spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

CCIII. A.D.959 CCIV. A.D.959 CCV. A.D.959 CCVI . A.D.959  CCVII. A.D.960  CCVIII. A.D.960 CCIX. A.D.960 CCX. A.D.960   spektrum.GIF (657 Byte)

p.261

proprie finis et vice de via sua, et cum omnibus suis pertinentiis, trasactibus nomine funditus illut in prefata ecclesia concessimus; in ea videlicet ratione, ut amodo et deinceps per hoc nostrum roboreum preceptum ea, que prelegitur, pars ipsius ecclesie omni tempore haveat et possideat, et omnia quicquid boluerit, exide faciat; et a nullo ex nostris iudicibus, i sunt comitibus, castaldeis, vel a quibuscumque agentibus habeat pars ipsius ecclesie aliqua requisitione exinde, set perpetuis temporibus securiter illut habeat atque possideas in suprascripta ratione. quod vero preceptum ex iussione suprascripte gloriose potestatis scripsi ego smaracdus notarius. actum in sacro (+) salernitano palatio de anno vicesimo sexto eius principatus, MENSE MARTIUS INDICTIONE SECUNDA 1).

CCIII. A. D. 959.

 + In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, undecima die mense martius, stante secunda indictione. ante nos radelgrimus iudex fuit paratus iohannes atrianense, qui vocatur mollicellu, volendo, ut mulier nomine aloara filia petri uxore iaquinti faber emere a me ipsa rebus, quem ei obligata est. unde ante os dies ante me ipse iohannes fecit scire ipsa aloara et ipsum virum eius et postea in dies duodecim fuit inde paratum et illis inde scire fecit; ideo et odie, quod sunt viginti quattuor dies a quo illis scire fecit, fuit inde paratus et scire fecit ipsa aloara et ipsum virum eius, ut rebus ipsa emere. et ego iohannes notarius per indicatione ipsius iudici hunc brebem scripsi.

  • + ego qui supra radelgrimo iudex. 

  • (+) Locus sigilli cerei.

1) Vide fac-simile characteris et sigilli in fine vol:

p.262

CCIV. A. D. 959.                                                                           

+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense martius secunda indictione. memoratorium factum a me paparus filius ursi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit michi ad pastenandum amandus filius sichelgardi terra sua, quod abet in casale salernitane finibus; que abet finis de una parte fine mea, sunt exinde passos sidecim; de alia parte fine ipsius amandi et sancti stephani, et inde sunt passos triginta quattuor; de subtus fine ribus sicut ripa discernit, sunt exinde passos triginta duo; de super fine via, et inde sunt passos quattuordecim ad iuxto passum homini mensuratum est. hec bero terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria percurrit, tota michi tradidi. unde pro taliter wadia michi dedi et mediatorem michi posuit maraldus filius ..... tali ordine, ut in oc annum ego pastenare tota ipsa terra et usque duos anni completi pastinum ipsum ..........meruerit, et da ipsi duos annos in antea usque quinque anni, ut amodo compleant ipsi septem anni, ipse quidem amandus et eius heredes uniter adque communiter in omnibus pastinum ipsum . . . . . .. et in vinea lebare et omnis labore communiter ibi faciamus quod meruerit, et per tempore communiter illut .......et ipso vinum ad palmentum per medium inter nos dividamus, nos tollamus eos medietatem et ille medietatem; et amodo et usque ipsi septem anni da omnis homines rebus ipsa nobis defensare et non eos nobis tollere aud contrare. ad completi ipsi septem anni in tota ipsa terra abeamus vinea facta et lebata et operata, sicut meruerit, et plicaret seipse amandus vel eius heredes et tota ipsa terra cum ipsa vinea per ipse finis et mensurie ad equalem mensuria in quadtuor partes inter nos dividamus, ille tollere exinde tres sortis et nobis tradere exinde quartam partem cum vice de via sua .......ipsa fine mea ipsa sortione nobis dare ad securiter et firmiter ab illo die et semper ego et meis heredibus ipso quod nobis placuerit, et ipsa sortione que nobis exinde ebenerit cum bice de via sua da omnis homines. quod si eos nobis non defensaberit vel exinde tollere aut contrare quesierit et omnia suprascripta nobis non adimpleberit, tunc per ipsa solidos constantinos et per inbitis .........sicut superius legitur. et hunc brebem scripsi ego petrus notarius interfui.

p.263

  • + ego richardus notarius me subscripsi 

  • + ego radelgardu

  • + ego ioannes.

