spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

CLXXXVI. A.D.954 CLXXXVII. A.D.955 CLXXXVIII. A.D.955 CLXXXIX. A.D.956  CXC. A.D.956  CXCI. A.D.956  
CXCII. A.D.956
CXCIII. A.D.956 CXCIV. A.D.956 CXCV. A.D.957 CXCVI. A.D.957 CXCVII. A.D.957 CXCVIII. A.D.957  CXCIX. A.D.957  CC. A.D.958  CCI. A.D.959 CCII.A.D.959 spektrum.GIF (657 Byte)

p.241

CLXXXVI. A. D. 954.

+In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principi, mense december tertiadecima indictione. ante nos petrus gastaldus et iudice causabit dauferi filius pandoni cum ursus atrianense filius iannelgari, qui dicitur ingeniusu, ut ipse ursus tenere rebus in finibus nucerie locum ubi uniano dicitur eidem dauferi pertinentem; ipse ursus dicebat in eodem loco rebus tenere, set dicebat ei esset pertinentem per unum preceptum, qui nostris presentiis ostendi; unde ipse dauferius ostendi tres precepta sigillata et manifestabit se plus monimen inde non abere, cum quo relegere fecimus ipsa precepta, quas ipse dauferius ostendi. continebat, qualiter predicti pandoni genitori eius concessa fuerat rem in finibus nucerie: ipse preceptum, quas ipse ursus ostendi, continebat, qualiter domnus sichardus princeps concesserat cunari atrianensi, qui fuit bisabio mulieri nomine grusu, que est uxor predicti ursi, can dede 1) bonipertus de uniano cum uxore et filiis et omnia eius pertinentia. cum autem precepta illa relegere fecimus, dicebat ipse ursus, ut rem ipsa eidem dauferio monstrasset ante radelgrimo iudicem et dicent, ut de ipso preceptum eius esset pertinentem. nos superius iudex interrogavimus ipsum dauferium, si per monimen aut per testimonia facere potuerit, qualiter rem ipsa de ipsa preceptora esset pertinentem; ille autem manifestabit non ita facere potere. iterum interrogavimus illum forsitans rebus ipsa dominasset, ille autem manifestabit non illam dominabit aliquando; ex quo inter eis iudicabimus et per partes eos wadiare fecimus: ipse ursus secundum legem eidem dauferi iurare, ut ipsam rem, sicuti ante ipso radelgrimo iudex illam demonstrabi, de ipso preceptum eius esset pertinentem; et ubi taliter iuraberit, rem ipsa securiter sibi abere; unde ipse dauferius mediatorem exinde posui petrus filius rumoaldi et ipse ursus mediatorem exinde posui. et taliter scribere fecimus iohannes notarius.

  • + ego qui supra petrus iudex.

1) Can dede, idest quando dedit ?

p.242

CLXXXVII.A. D. 955.                                                                      

+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense ianuarius tertiadecima indictione. memoratorium factum a me mirandus filius quondam ruscinii, eo quod ante presentia guaiferi castaldei et aliis subscripti testes per bonam convenientiam guadia mihi dederunt petrus et cicerus germani filii quondam lademari, et mediatorem mihi posuerunt amatus filius comperti, tali ordine, ut amodo et usque decem anni completi ipsi nominati germani vel suis heredes laborare tota ipsa pecia de terra cum arboribus vitatis, que est in locum nuceria propinquo ipsum balneum publicum, qui mihi est pertinentem a parte gemme uxore mea filia mauroni atrianense, et eadem pecia de terra cum arboribus vitatis omnem annum suis temporibus de subter et de super laborare, et ubi meruerit arbores et vites plantare, et studiare et propaginare, ut bene pareat laboratum, et omne annum per ipse vindemie conciaret nobis organeum nostrum, ubi sortione nostram de ipso vinum reponere possamus, et suis temporibus eos omne annum vindemiare, et ipsum vinum totum ad palmentum nobiscum per medium dividere, nobis daret exinde medietatem et illis tollere reliqua medietatem, et ipse ficu et poma similiter omne annum nobis medietatem daret; et si parutus fuerit, quod in ipse ficu et poma fructum non redierit, nos ei nullam calumpnia exinde preponamus, et de que ibidem seminaverit omne annum, daret nobis exinde terraticum secundum consuetudinem ipsius loci. et dum ad ipsa vindemia steterimus sibe nos, sibe noster homo, nutriret nos, seu hominem nostrum, qui ibidem fuerit ad omnem suum spendium, et sortionem nostra de nominatum vinum illis nobis adduceret, usque dum illud posuerimus infra nominatum locum nuceria. nam si infra predictum constitutum, predicta gemma uxor mea fuerit defuncta, et nos vel nostris heredes terra ipsa recolligere voluerimus, licentiam habeamus illam ad nostram recolligere potestatem, absque omni illorum contrarietatem. quod si omnia, ut prelegitur, nobis non adimpleverit, obligaverunt se per ipsa guadia et suis heredes ad componendum nobis vel ad nostris heredes decem solidos constantinos, et omnia, ut prelegitur, per imvitis nobis adimpleret.

