edificium, sub stimatione pretii nos vobis restituamus; de culludio vobis iuremus et hanc cartula binditionis, ut supra sit firma. et te liuspertus notarius scriberis rogabit. ego qui supra leoprando me subscribsi

  • + ego lupini teste subscripsi

  • + ego truppoaldus teste subscripsi

  • + ego urso teste subscripsi

  • + ego ramipertus notarius teste subscripsi

  • + ego teotardo teste subscripsi

  • + ego maio filio probati teste subscripsi

  • + ego raginpertus subscripsi

  • + ego ermepertu teste subscripsi

  • + ego richardu teste subscripsi.

p.58

XLVII.A. D. 856.                                                             

+ In nomine domini quartu anno principatu domni nostri ademari principe mense decembrio quinta indictione. ideo que ego lupo filius quondam maioni benumdo tibi iosep medico terra mea cum binie et cum omnes arboribus de pommiferi et cannietu et salicetu 1) in locum que dicitur malianu 2) qui est bidetur a super fiubio lirinu; habentes fini do una parte fine antiperti sculdais, como 3) metia sepe discerni et termiti ficti sunt, de super latere fine bia pulbica, de alia parte fine metia sepe, qui discerni da fine de rede 4) gaidenardi comite, quod ego ei ante os die bindutu abuit, de supter latere fine aqua de flubio lirinu. infra as autem fini metietate predicta terra cum metia casa et metiu palmentu et medio susceturio 5) et cum bece de bia sua ipsa metietate in integrum tibi qui supra benumdo ad possidendum; unde de ipsa metietate, sicut superius legitur, nec mihi suprascripto binditori, nec alteri omini non dico remanere, set inferius superius tibi qui supra in integrum hindedimus possidendum: reliqua illa alia metietate in nostra reserbabimus potestate. unde pro suprascripta nostra binditione recipimus a te fenitu pretiu auru solidi quinquaginta boni beteri de domnu sicardo, ea ratione, ut amodo et semper tu tuis eredibus suprascripta nostra binditio abere possidere baleatis; de quibus obligo me et meus erede tibi qui supra et tuis eredibus de sta nostra binditione ab omnis omine defensare promictemus. quit si menime potuerimus, aut si per nos ipsi per quolibet ingeniu retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos bobis conponere spondemus, et insuper quantu aput bos remelioratus fueri, sub estimatione pretii bobis restituemus, de conludio bobis iuremus. iteru si uxor mea aut nore me aut quicumque omo de sta suprascripta binditione bobis tollere bolueri, liceat bos intrare in ipsa metietate quas mihi reserbabit, et alio tantu per estimo de boni omini tollere et per an cartula firmiter abere, et amodo quantu ipsa octaba et quarta fueri de ipse femine de ipsa rem in nullis partibus ipso dare possamus, set amodo per an cartula tibi ipso antepono quam et ipso brebe quod da petru clerico filio gaidenardi comite emissu abeo, quod mihi absolutione dede suprascriptam rem bindere, pro qua gaidenardi genitori eius esinde obligatu

1) Cannietu et salicetu, idest arundinetum et terra salicibus plantata.
2) Malianu, territorium prope Salernum.
3) Como, italice come, latine quomodo.
4) De rede, pro haerede.
5) Susceturio, idem ac susceptorium receptaculum.

p.59

fui, ut ei ipsos bindere et modo mihi ipse petru filio eius absolutione dede 1), et ipsu brebe tibi dedi pro tua defensione. et te roppertus notario scribere rogabit. Salerno mense indictione

  • + ego antipertu sculdais me subscripsi

  • + ego ragemprandus notarius testis sum

  • + ego ermenandu teste subscripsi

  • + ego leocardo filio lupi me subscripsi

  • + ego lopenandu notarius testis sum

  • + ego aldo filio alloni me teste subscripsi

  • + ego paulus

  • + ego ragemprandus testi subscripsi

  • + ego ragimpertus filius balerici testis sum

  • + ego leonprandu filio leopardi teste subscripsi

  • + ego modericus filius ilderici teste

  • + ego rottelmannu filio romani teste

  • + ego teupu filio teuperti teste subscripsi

  • + ego iohanniperto teste subscripsi

  • + ego lupuin filio lupi teste

  • + ego radolfus filio leoni teste.

XLVIII. A. D. 856.                                                             

+ In nomine domini quarto anno deo propitio principatu domni ademari mense decenbrius quinta indictione. ideo que ego roctruda filiam quondam arniperti et uxor sum leodemperti filii mitiperti, dum da ipsu bir meus traditum abeo in die cuniuntionis nostri morgincapus, cot 2) est quartam partem dex onnibus rebus suis; modo bero dum congrigum esset ipsius bir meus aliquantulum terra bindere siconi filio tancomari, et mihi qui supra

octrude pariter cum ipso pro

1) Dede,valet dedit.
2) Cot,pro quod.

p.60

quas ibidem quartam abeo, sicut supra disximus propterea interrogata bel inquesita sum ego nominata roctruda da radoaldus sculdais, ne fortasse de anc binditione ab ipsu bir meus aut a quabis homine alicot biolentia patere, set ante presentia ipsius sculdais ego nominata roctruda me manifesta sum, ut con 1) summa mea bona bolumtatem largita sum subiscripta rex bindere, et secundum lex consentientes nobis qui supra rappertus presbiter germanus meus et rappertus filius cicini ipsi mihi consentientis et cum notum drodem iudices, ego nominata roctruda et leodemperto bir eius berum comites binundabimus tibi siconi filio tancomari terra nostram cum bineiis et arboribus suis et cannietus in locum qui nominatur iovis; abentes finis ex ipsa nostra binditio de subter comu medio ballo 2) discerni da fine episcopiis, et de aliam parte fine radiperti, et de aliam partem coniuntum ad tuo qui supra, et de super fine mea qui supra, comodo uno pirus signatus est et termiti ficti sum, et peresset fine mea qui supra como termiti ficti sum et perdeduce fine bia. infra anc finis posite sum cum duabus adplictora 3) de ipsa casa infra finis, in integrum tibi qui supra bindedimus possidemdum, et alio uno adplicto de casa ipsa mihi reserbamus. unde pro anc nostram binditionem recipimus a bos entoris nostro auro solidos dece et nobe, eam ratione, ut amodo et semper tu tuisque redibus suprascriptam nostra binditionem abere et possidere baleates; de quibus repromictemus nos qui supra bindetoris et nostris eredibus obligabimus tibi qui supra et ad tuis eredibus ex ipsa supradicta nostra binditione nos bovis ab onnis homine defensare spondimus. qui si menime potuerimus, aut per nos ipsi per colibet ingeniu retornare quesierimus, dupplo supradicto pretium nos bovis cumponere spondimus; et insuper cot suprascripta nostra binditio aput bos in quabis partem remelioratas fuerit, sub estimatione pretiis restituamus bovis, et de colludium bovis iuremus. unde te wampertus notarius scribere rogabit. actu salerno mense indictione feliciter. signum manus suprascripti leodemperti et roctrudes et rapperti qui ascribere rogaberunt.

  • + ego ildeperto filio martini

  • + ego qui supra radoaldo

  • + ego qui supra rapperto me subscrisset

  • + ego ursu filio lupi me subscripsi

  • + ego radipertu teste t ego adelperto

1) Con, vulgaris eloquii vox, latine cum.
2) Comu medio ballo, idest quomodo media vallis.
3) Adplictora vel applicium, valet diversorium, hospitium.

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.61-p.80