spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

XX. A.D.842 XXI. A.D.842 XXII. A.D.843 XXIII. A.D.843 XXIV. A.D.844 XXV. A.D.845 XXVI. A.D.845  
XXVII. A.D.847
XXVIII. A.D.848  XXIX. A.D.848 XXX. A.D.848 XXXI. A.D.848 XXXII. A.D.848 XXXIII. A.D.849 XXXIV. A.D.850
spektrum.GIF (657 Byte)

p.21

scripsi ego theodericus. Actum beneventi primo anno principatus mense iunio tertia indictione feliciter.1)

XX. A. D. 842.

+ In nomine domini tertio anno principatu domni nostri Siconolfi, mense martio quinta indictione. ideo qu ego antipertu et arnipertu germani filii quondam cuniperti per oc escriptu promictemus tibi leoni filio quondam silberami de ipsa terra cum arbustu quem abemus in loco trabi, ubi dicitur agella ubi nos modo resedimus, hunde modo per cartulam medietate vobi binumdedimus ipsa medietate quem ibi abuimus, da modo per nullis modi ipso ubiqua demus nec bindere neque tingare, neque in sanctis locis offerire, nec per nullo ingenio ubiqua ipso demus, nisit quando ipso daturu abuerimus nos et nostri heredibus vobi ipso demus et ad bestri heredes ad iustu pretium quem fuerit adpretiatu per tres homines bono doctos de loco; et quando ipso daturum abuerimus, faciamus bos sapere per tertiam bicem usque in dies beginti vobi demus spatio, et se vos menime fueritis cum pretiu parati ipso a nos emere, pos ipsi beginti dies abeates licentia ipso dare ubi volueriti; nam se ante ipso suprascripto constituto ubiqua dare presumserimus per quavis modi, primis omnibus ipsa terra firme abeates per istu scriptu, sicut per cartulam benditionis, et insuper beginti solidi nos vobi cumponere spondemus. et te cumpertu notarium scribere rogavit. actu noceria menso indictione suprascripta feliciter.

  • + ego raudipertu teste subscripsi

  • + ego lupini teste subscripsi

  • + ego conprando filio lupi teste subscripsi

  • + ego maio filio probati teste subscripsi

  • + ego saracino teste subscripsi

  • + ego lioprando filio persi teste subscripsi

  • + ego adelpertu filiu antiperti teste sul subscripsi

  • + ego walfreda filia anescausi teste subscripsi

1) Exibemus huius diplomatis fac-simile non vero ectypi sigilli cerei, quod vetustate comminuntum deperditum est.

p.22

  • + ego walfreda teste subscripsi

  • + ego ladipertu teste subscripsi

  • + ego lupus teste subscripsi.

XXI. A. D. 842.                                        

+ In nomine domini domno michail dibina gratia imperator augusto deo propitio quinto anno imperii eius mense september sexta indictione. Ideo que nos sumus viri petro filius balsami, et roffrit filius iohanni, et falco et petro veri germani et filii madelfrit qui sumus commorantes intus cibitate luceria, declarati enim sumus intus in anc prephatam urbem luceria coram presentia iohanni magnifico iudice et aliis nobiliores hominibus qui hic supter conscripti sunt, quia pertinentem nobis abemus ex predictis genitoribus nostris uno molino in escla ista pars flubio perticata in vicum qui dicitur ad ipso badobado larinensi, que ante hos anno aput parentibus nostris cecidit in desertum; qui his dicto molino pro magnis nostris necessitatibus peragendum nobis vindere congruum est et nostra congruitate exinde perficiendum. Quam ego mulier nomine alferada, que sum uxor suprascripti petri et filia quondam (deest nomen) et sassa, que sum uxor predicti roffrit et filia quondam domnici et traselgarda uxor iamdicti falki et filia quondam maioni, declarate enim sumus, quia in die copulationis nostre de omnibus rebus et facultatibus eorum quartam partem nobis emiserunt per eorum scriptum murgincap ab illis nobis firma tum. Set audientes nos eahque in edicti continet pagina, quod mulier sine notitia iudici aut sine consensu parentum suorum vel illi, in cuius mundio fuerit, de rebus suis nichil stabile facere poterit; pro hoc opsecrare cepimus eundem viribus nostris quam et adelmanno imperialis comes et filium iohanni et atenolfo filium ermegnardi et iohanne filium tracconi, qui sunt parentibus atque mundoal nostris, ut nobis predicte mulieri iusta legem sieret consentientes, at illi nobis consentientes fuerunt. Interea unas cum ipsis et cum eodem viribus nostris coram prephato iudice et alios idoneos subscriptos testes per hanc quoque videlicet cartulam venundedimus potoni filio poterisi et radempoti filio gautii integrum et funditus ipso iamdicto molino cum aliquantulum de terra, bacua iusta eamdem molino incipiente primo per ec fines. De prima pars quod est ab ipsa via puplica et ipso bado de predicto flubio perticata et vinea rodelgardi filii bertini, inde sunt passi ad iustum mensuratum hominis mediochis persona, qualiter in ipsa porta uius predicte cibitatis consignatum est, numero decem et septem. De secunda namque pars quod est a