CCV. A. D. 959.                                                                           

+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense octubrii tertia indictione. memoratorium factum a me dominicus filius (deest nomen) foretanus, eo quod ante subscribti testes laborandi ordine tradiderunt mihi petrus venerabile presbiter et abbas rector ecclesie sancti maximi, et una cum adesset petrus castaldus filius romoaldi, totam et inclitam curtem, que est terra cum arboribus vitatis, quem nominata ecclesia habet in locum angre ubi proprio casamabile dicitur. unde per bonam convenientiam guadia  mihi ipsi predicti petrus abbas et ipse castaldus dederunt et mediatorem mihi posuerunt iochardus  filius iohanni de locum nuceria, tali ordine, ut amodo et usque decem expletos annos liceat me nominata curtem inclitam ad meam tenere potestatem, et ibidem residere et habitare, et fovee et omnis nostras utilitatem nos et nostris hominibus ibidem facere, et ante ipsum constitutum nullatenus curte ipsa illis vel eorum heredibus aut posteriores ipsius abbati mihi tollere aut contrare, et cum vice de via sua curtem ipsam inclitam usque ipsi anni decem da omnibus hominibus mihi defensare et nos omnem annum curte ipsa suis temporibus laborare, sicut locus ipse meruerit. et de que ibidem semina verimus, daremus inde terraticum ad hominem, que partibus nominate ecclesie ibidem direxerit secundum consuetudinem ipsius loci, et omnem annum per vindemie tempore ipse petrus abbas dirigere hominem ad ipsa vindemia superesse, et nos temporibus suis eos vindemiemus, et ipsum hominem habeamus ad nostra vibenda, dum ad ipsa vindemia steterit, et vinum ipsum omnem annum per medium cum pars prephate ecclesie dividamus, et partibus eidem ecclesie de ipsa medietate sua de predicto vinum sibi portaret tractoriam unam, et ipso aliut nos eis portemus usque ad ipsi parieti sancti maximi de locum nuceria. nam si dei iudicio infra ipsi decem anni ego superius dominicus fuero defunctus, potestatem habeat ipsa uxor mea et filii nostris cum omnibus suis mobilibus et omnia sua causa de ipsa curte exire et pergere ubi voluerit absque omni requisitionem et contrarietatem illorum et ipsius ecclesie. et si dei voluntate ad ipsi decem anni ego superius dominicus vivus fuero, ut superius dictum est, 

p.264

licentiam et potestatem habeam de nominata curte exire cum omnibus nostris mobilibus et causa nostra sine omnis contrarietatem ipsorum et de eorum heredibus et nominate ecclesie. quod si omnia que supra legitur, nobis non adimpleverit, obligaverunt se per eadem et suis heredes et posteriores ipsius abbati ad componendum mihi meique heredibus decem aurei solidos constantinos et omnia que prelegitur per imvitis in supradicta ratione nobis et ad nostris heredes adimpleret.

  • + ego guiso subdiaconus et notarius interfui et hunc brebem scribsi

  • + ego qui supra petrus presbiter et abba

  • + ego ildericus subdiaconus et notarius me subscribsi

  • + ego ioanne 

  • + ego benedictus.