p.23

fine ipsa vinea magi plesbiteri et amandi, inde sunt in longitudo passi  quadraginta sex. De tertia vero pars quod est a predicto flubio perticata, inde sunt usque in prioras fines passi sexaginta quinque. Inter iste namque finis et mensure, que superius legitur et cernitur de ipso predicto molino et de ipsa iamdicta terra bacua de fine in finem quantum infra claustrum est, unde nec nobis nec ad redibus nostris neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi; Set qualiter edificiata est eam dicta terra una cum ipso predicto molino cum legitima ingressa et regressa sua et cum inferius et supterius et superiusque suis et cum suis omnibus pertinentiis integrum, velut prelegitur, ipso iamdicto molino et ipsa terra venundedimus vobis superius dicto emtori nostro possidendum.De quo pro constaviliscendam vobis atque confirmandam hanc nostram vinditionem manifesti sumus, quod a presentem recepimus a bobis predictis emptoribus nostris unum aureum solidum sclifato vonum per caput: finitum est enim, ea videlicet ratione, ut amodo et semper eamdem nostram vinditionem integra, velut prelegitur, abere et possidere baleatis et faciatis exinde quemammodum vobis vel ad vestris eredibus placuerit sine nostra et de nostris eredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem vobis posuimus iohanne filio petri, et obligamus nos et nostros eredes vobis cuius dicto emptori nostro nostrisque obligamus eredibus, ut hanc nostram vinditionem integram, velut prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus; quod si noluerimus, aut si nos ipsi per quabis ingenium hanc nostra vinditione vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inde sint bacua et decem aurei solidi constantiniani vobis vestrisque eredibus componere placitamus, et quicquit remelioratam esse paruerit per vestrum laborem, sup estimationem hominum pretium vobis restituamus: de colludio autem, si a bos pulsati fuerimus ad sancta dei misteria, vobis satisfaciamus ita, ut nostrum non sit colludium per eamdem guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia pignera sua legitima, tamdiu donec per invitis adimpleamus vobis iusta uius testum cartule. Et hanc cartam nostre vinditionis aput vos omni tempore firmam et stabilem permaneat. Quem te deusdede diaconum et notarium hanc cartulam nostre vinditionis asscribere rogabimus. Actum in civitate lucerie qui et interfui Mense et indictione superscripsi feliciter.

  • + ego iohanne iudex

  • + ego trupoaldo teste

  • + ego poto teste.

p.24

XXII. A. D. 843.                                        

+ In nomine domini domno michaiyl divina gratia imperator augusto deo propitio quinto anno imperii eius mense haprilis sexsta indictione. En ego mulier nomine risa, filia cuidam rossemanni et uxor hadelardi filii cuiusdam ottoni et sum commorantes intus civitate lucerie, declaro me una terrata habere clausa et cohopertam foras iusta ipso muro uius predicte cibitatis lucerie had ipsa pusterula, que dicitur ursoaldi pertinentem michi ex predictum genitorem meum, et per ipsa munimina  mea,  quod  inde  aput  me firmam retineor; modo vero congruum michi est illa vindere et  exinde  mea  congruitate  perficiendum  secundum  scriptum  est  in  lege  langobardorum . si qua mulier res suas vindere boluerit, non in absconso nisi in presentia seniori seu iudici et duo vel tres parentes suos secum habeant Ideo feci exinde notitiam honixi filio alerisi et musandi filio dauferi propinquioribus meis, et una cum ipsis et cum eodem viro ac mundoaldus meus presentia urso clericus et iudex ibimus et eum rogavimus, ut nobis vindendi licentiam preberet iusta legem. At ipse iudes dum me vidit, diligenter me inquisivit ne aliqua in quacumque parte pateret violentiam; ego autem protessa sum ei, ut nullam pateret violentia, set benditricem me esse indicavit et bona mea patefeci esse volumtate bindendi. Cumque ipse iudex habsque ullam violentia me esse inbenit et tantum me benditricem esse agnobit; Ideo enim rogare cepit, ut michi consentiret; ille autem iusta lege michi consentiit. Quapropter nos qui supra nomine risa filia rossemanni quam et ego adelardus qui sum viro eius, dum nobis congruum esse videtur, vona etenim nostra bolumtate hante urso iudice et halios idoneos testes et michi predicto mulieris iusta legem consentientem eodem viro ac mundoaldus meus, in cuius mundium me subiacere cognosco, per hanc quoque videlicet cartam han vero unanimiter parique consensu vindedimus tivi poto filio poterisi integra ipsa terrata nostra, qualiter esse videtur in uno teniente ex omni parte per hos fines. de prima pars quod est av ipsa terrata bacua hambrosii filii petri, inde sunt per latitudo pedes viginti et tres; de secunda pars quod est hav ipsa via publica que recte pergit had ipsa labandaria, inde sunt per longitudo pedes quinquaginta; de tertia namque pars, quod est hab ipsa platea et fine ipsa predicta pussterula, inde sunt per latitudo pedes decem et septem et uno semmisse; de quarto autem kapite quod est av ipso muro uius predicte cibitatis lucerie, inde sunt per longitudo pedes iustum mensuratum ominis mediocris persona usque in prioras fines pedes quinquaginta et uno semmisse. intra iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur de fine in fine quantum infra claustrum est et per girum mensuratum, unde nec

p.25

nobis neque ad heredibus vestris verum etiam neque ad heredibus nostris nec ad nullum quempiam ominem ibi aliqua potio1) reservavimus requirendi, set qualiter edificiata est ipsa terrata cum biis et anditis suis et cum legitima ingressa et regressa sua et cum inferius et superiusque suis cum suis omnibus pertinentiis, integra ipsa terrata vindedimus tivi superius dicto poto emtori nostro possidendum. de quo pro constaviliscendam tivi adque confirmandam hanc nostram vinditionem manifesti sumus, quod a presente recepimus a te prenominato poto emtorem nostrum tribus aurei solidi voni scifati: finitum dicimus aput nos receptum abere ipsum pretium, ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostram vinditionem integram, sicut supra legitur, habere et possidere baleatis et faciatis exinde queammodum tivi tuisque eredibus placuerit sine nostra et de nostris eredibus vel cuiuscumque alteris ominibus requisitione. Unde guadia tivi dedimus et mediatorem tivi posuimus musando filio dauferi, et oblligamus(*) nos et nostris eredibus tivi nominato poto emtori nostro tuisque eredibus, ut hanc nostram vinditionem, uti prelegitur, nos vobis ab omnibus ominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus eam vobis per invitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quobis ingenium ilam vobis tornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio nostra inanis et tacita sint et biginti aurei solidi voni scifati penam bobis vestrisque credibus nos et nostros eredes componere oblligamus*, et in antea taciti et confusi maneamus per invitis; et quicquit aput vos remeliorata esse paruerit per bestrum laborem, sub estimatione ominum pretiu bobis restituamus in eadem guadia, et ipsum vestrum mediatorem qui se tribuit bobis ad pignerandum omnia illius pignera legitima et illegitima, tamdiu donec perbeniatis ad beram finem; de colludio autem si a bos pulsati fuerimus ad sancta dei misteria, legibus vobis satisfaciemus, ita ut nostrum non sit colludio, et unc brebem firmum permaneat omni tempore. Quia pro commemoratione unc brebemem vinditionis scripsit ego desyderyo notariusqui et ibidem fuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.