CCVI . A. D. 959.                                                                           

+ In nomine domini anno vicesimo septimo principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense december tertia indictione. memoratorium factu a me stefanus filius ermenandi monachi, eo quod ante subscripti testes per vona combenientia tradidit mihi petrus presbiter et abbas cappelle sancti maximi una cum romoaldus notarius advocatorem suum ad laborandum una pecia de terra, cum habellanietum et vacuum uno teniente, quod ipsa ecclesia habet in locum rota ubi pulbiciano dicitur; tali tinore illut mihi tradiderunt, ut hamodo et usque decem anni completi licead nos eos tenere ad nostram potestatem et dominare, et omnis nostra utilitate ibidem facere et cludamus illum, sicut meruerit, et per tempore illut laboremus, ut vonum et ad cultum illum rebocemus, sicut decet vonum habellanietum, et quante habellane et labores inde exierit amodo et usque duas frugia recollecta, totum nobis illut habeamus faciendum que voluerimus, et pars ipsius ecclesie nullam inde nobis tollere queras. da dua frugia recollecta in antea usque ipsi decem anni completi similiter, sicut diximus, laboremus illum annualiter, sicut vene meruerit, ut vene paread laboratum et cultatum; et quante abellane annualiter ibi redierit, nos colligamus ille et seckemus, et medietatem ille demus ei et ad successores suos, et medietatem ille nobis habeamus. unde wadia mihi ipse abbas cum ipsum suum advocatorem dederunt et mediatorem mihi posuerunt maio filius radoaldi; et per eadem wadia obligaberunt pars ipsius ecclesie

p.265

amodo et usque ipso constitutum defensare mihi predicta rebus cum vice de bia sua da omnis homines omnique partibus, et ante ipso constitutum non queras illut mihi tollere aut contrare. quod si omnia suprascripta non adimpleberit et quesierit aliquit ex ipso remobere aut contrare, decem solidos constantinos componere obligabit pars ipsius ecclesie mihi. et hunc brebem scripsi ego romoaldus notarius et interfui. 

  • + ego qui supra petrus prefate ecclesie presbiter et abbas 

  • + ego truppoaldus.

CCVII. A. D. 960.                                                                           

+ In nomine domini anno Vicesimo primo domni landolfi gloriosi principis et anno Septimo decimo principatus domni paldolfi filii eius, mense ianuarius tertia indictione. Ego mulier nomine risa filia isi, et que fuit uxor martini clerici, que modo sum sanctimonialis habitu induta et domeneca monacha vocor; Declaro me habere rebus in loco balneo propinquo abellino pertinentem michi per parentela et per heredes da supradicto genitore meum, et ipsius genitori mei fuit pertinentes da guandelmari filio dominici habio meo et supradicti guandelmari fuit pertinentem per una cartula emptionis, quod manibus meis teneo quod comune possideo cum eredes sadelfrid, et continebat in ipsa cartula quomodo guandelmari abio meo una cum sadelfrid filio cumprandi emerat ipsam rebus da isengardo et da isenardo et da erfelaitio quam et da uxoribus eorum totam ipsam rebus de loco baneo; et ipsa cartula scripta erat per manu ragemprandi notarius in primo anno principatus domni nostri ursi de mense aprelis per indictione nona, et ibidem erat testis isengardo et isenardo et ursu et aliis bonis hominibus et continebat per finis totam ipsam rebus, et aliud continebat in ipsa cartula. Modo quidem congruum michi est donare ipsis rebus cum ipsas moniminas, que de ipsis rebus sunt pertinentes, andree genero meo; Sed dum firmiter facere non possum sine consensum et voluntatem de ipsi mundoaldi mei, Ideo ego domeneca monacha fecit exinde notitia cumprandi et guiselpoti propinqui mei, in cuius mundium me subiacere palamfacio, et valde eos obsecrare cepit, ut iuxtam legem michi consentire, ut hec mea donatione firmiter permanere. illi namque preces mea benigne exaudierunt, sicut ego illis deprecabi et iuxta legem mihi consenserunt, et dum taliter me audisset pro firmam stabilitatem interesse nobiliorum subscriptorum testium,Ut mea hec donatione firmam et stabilem esse permaneat.

p.266

Propterea ego supradicta domeneca monacha, sicut michi congruum esse videtur, bona etenim mea voluntate et una per consensum et voluntatem de supradicti mundoalt mei et per eadem cartula toti unanimiter pariterque consensum donamus tibi iamdicti andree genero meo inclitam ipsam rebus mea de loco baneo, quod comune possideo cum heredes sadelfrit, sicut supradicta cartula emptionis continet: illos medietate et ego medietatem, et cum medietate de ipsa moniminas, que de ipsis rebus sunt pertinentes atque continentes, qui michi est pertinentes da supradicto genitore meo. et ipsam rebus, ut diximus, hec sunt: curtis, hortalis, vineis et nealis 1), castaneta, quercieta, cerreta, escleta, monti, plano, cultu atque incultu ubicumque inventus fuerit de rebus de supradicti isi genitor meus et de guandelmari emptore habio meo, totum adque integrum illud tibi donabi et cum ipsas moniminas, que de ipsis rebus sunt pertinentes, ad semper habendum et possidendum tu quam et tuos heredes et faciendum exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis, sine contradictionem meam et de meis heredibus aliqua contradictione; et pro hanc nostra donatione confirmandum atque constabiliscendum, continuo recepi a te iusta lege launegildum mantellum unum, qui inter nobis convenit. finita est ipsa nostra donatio, et unde obligo me ego que supra domeneca monacha una per consensum et voluntatem de supradictorum cumprandi et guiselpoti mundoaldi mei obligo me. Quod si aliquando tempore tecum nominatus andreas aud cum tuis heredibus eadem nostras donationes retornare aud removere quesierimus per quacumque inventam rationem, volendum exinde aliquid vobis tollere vel minuare, aud de vestra subtrahere proprietate, aud si tibi illum ego et meos eredes tibi et ad tuis heredibus non defensaverimus et cui a nos datum vel alienatum esse paruerit, et da illorum eredibus non defensaverimus secundum langobardorum legem, ideo ante omnia questio et causatio nostra atversus vos vacua et tacita sint, et biginti solidos constantinos Per hanc cartulam vobis componere hobligamus, et in antea per imbitis tacitis et contemptis maneamus. da aliis vero hominibus vel partibus sciatis exinde.......vos autori et defensori cum ista cartula et cum ipsa cartula, ut supra diximus, quod commune.......sadelfrid et cum alias moniminas, que de ipsis rebus sunt pertinentes atque continentes, ut liceam te et tuos heredes ipsas moniminas ad legem ostendere, et cum vestris causatoribus causare et contendere, et per vos defensori essere, Sicuti nos facere debuissemus. Et aliter statuimus, Ut si in qualiscumque hanno subspectionem abueritis, ut monimen habeam ex predictis rebus continentem, ideo firmam vobis tribuit licentiam, ut potestatis habeatis cum eis causare et contendere et moniminas ipsas ad vos recolligere et pro defensione habere, sicuti nos facere debuissemus, et securiter possidere et omne convenientia vel diffinitioue, quod inde feceritis, stabilem esse permaneat sine contradictionem meam et de

1) Nealis, pro vinealis.

p.267

meis heredibus per supradicta obligata pena. Proinde fecit ego domeneca monacha tibi predicti andree ec supradicta donatio, pro quo tu michi desti 1) guadia, ut mecum essere et mecum habitare et me nutricare, sicut filium ad mater. Quod taliter te gaidone subdiaconus atque notarius scribere rogavi in abellino mense et indictione feliciter.

  • + ego ermetancus

  • + ego ildeprandus

  • + ego ermetancus clericus.

CCVIII. A. D. 960.                                                                           

 + In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense ianuarii tertia indictione. Ideo que ego constantinus amalfitanus filius quondam mansoni comitis declaratus sum ante subscripti testes, quia ante hos tempore predictus genitor meus per cartula emtam habuit da rodelgrimus et da gualcari filii cumperti de locum nuceria una pecia de terra cum arbustis ibidem in nuceria, ubi casolla dicitur, quam et in eadem presentia cartula ipsa ostedi et relecta est. erat emissa anno quatragesimo octabo principatus domni guaimarii principis et septimo anno principatus superii domni gisolfi filio eius, mense martius tertiadecima indictione; et declarabat, qualiter ipsi nominati germani per finis et mensuria venundederat ipsius genitori meo ipsa prescripta pecia de terra in nominatum locum casolla per as fines: de una parte fine sancte marie, in ipsa parte longitudo passi viginti octo; et de uno capite fine de heredes mauroni, est latitudo passi quattuordecim, pedem unum, summisse unum: de alio vero latere fine ipsorum vinditori est longitudo passi viginti sex: de alio quidem capite fine similiter vinditori, est in ipsa parte latitudo passi decem et nobem, gubito unum. et ideo ego superius constantinus bona mea voluntate per han cartula venundedi tibi iohanni filius qui supra rodelgrimi ipsa supradicta pecia de terra per supradicte finis et mensuria, cum proprie finis et vice de via sua et cum omnia infra se abentibus trasactibus nomine et affunditus, qualiter ipsa cartula est continentem, eam tibi qui supra iohanni venundedi. et pro confirmandam et staviliscendam anc mea vinditione, nunc a presentis recepimus a te qui supra iohannes emtorem