  • + ego urso clericus et iudex

  • + ego musando

  • + ego iohanne.

 1) Potio, lege portio.
(*) Dovrebbe essere obligamus

p.26

XXIII. A. D. 843.                                        

+ In nomine domini quinto anno principatu domni nostri Siconolfi mense decembrio septima indictione. Ideo que ego erfulu filius quondam ermerissi, abitator sum in noceria, bindo tibi leoni filio quondam selberami terram meam qui est castanietum in locum qui dicitur a super terme: finis abentes terram ipsam de uno latu et de uno capu fine terra acefrede filio maiuni et de alio latu fine tuntuli, et peressit fine predicti acefrid, et de alio vero capite fine carozzi, intras1) autem finis tantum exinde discepto biam ad andandum supra dicti carozzi erga fine acefrid; nam de illo alio intra predicte finis nec mihi qui supra bindetori neque a nullus hominem nihil reserbabit portionem, set in integrum clauso ipso tibi qui supra bindo possidendum una cum bia sua carraria, unde nos semper introibimus et bos inde debeatis ibique introire. unde pro suprascriptam meam benditionem in presentes recepi a te fenitum pretium auro beneventano numero solidos biginti, eam rationem, ut amodo et semper tu tuisque heredibus aberem et possidere baleatis; de quibus repromitto ego suprascripto erfulu benditor et conligo me et meis heredibus tibi qui supra leoni et ad vestris heredibus de suprascripta meam benditionem ab omnis homine inantistarem et defendere promittemus. quid si menime potuerimus, aut si per nos ipsi per colivet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretium nos bobis cumponere spondimus. hoc sunt solidos numero quadraginta; ed insuper quantum aput bos remelioratum fuerit suprascriptam meam benditionem in quacumque parte, sub stimationem pretii nos bobis restituamus. et de conludio bobis iuremus. iterum deprecor ego suprascriptus erfulu, si pos igitur meum discessus remanserit antiperga uxor meam qui fuet filia montani, et in ista suprascriptam meam benditionem intraberit, et quartam exinde tulerit et parutum fuerit qua heredes meus per nullis modis ab ipsa bos menime defensare potueri, sic bobis anteponimus, ut per istam cartulam liceas bos et bestris heredibus intrare in ipsam terram meam cum arbustum ubi resedeo, et per adpretiatum exinde appare2) tantum abere et tollere, quantum bobis exinde ipsam uxor meam tulerit. et per istam cartulam firme abere, tamquam si da os diem cartula benditionis fuisset; et cartula benditionis ut supra una cum largietatem natali presbiteri et filio iohanni scribere rogabit. actu noceria mense indictione feliciter. tamen te barbatus notarius scribere rogabit.

 1) Intras seu intra has per synaerisin quae in scripturis illius temporis frequentissime occurrit; ut desta pro de ista - an cartulam pro hanc chartulam etc:
2) Appare vel ad pare: pari ratione.

p.27

  • + ego qui supra natale presbiter me subscripsi

  • + ego ildepertus teste subscripsi

  • + ego ursu filio ilidirisi me teste subscripsi

  • + ego confreda filiu lupi teste subscripsi

  • + ego odelperto presbiter teste subscripsi

  • + EGO LEOPARDO ME TESTE SU

  • + ego grisio filio leoni teste subscripsi

  • + ego iacob me teste sum

  • + ego iohanne filio lademari me teste subscripsi

  • + ego aldemari clerico me teste subscripsi.

 XXIV. A. D. 844.                                        

+ In nomine domini quinto anno principatu domni nostri Siconolfi mense ianuario septima indictione. Ideo que orsa filia quondam alcoli et sum uxor arniperti filii cuniperti dum benior in presentia brunenguni bicedomini et ab ipso interrogata bel inquisita sum diligenter ne aliquas biolentia patere da suprascripto viro meo ibique deklaravit ut nulla biolentia patere da predictu biro meo neque da nullos homines nisit largita sum mea bona bolumtatem et mihi consentiente iohanne germano meo et godulo filio rodeperti propincos parentes meo, et unaque pari consensum et cum notu de suprascripti iudices; ideoque ego ipsa orsa quam et ego ipse arnipertu viro eius unianimiter bindo tibi leoni filio quondam silberami terra mea qui est arbustu bitatu et pomifera et casa lignitia qui supra positam est; abentes finis de uno latu cum bestro qui supra iuntum est et de uno capu fine terra domnica et peradiunge in terra grausoni et de uno latu fine terra letuli et de alio capu fine bia. infra has predicte finis de nostra sortione de terra et casa et palmentu et pila et puteum hunde nec nobi qui supra binditori neque ad alio homines nihil reserbavimus portione set totum in integrum exinde nostra sortione tibi qui supra bindo possidendum cum bece de bia sua: hunde pro hanc nostra sortione hanc binditione de presentes recepimus a te qui supra finitum pretium aurum beneventanum solidi numero quactuordeci; eam ratione ud amodo et semper tu et tuique heredibus abere et possidere baleates. de quibus nos obligamus et nostris heredibus tibi suprascripto leoni et tuis heredibus ut ipsa nostra binditio ab omni homines antestare et defendere promictemus; et qui sit menime potuerimus,

p.28

aut per nos ipsi per colibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos vobi cumponere spondimus; hoc est solidi beginti hocto; et insuper quod fuerit aput vos milioratu in quabis parte aut super factu edificio, sub istimatione pretiis nos vobi restituare spondimus et de culludio vobi iuremus, et han cartulam ut supra sit firme; et te cumpertu notariu scribere rogavit. actu tostatiu in ipso mercatu.