1) Desti, vox vulgaris, idem ac dedisti

p.268

meum, statutum pretium idest aurei tari boni numerum decem in omnem deliverationem, de sicut inter nobis convenit; quam et pro vestra et de vestris heredibus defensionem ad semper habendum dedi tibi ipsa predicta cartula, qualiter nominatus genitor meus terra ipsa a predicto genitore et barbane tuo emtam habuit. finitoque vero pretium apud me ea ratione, ut a presenti die et im perpetuis temporibus tu qui supra iohannes quam et tuis heredibus predicta mea vinditione in omnibus securiter et firmiter habere et possidere valeatis et faciatis, quod volueritis. ex qua promisi et obligavi me qui supra constantinus et filiis meis et meis heredibus, ut eaque predicta nostra vinditione nos vobis a partibus uxori mee et da omnis homines, cui per nos et per supradictum genitorem meum datum aut obligatum exinde paruerit, antistare et defensare promittimus. quod si minime potuerimus, aut si noluerimus eos defensare vobis da uxore mea et da illis hominibus, cui per ipsum genitorem meum et per me datum aut obligatum paruerit, ante omnia questio nostra sit vacua et inanis, et duplum supradictum pretium, quod sunt aurei tari boni viginti, nos vobis componere promittimus, et per imvitis eadem terra nos vobis omni tempore defensemus a partibus uxori mee et da omnis homines, cui per nos aut a predicto manso genitorem meum datum aut obligatum paruerit nam da ipso amato barbane tuo et da germano tuo licentiam et potestatem habeatis omnia cum eis agere et perficere, sicut nos devuerimus ad rebus ipsa vobis defensandum; et si da aliis hominibus exdicta terra vobis exinde fuerit exurte causationis, in omnibus per vobis ipsi siatis exinde autores et defensores omni tempore quam te guisonem notarium scribere rogavi. actum nuceria.

  • + ego petrus diaconus

  • + ego maraldus subdiaconus et notarius me subscripsi

  • + ego romoaldo

  • + ego iochardus

  • + ego ioannes.

CCIX. A. D. 960.                                                                           

+ ln nomine domini anno vicesimo septimo principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense ianuarius tertia indictione. die autem quadam, astantibus nos petrus iudex in sacratissimo salernitano palatio ante supradicta gloriosa potestate ad causatores causas diffiniendam, tunc ibique coniuncti sunt causatores petrus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, et