  • +signum manus suprascripti orse et arniperti binditores

  • +signum manus suprascripti iohanni et goduli consentienti

  • + ego qui supra bruningo me subscripsi

  • + ego walperto filio ramiperti teste subscripsi

  • + ego ildepertus teste subscripsi

  • + ego alderissi teste subscripsi

  • + ego maio filio probati teste subscripsi

  • + ego nandipertu filio iohanni teste subscripsi

  • + ego gaidelfreda filia gaiduni teste subscripsi

  • + ego saracino teste subscripsi

  • + ego lupus teste subscripsi.

XXV. A. D. 845.                                        

+ In nomine domini domno michayl dibina gratia imperator agusto deo propitio septimo anno imperii eius mense haprelis hoctaba indictione. Ideo que ego vir nomine petrus filius ... (deest nomen) et alfarana filia que sum uxor suam, qui sumus commorantes intus cibitate luceria, declaratus sum enim intus predicta cibitate luceria coram presentia benedicto magnifico iudice et haliis nobiliores hominibus, qui hic supter conscripti sunt, quem i nos ipsis cogitare cepitmus ea deo disponente, et que remedium et salbationem anime nostre vel parentum nostrorum qui hoc seculo transierunt, qualiter ad eterna bita perbenire mereamus; dum hec i nos ipsis cogitantes, subito compulsi sumus de dibina omnipotentis dei misericordiam, et pro remedio et salbatione anime nostre et offeruimus nos et tradimus nos ipssis per capillos capitis nostris in ecclesiam sanctorum apostolorum filippi et iacobi in congregatione sancta, ubi abbate franco et presbiter cum suis fratribus regimen tenere esse bidetur.

p.29

In primis offeruimus nos et tradidimus nostris persones, et tribus petie de binee, et una casa, et uno lecto cum lena et colcitra et plumateo plenisque de plumis, et una bote da bino mittendum et una zapa, quod modo habemus, et omnia et in omnibus nostris supstantiis stabilem vel mobilem, quamtum modo habemus et quantum in antea parare et conquirere potuerimus diebus bite nostre; et quod hic habemus et ubicumque poteritis probare ut nostros fierit tam de ipso nostro quam de ipse nostre persone, potestate habea ipsa sancta ecclesia comprehendere nos et omnia nostra supstantia; eo tinore, ut si aliquando habenientis tenpore ego supradictus petrus et alfarana uxor eius, aut per monitas, aut per qualiscumque ingenium illo retornare, aut exire boluirimus de ipsa sancta hecclesiam totum quantum offerimus, totum et integrum remaneat in ipsa sancta hecclesiam. Unde ego petrus pecator et alfarana serbi sanctorum apostolorum filippi et iacobi deprecor et postulo deum omnipotentis creator celi et terre et ipsi sancti apostoli, cuius nos pecatoris tradidimus et offeruit, et anahema pono prima i nos, ut qualiscumque homo de hanc re, quod nos in ecclesiam sancta offeruimus, retornare aut remobere voluerimus, aut ad usum suum tollere boluerit, aut suptraere boluerit de ipsa sancta hecclesiam aut de manus de ipso supradicto abbas et de fratribus nostris vel congregatione sancta tollere voluerit, a deo celi fiat anahematus binculo nudatos et perditos et alienatos in die domini nostri ihesu cristi; maledictus vero fiat a trecenti decem et hocto patres sancti; partem habeat cum dathan et habiran qui cum corpus et anima perderunt in infernum,et partem habeat cum iudam traditorem domini et magistris suis, extorrens et alienatus ab omni ingressum in ecclesiarum, et numquam a corpus domini presumserit hacedere; et qualiscumque homo in aiutorium de ipsa sancta ecclesiam extiterit, partem habeat cum beata et sancta dei genitrice maria mater domini nostri ihesu cristi et mereat audire cum is electis dei, qui a dextera dei positi sunt et boce evangelica dicentem: benite benedictis patris meis percipite rengum quod vobis paratum est ab origine mundi, et recipiat mercedem omnium bonorum operum hic et in futuro. Quem te adelferi notarium taliter abscribere rogabimus eo quod una nobiscum interfuisti - Actum in civitate lucerie indictione feliciter.

  • + ego qui supra benedicto iudice

  • + ego teudelgardo teste subscribsi

  • + ego poto teste subscribsi.

p.30

XXVI. A. D. 845.                                        

+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri sinocolfi mense iuliu octava indictione. ideo que ego fredemperga filia feluni congruum havea vindere in alequantulum de res meas, sicut intellexit ut lex contine, quot femina res suas vendere non possit nisi cum notitia de propinquo parentes suos et cum habsolutione de iudice ......... rassisi filios meus et rodegari filii radtiperti, qui est consobrinus meus, ud modo nobis esset consentiens. ipsi edenim nobis consentibus pariter perreximus ante isenbardo gastuldeo, cui nostra vona esset vindendi disfamavimus 1) volumtatem, et hobserbabimus eum interesset frimitatem et largietatem nobis vindendi distribuere una cum habsolutionem de predicto gastaldeo, qui me vindetrice loquente sine violentia esset connovit, quam et cum notitia de predicti parentis meis. igitur rem ego nominata fredemperga, sicut lex me absolsit, meaque bona volumtas vindedi tibi aienprandi filio aiuni in integrum ipso casale meus, quas habeo in rotalo, cum qui ad piru cupantur 2) cum casilis et curtis. ortalis, arbustis, castanieta, habellaneta, terris cultis non cultis, in plano quam etiam et in montibus, et casa mea, quas habeo intu beneventanam cibitatem noba ad porta qui vocatur da flubio sapatu 3); et mihi que supra fredenperge pertine prenominato casale et casa haba ansfrid, qui fuet viro meu, quas mihi per morgincapu in die nuptiarum datum habuit, sit in integrum, sicut ipse morgincaput meum continem, quem a supradicto viro meo ansfrid de quartam pars de supradicto casale eius et de prenominata easa datum haveo, sit in integrum ipsa quartam pars de predicto casale et de nominata casa una cum inferiu et supiusque uis 4) ed aquis et finibus suis vindedit possidendum; unde ubi nec mihi que supra fredenperge vindetrici nec ad alius homine, de que superius legitur, nullam reserbabit, set tibi qui supra aiemprandi emtori, sicut superius dixit, totum in integrum vindedit havendum et securo nomine possidendum unde per istabiliscendum anc mea venditionem pro confirmandum cartula suscepi ego, que supra fredenperga vindetrice a te aiemprandu emtore fenito pretium biginti benebentanos solidos de ipsi veteri de domnu sicardu; ea ratione, ud amodo

1) Disfamavimus voluntatem, idem sonat ac palamfacere voluntatem vel voluntati satisfacere E se la mia ragione non ti disfama Dante Purg. 15-76.
2) Cupantur, idest nuncupantur.
3) Flubio Sapatu, hodie flumen Sabato.
4) Supiusque uis pro superiusque suis, erat formula, qua utebantur notarii in describenda domo.  

p.31

et semper habeatis et possideati ista suprascripta mea venditio, tam tu qui supra aiemprande emtor quam etiam et tuisquem heredibus de qua repromidto ego que supra fredemperga vendetrice me ed eheredes meos conligo tibi prenominato aieprandi emtor,i ed a tuis heredibus ex ea vobis hab omnis homine inanteestare et defendere debeamus; quis si non potuerimus, aut si nos ipsi per quabis ingenium retornare quesierimus, duplo pretium, quem ha te acepi nos vobis conponere placitamus, et quot aput vos melioratum parueri au edificio factum fuerit, suv estimationem pretii restaurarem placitamus; de conludio, si a vos pulsatis fuerimus per dei misteri nos vobis satisfaciamus, quot nostru non sit conludiu. et te grasulfus notarius rogatu a suprascripta vendetrice et de mandato a supradicto gastaldeo anc cartula escripsi. actum stello ad sancta agathe.

  • + ego qui supra rassisi me subscripsi

  • + ego qui supra rodegari me subscripsi

  • + ego qui supra isenbardo gastaldeus me subscripsi

  • + ego madelgaudus teste

  • + ego benedictus filius lopardi teste subscripsi

  • + ego gradolfu filius grasolfi teste

  • + ego ursu teste subscripsi

  • + ego donelhisi filius doneperti teste

  • + ego iohanne filio pozzoni teste sum

  • + ego berenardu filio radeprandi teste subscripsi

  • + ego rodelgrimo filius roderissi teste subscripsi

  • + ego comoaldu teste.

XXVII. A. D. 847.                                        

+ In nomine domini octabo anno principatu domni nostri siconolfi mense sectembrio undecima indictione. ideo que ego ermepel tu filius bone memorie liusperti declaratu sum tibi lupi filio polcari, quia per cartulam emtum abeo da orsa filia lupi, qui est uxor sapatini filii gaiduli, integra ipsam quartam qui cidem pertinet de quodam lupu, qui fuet anterior vir eius, de ipsam terram de locum campu de sortem tuam prenominati lupi quem ibi abuisti: modo vero benimus in bona conbenntiam

p.32

pro hunc scriptum relaxabit tibi prenominati lupi integram ipsam quartam, quam da prenominatam orsa cum sapatino viro suo per cartulam emtam abeo, et cartulam ipsam tibi in defensionem dedit in eo tinore, ut omni tempore tu et tuos heredes terram et cartulam ipsa lirme abeatis in nostram bicem pro defensionem. unde in tali tinore conligo me ego suprascripto ermepertu et meis heredibus tibi qui supra lupi et ad vestris heredibus, ut si quacumque tempore per nos ipsis aut per summissam nostram personam de predictam quartam, sicut cartulam ipsam continet, quam bobis dedit in defensionem, bobis causatione mittere presumserimus, aut exinde de ipsam cartulam sortem quesierimus,ante omnia de questio nostram exinde taciti et bacui maneamus, 1) et bos ipsam cartulam firme abeatis; nisi, si post scriptum isto nobis aut ad nostris heredibus ostensum fuerit et posteam exinde bobis causationem mittere presumserimus, biginti beneventanos solidos nos bobis cumponamus et taceamus. et unc seriptum ut supra te barbatus notarius scribere rogabit actu noceria mense indictione feliciter.

  • + ego qui supra ermepertu me subscribsi.

  • + ego dacuperto teste subscripsi

  • + ego liuspertus notalius testis sum

  • + ego leomari teste subscripsi

  • + ego confreda filiu lupi teste subscripsi

  • + ego walfreda filia anescausi teste subscripsi

  • + ego maio filio probati teste subscripsi.