p.269

una cum eum adeesse romoaldus notarius advocatorem suum, cum frampertus et maghenolfus et madelfrit germani filii maghenolfi ad diffiniendum inter se causationibus ille, quam inter se habuerunt de terris et casis et turre de locum nuceria ubi terme vocatur, et iam super eadem rebus perreximus et monimen per partes ibi ostensa fuit; set ipse terris et casis et turre, quam ipse maghenolfus retinet, habebat rationem ipsi germani, quomodo suum esse, et congnita monimen inde habebat, et ipsa monimen, quam ostederunt, fecimus relegere; set cognitum erat inde continentem et pars ipsius ecclesie non habebat: inde congnita monimen, et secundum lex illut ipsorum germani congnobimus esset pertinentem. et dum plurime inde habuerunt causationes, ipse maghenolfus tenebat aliquanta terra vaciba super gripte ipsius ecclesie, qui coniunctum est cum casa frabrita ipsorum germani pertinentem ipsa terrola ipsius ecclesie, et manifestabit se inde ipse maghenolfus at ipsi filii eius, ut eidem ecclesie esset pertinentem, et fecimus illut mensurare et ex omnique parte erat biginti quinque pedes. modo autem propterea sunt coniuncti, et ipse abbas cum ipsum suum advocatorem manifestaberunt, ut ipse terris et casis, sicuti modo ipse maghenolfus et filii eius casis ipse edificate habunt cum sericidia sua, sicut cecidunt ipsa sericidia da inde in supra usque biam, et de alia pars usque ipsa bia, et a pars orientis usque ad fine de heredes pandoni et ipsorum germani et maghenolfi, totum ipsorum germani esset pertinentem, et nullo modum inde causare non potere; et ipse maghenolfus et ipsi germani filii eidem maghenolfi manifestaberunt, ut da sericidia de ipse casis illorum da inde in supto usque biam et usque alia bia et a pars orientis usque inclito pariete antiquo, infra iste finis totum cum ipsa mensuria pertinentem esse iamdicte ecclesie, et illis nullam ibi habere, et neque per testes, neque per monimen, nec per nulla ratione nullo modum exinde causare aut contendere non potere, et inclito ipso parietem antiquo, qui est a pars orientis, totum ipsius ecclesie esset pertinentem, et nec illis nec suis heredibus in ipsum parietem non haberet licentiam nec potestatem cum nullum edificium se appreendere post hoc, exurta est inter illis vona combenientia, ut obligationem inter se inde finem facere; et per vona combenientia obligaberunt se ipsi pater et filius, ut si aliquando tempore illis vel suis heredibus per quabis modis vel rationibus causaberit de ipse terris et casis et parieti antiqui, infra ipse finis, unde modo im pars ipsius ecclesie manifestaberunt, et quesierit aliquit exinde tollere aut contrare, centum solidos constantinos componere obligaberunt se suique heredibus in pars ipsius ecclesie tamen ipsa terrola, quem diximus vacibum esse, frabrica antiqua est a foris pariete et sericidium de ipsa casa ipsorum germani et maghenolfi: verumtamen ipsa terrola est per mensuria in quattuor parte per unamquemque parte ana biginti quinque pedes et taliter scribere fecimus te supradictus romoaldus notarius.

  • + ego richardus notarius me subscripsi

  •  + ego qui supra petrus iudex

p.270

  •  + ego frampertus 

  •  + ego mahenolfus

  •  + ego truppoald.

CCX. A. D. 960.                                                                           

+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense februarius tertia indictione ideo que ego iohannes filius ursi, dum mihi te iaquinta filia natali ad meum sociabit coniugio, tunc in alia die nuptiarum ante parentes et amicos nostros, secundum ritus gentis nostre langubardorum, per hunc scriptum morgincab confirmo adque trado tibi nominate iaquinte uxori mee quarta enim partem ex omnibus rebus substantiis meis, idest casis et intrinsecus casis, territorie, arbusta, bineis, castanieta, abellanieta, quertieta, campis et silbis, pratis, pascuis, aquis et finis et biis, cultum vel incultum, mobile adque immobile, de serbis et ancillis meis, seu quod est paterna vel materna mihi pertinet, aut pertinentes fuerit abere, idest de omnia et in omnibus, que nunc modo abeo, vel quod in antea parare aut conquidere potuerimus, de totum tibi nominate uxori mee quarta enim partem tradidit sub eam bidelicet ratione, ut ab odiernu die ad tuam que supra uxori mee sint potestatem iuxta legem faciendum exinde omnia, que vobis placuerit; et neque a me superius iohanne biro tuo, neque a nostris heredibus, neque a nullusquenquam hominibus abeatis exinde aliquando aliqua requisitione, set perpetuis temporibus securo nomine eos abere et possidere baleatis quod bero scriptum morgincab in eo hordine firmum permanead. quam te petrus notarius scribere rogabimus. hactum salerno.

  • + ego iohannes me subscripsi

  •  + ego manni.

spektrum.GIF (657 Byte)