XXVIII. A. D. 848.                                        

+ In nomine domini nono anno principatu domni nostri Siconolfi mense magio undecima indictione. ideo que ego roda filia quondam iubentini et sum uxor ursi filii quondam luperissi, dum benior in presentiam alderissi sculdais et ab ipsum interrogata sum diligenter, ne alicod biolentiam da supraseripto vir meum paterem, ecce in eius presentiam declarata sum, eod nullam biolentiam da supraseripto vir meum vel a quacumque homine pateor, nisi bona mea bolumtatem largita sum una cum suprascripto vir meum subscriptam rem bindere pro qua ibi

1) Bacui maneamus - bacuus hic valet omnino rationibus carens - hoc sensu deest in Du Gange.

 p.33

quartam abeo et secundum legem consintientes mihi duos mei parentis idest ursileo filium meum et ermernari filium quondam ursi. pro ideo ego suprascripta roda quam et ego suprascripto ursu biro eius hindedimus bobis ermeperti et leoni germani et filii ermemari terram nostram, qui est arboribus hitatum et pomiferis in locum qui dicitur nuceriam et propiu bocatur nobaria; finis abentes terram ipsam, de uno latu et de uno capu fine ermemari genitori vestri, et de alio latu fine terra qui fuet nandi gastaldi, et de alia parte via pulbicam. intras 1) autem finis manifesto sum quia per equaliter medio ipso clauso per cartulam tibi clatum abemus, et illo medietate nobis reserbabimus et modo bobis ipso bindo: exinde nobis nec ad alius hominem, ant cuilibet nihil reserbabimus portionem, set in integrum per equaliter medio ipso clauso cum superius et inferius et cum bece 2) de bia sua, tibi qui supra bindo possidendum. unde pro suprascriptam nostram benditionem in presentes recepimus a te fenitum pretium auro beneventano numero solidos biginti septe, eam rationem, ut amodo et semper bos qui supra et vestris heredibus aberem et possidere baleatis; de quibus repromitto ego suprascripto ursu et roda bindetori, et conligamus nos et nostris heredibus bobis qui supra ermeperti et leoni et ad vestris heredibus de suprascriptam nostram benditionem ab omnis homine inantistare et defendere promittemus. quid si menime potuerimus, aut si per nos ipsi per colivet ingenio retornare quexierimus, ante omnia de questio nostram inde semper taciti et bacui maneamus et duplo suprascripto pretium nos bobis cumponere spondimus, hoc sunt solidos numero quinquaginta quattuor; ed insuper quantum aput bos in quacumque partem remelioratum fuerit, sub stimationem pretii nos bobis restituamus et de conludio hohis iuremus, et cartula benditionis ut supra te barbatus notarius scribere rogabit. actu tostattiu in ipso mercatu mense indictione feliciter.

  • + ego ursu notarius teste subscripsi

  • + ego qui supra alderissi me subscribsi

  • + ego teoprando teste subscripsi

  • + ego lupini teste subscripsi

  • + ego ursu filio iliderisi me testi subscripsi

  • + ego airisi presbiter

  • + ego alipertus teste subscripsi

  • + ego bario filio domnini teste sum

  • + ego bruningo teste subscripsi         

1) Intras, pro intra has.
2) Cum bece, idest bice vel vice.

p.34

  • + ego radiperto filio wasconi teste

  • + ego gaidepertu notarius teste sum.

 XXIX. A. D. 848.                                        

+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri siconolfi mense magio undecima indictione. ideo que ego lupo filius quondam maioni benumdo tibi iosep medicos terra mea cum arbustu hitatus et cum pommiferis in locum qui dicitur malianu 1); habentes fini de uno latu fine bia pulbica, de supto pede fine bia, de alio latu coniuntu est ad fine tua qui supra quod abit da rodenandu, et desuper capite coniuntu est ad fine tua qui supra quod abit da iohanne. clauso isto sicut supra fini posite sunt nec mihi suprascripto binditori nec cuilibet non dico remanere. set inferius superius totu in integrum tibi qui supra iosep bindo possidendum cum bia sua. quam et ego todelperga qui sum uxor supradicti lupi, declaro quia a predictu biro meu traditu abuit morgincapu quartam parte des omnibus rebus eius; modo congrugu 2) est mihi ipsa quarta mea bindere, benior in presentia leoni sculdais et ab eo interrogata sum, ne aliquas biolentia a predictu biro meu patere. nisi mea bona bolumtate et secundu lege mihi consentiente duos propincos parentes, idest stefano genitor meu et casteleo filius castuli; et per notitia de suprascripto iudice ego nominata todelperga una cum suprascripto lupu biro meu henundo tibi suprascripto iosep integra ipsa quarta mea de suprascripto clauso, sicut legibus esinde quarta tollere debeo, in integru ipsa quarta tibi qui supra bindo possidendu. unde pro suprascripta nostra binditione cum ipsu biro meu in comune recipimus fenitu pretiu auru solidi sexsaginta et quinque; ea ratione, ut amodo et semper tu tuis eredibus suprascripta nostra binditione abere possidere baleatis..de quibus me repromicto et meus erede conligo tibi qui supra et tuis eredibus de sta nostra binditione ab omnis omine defensare promictemus. quit si menime potuerimus, aut si per nos ipsi per quolibet ingeniu retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos bobis conponere spondimus; et insuper quantu aput hos remelioratus fueri, sub estimatione pretii bobis restituemus de conludio bobis iuremus. et te roppertus notario scribere rogabimus. salerno mense indictione feliciter. signum manus suprascripti lupi et todelperge qui an cartula scribere rogabit.

1) Malianu vel Malliano, hodie Magliano Vetere, in Vallo Lucaniae Prin: Cit.
2) Congrugu, pro congruum.

p.35

  • + ego qui supra leo notarius me subscripsi

  • + ego qui supra stefano me subscripsi

  • + ego ursu filio ermemari teste subscripsi

  • + ego leocardo filio lupi me subscripsi

  • + ego lupu TESTE

  • + ego ragimeus teste subscripsi

  • + ego barbatus notarius teste

  • + ego antibaro me teste sum

  • + ego ragemprandus notarius testis sum

  • + ego warno me teste

  • + ego adelperto filio amimperti me teste

  • + ego wanpertus notarius teste

  • + ego leo me teste subscripsi

  • + ego andrea filius ropperti teste

  • + ego ermemar me teste subscripsi.

 XXX. A. D. 848.                                        

+ In nomine domini nono anno principatu domni nostri Siconolfi mense agustu hundecima indictione. Ideo que ego adelgari filius quondam aldemari habitator sum noceria, bindo tibi persoaldi filio quondam forti terra mea qui est arbustu bitatu et ensetetu, in loco que dicitur clusura subtu ipsa matruniana; abentes finis de uno latu terra donasdei et cum bestro qui supra emtori coniuntum est, et de uno capu fine terra dacuperti, et de alio latu cum meo qui supra binditori coniuntum est, quomo termiti ficti sunt, et de alio capu fine aqua correntes. klauso istu, quatenus fini posite sunt, hunde nec mihi neque ad nullus homines nihil exinde reserbabi portione, set totum in integrum, sicut ego ipso emtum abuit da trasipertu et wadari, tibi qui supra bindo possidendum cum bece de bia sua. hunde pro hanc mea binditione de presentes recepi a te qui supra fenitum pretium aurum beneventanum solidi numero beginti et dui; eam ratione, ud amodo et semper tu et tuique herecles ab eredibus abele et possidere baleates; de quibus me obligo ego ui supra adelgari et meus heredes tibi qui supra persoaldi bel ad tuos

p.36

heredes, ut ipsa nostra binditio ab omni homines antestare et defendere promictemus; et qui sit menime potuerimus, aut pel nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos vobi cumponere spondimus, hoc est solidi quadraginta quactro 1) ; et insupel quod fueri aput vos milioratu in quabis parte aut super factum edificiu, sub istimatione pletiis nos vobi restituarc spondimus, et de culludio vobi ieremus et han cartula ut supra sit firme. et te cumpertu notarium scribere rogabit. actu noceria mense indictione suprascripta feliciter.

  • + ego walperto filio ramiperti teste subscripsi

  • + ego lioprando filio persi teste subscripsi

  • + ego leo teste subscripsi

  • + ego dacuperto teste subscripsi

  • + ego andrea filio lupi teste subscripsi

  • + ego ragimpertu teste subscripsi

  • + ego adelbertu teste subscripsi

  • + ego waltleda filia anescausi teste subscripsi

  • + ego liuspertus notarius testis sum

  • + ego adelpertu filiu antiperti teste subscripsi

  • + ego otelgari clericus teste subscripsi

  • + ego iacob filio deodati teste subscripsi

  • + ego alfanu teste subscripsi

  • + ego rodericus presbiter teste subscripsi.

XXXI. A. D. 848.                                        

+ In nomine domini nono anno principatu domno nostri siconolfi mense octuber die dominico duodecima indictione. memoratoriu factu a me rodepertu scarionis, eo quod in presentia de subscripto teste.........rospolo filio racemundi et seipse sibi medium exibe querere de re in ipsu casalem bracilianu 2) qui fue de filio iamerisi, que datum abuerunt grimoald astaldeo......

1)  Quactro, idest quatuor.
2) Bracilianu, hodie Bracigliano prope S. Severinum finibus Salerni.

p.37

scario in balle sancti biti et tennero ipsa curte, et ipso laborare et salbus facere dum in mea potestate fueri; et si non bolueri ipso laborare aut salbus facere, dum fueri in mea potestate, au si de ipso casale se substraggere 1) boluere dum in mea fueri potestate, in qualecumque locum eum inbenire potuerimus au misso nos . . . . . . . . ipsu suprascripto rospulu, licientias abeamus sine omne calumne ipsu pignera semper . . . . et in omnia et prindere et ipsu casale rebocare et conponere mihi beginti benebentanos solidos; et si de presu 2) au de pigneratione ipse au eius eredes mihi au da meis eredibus causatione miseri quale iustitia nos ei facere debuimus, tale iustitia vobis facere expode 3), et de questio suorum taciti permanere.

  • + ego davipertu filiu pauliperti me teste subscripsi

  • + ego trasari filio andre me teste

  • + ego dabicisi teste subscripsi

  • + ego raidolfu filio cumperti teste subscripsi

  • + ego airolfo filio ildeprandi me teste

  • + ego pardo presbiter teste sum

  • + ego iacob teste

  • + ego aimo teste sum

  • + ego antibaro me teste

  • + ego david presbiter testes sum

  • + ego leopardo diacono teste sum.

 XXXII. A. D. 848.                                        

+ In nomine domini nono anno principatu domni nostri siconolfi mense nobembre duodecima indictione. ideo que ego wiseltruda filia radiperti et uxor sum ildeprandi filii ursi, interrogata bel inquisita sum diligenter da maione bicedomino filio probati, ut ne aliquas biolentia patere da predictu biro meo aut a quabis homines, nec nullo homo me cotgentes aut suadentes

1) Se substraggere, idem sonat ac se subtrahere vel abire.
2) De presu, idest prehenso.
3) Expode, pro spondere -deest in Du Cange.

 p.38

set largita sum mea bona bolumtates et mihi consentientes wisenolfo biro frates meo et lupo barbanes 1) meo filio longuli, i sunt propinquioris meis parentis, unaque pari cumsensum et notitia de suprascripto iudices ego ipsa suprascripta wiseltruda una cum ildeprandu birum meo unianimiter adque pariter bindimus tibi roderici filio mauri ipsa sortione mea de terra et case cum circoitum, cortibus et ortalibus, quantum mihi in ipso locum pertine per ipsa quarta morgincapu meum, cot michi radeprando anterior biro meo in dies numtiarum traitum abuit ubi compotamus noceria 2); abentes finis de uno latu fini terra de filii leoni et de uno capu fini bia publica, et de alio latu fini terra cuniperti et de alio capu fini terra iohanni filii secundi. intre iste finis integram ipsa quartam de terra et ipse case cum sedimen sua absque mobile de intro case et alie terre per singulas locam, quem mihi reserbo mea potestates, set de ipsa terra, et se nec nobis qui supra binditores, neque ad alterius homines nihil reserbabit portione, set tibi suprascripto roderici ipso in integrum bindo a possidendum cum bice de bia sua. unde pro suprascripta nostra binditione recepi a te qui supra hemtori meis pretium aurum benebentanum solidi numero beginti, heam ratione, ut amodo et semper tu et tuique heredes predicta nostra binditione in integrum abere et possidere baleates; de quibus nos repromictemus qui supra binditores, et nostris heredes colligamus tibi suprascripto hemtori et tuis heredibus, ut ista nostra binditio ab omnis homines inantestare et defendere promictemus. et qui sit menime inantestare potuerimus au per nos ipsi per colibet ingenio retornare quesierimus, dupplo suprascriptum pretium nos bobis cumponere spondemus; oc sunt solidi quadraginta, et quod aput bos remelioratus fuerit ista nostra binditio in quabis parte aut super factum edificio, sub istimationem pretiu nos bobis restituamus, et de culludio bobis iuremus et cartula binditionis in suprascripta ratione sit firme. et te ursu notarium scribere rogabit. actu tostattiu in ipso mercatu mense indictione suprascripta feliciter. signum manus suprascripte wiseltrude et ildeprandi biro eius. qui an cartulam fierit rogabit. signum manus suprascripti wisenolfi et lupi consentientis.

  • + ego qui supra maio bicedominus subscribsi

  • + ego lupu filio boniperti

  • + ego andreas filius moises teste sum

  • + ego dacuperto teste subscripsi

  • + ego erchenperto filio ermeperti teste subscripsi

  • + ego radiperto filio quasconi teste.        

1) Barbanes vel barbanis aut barbanus, idest patruus ut in Gloss: Du Gange.
2) Compotamus, idest dicimus vel vocamus. 
 

p.39

  • + ego iacob me teste sum

  • + ego adelpertu filio waldiperti teste sum.

XXXIII. A. D. 849.                                        

+ In nomine domini primo anno principatu domni nostri Siconi filii siconolfi magno principis mense decembre tertiadecima indictione. ideo que ego leo quondam iohanni habitator sum noceria bindo tibi ermetrude filia quondam barbandaci et iohanni et leomperti et angelperti germani filii quondam leoni terra mea qui est arbustu bitatu in eodem loco; abentes finis de uno latu et uno capu bia plubica et de alio latu et alio capu cum terra mea qui supra bindito coniuntum est et ad mensura per longu passi nobe, et per latu de subter pede erga bia passi sex et gubita dua et de super capite passi quinque et gubita trea 1)  ad passu ragimperti filii dacuperti. klauso istu quatenus fini posite sunt et mensura contine hunde nec michi qui supra binditori neque ad nullus homines nihil reserbabi portione set totum in integrum tibi qui supra bindo possidendum cum bece de bia sua. hunde pro hanc mea binditione de presentes recepi a te qui supra fenitum pretiu aurum benebentanum solidos numero quactro; eam ratione, ud amodo et semper vos et vestri heredes abere et possidere baleates, de quibus me obligo ego qui supra leo et meusque colligo heredes vobi qui supra emtori bel ad vestri heredes ut ipsa nostra binditio ab omni homines antestare et defendere promictemus; et qui sit menime potuerimus aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos vobi cumponere spondemus hoc est solidi hocto; et insuper quod fueri aput vos milioratu in quabis parte. sub istimatione pretiis nos vobi restituare spondemus et de culludio vobi iuremus et han cartula ut supra sit firme. et te cumpertu notarium scribere rogabit. actu noceria mense indictione  suprascripta feliciter.

  • + ego petrus teste subscripsi

  • + ego raudipertu teste subscripsi

  • + ego stefano teste subscripsi

  • + ego ildepertus teste subscripsi

1)  Trea, pro tres.

p.40

  • + ego radipertus presbiter teste subscripsi

  • + ego truppoaldo teste subscripsi

  • + ego erchenperto filio ermeperti teste subscripsi

  • + ego richardo teste subscripsi

  • + ego berenardus presbiter teste subscripsi.

 XXXIV. A. D. 850.                                        

+ In nomine domini primo anno principatu domni nostri Siconi filii bone memorie domni siconolfi summo princeps mense martio tertiadecima indictione. ideo que ego leo filius quondam iohanni abitator sum in noceria, bindo bobis, idest iohanni et leonperti et angelperti germani filii leoni quam et ermetrude uxor genetrices vestra et mainoaldi filio florentiani, terra mea, qui est arbustu bitatu et pumifera sua quem abeo in ipso locum ubi abitamus: abentes fini de unu latu fini bia publica, et de unu capu fini terra iohanni filii secundi. et de alio latu fini terra vestra qui supra iohanni quem da meipso hemtum abetis, et de alio capu fini terra mea qui supra binditor, et ad mensura per longu da ipsa bia passi sidici1) et gubita trea et pede unu, et in metium locum semiliter per longu passi sidici et gubita trea et pede unu, et da ipsa fini bestra passi sidici et gubita dua et pede unu, et per latu da ipsu capu da fine mea qui supra binditor passi quindeci et gubita tre ad passu lupi filii parduli, quatenus fini possite sunt et mensura contine; unde nec mihi qui supra binditori neque ad alterius homines nihil reserbabit portione, set bobis qui supra hemtori ipso in integrum bindo una cum bia sua ad possidendum. unde pro suprascripta mea binditione recepi a bos qui supra hemtori meo pretiis aurum benebentanum solidos numero sidici: da te qui supra mainoaldu solidos octo, et da bos qui supra iohanne et leompertu et angelpertu seum ermetruda genetrices vestra alii octo solidos; fenitum bero abeo pretium heam ratione, ut amodo et semper bos qui supra emtori et vestris heredibus predicta mea binditio in integrum habere et possidere baleatis de quibus me repromicto ego qui supra leo et meos heredes colligo bobis qui supra hemtori et vestris heredibus, ut ista mea binditio bobis ab

1) Sidici, vox vernacula valet sedecim, uti saepiissime legitur in instrumentis trea pro tres, cinque pro quinque, dicesepte prodecem et septem, et alia huiusmodi.

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.41-p.60