  • + ego wiso subdiaconus et notarius interfui, et hunc brebem scripsi.

  • + ego qui supra waiferius

  • + ego benedictus

p.243

  • + ego madelfreda

  • + ego walcari.

CLXXXVIII.A. D. 955.                                                                      

+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense magius tertiadecima indictione. ideo que ego martinus filius quondam dominici, de locum angre finibus nucerie, vona enim mea voluptate, ante subscripti testes per hanc cartula venundedi tibi petri presbiteri filius gaidemari monahi una pecia de terra mea cum abellanietum, quem habui in locum nuceria, ubi propio pucianu dicitur a super ecclesia sancti prisci; habet finis terra ipsa da pede et de uno latu fine terra de heredes mirandi de casolla, de capite fine de heredes wisenolfi, de alio latu fine iamfrid et roffi germani filii iohanni, quod emtum habunt da iohannes genero predicti odi, et est per mensuria terra ipsa in longitudine passi quinquaginta nobem, et per latitudine in ipso capite circa fine de heredibus predicti guisenolfi passi octo, et in medio locum passi decem, et in pede passi sex et pedi duo. in simul per hanc cartula venundedi tibi qui supra petri presbiteri una pecia de terra mea, quem habemus subtus ipsum montem levinum, ubi propio pucianu dicitur, que est castanietum et insitetum: habet finis ipsa pecia de terra de uno latu et de uno capu fine terra domnica, quem tenent atrianensi, de alio latu fine terra sancti angeli, de supter parte fine terra mea, qui supra petri presbiteri coniuntum est. hec vero predicte duabus pecie de terris, qualiter superius finis posite sunt, et mensuria ipsa percurrit ad iusto passu homini mensuratum, cum propie finis et vice de vie sue et cum omnis arboribus et pomifera sua, et cum omnia infra se habentibus, trasactibus nomen et affunditus eos tibi nominati qui supra petri presbiteri venundedi. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc mea vinditionem, nunc a presentis recepi a te qui supra hemtorem meum statutum pretium, idest aurei tari numerum decem. finitoque vero pretium aput me ea ratione, ut a presenti die et im perpetuis temporibus tu, qui supra petrus presbiterum, quam et tuis heredibus predicta mea vinditione securiter et firmiter habere et possidere baleati et faciatis, quod volueritis. ex qua promitto, et obligo me, qui supra martinus, et meis heredibus tibi nominati petri presbiteri et ad tuis heredibus, ut eaque mea vinditione nos vobis da partibus de uxore mea et da homines antistare et defensare promittimus. quod si minime potuerimus, aut si nos ipsi per

p.244

quolibet ingenium vinditionem istam, quam prelegitur, remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacua et inanis, et duplum supradictum pretium nos vobis componere promittimus; et que aput vos fuerit remelioratum; aut supra factum edificium, sub estimationem pretium vobis restituamus; de colludio autem nos vobis secundum legem iuremus per dei misteria. et te maraldus subdiaconus et notarius scribere rogabimus. actum nuceria.

  • + ego iochardus

  • + ego walcari

  • + ego iochardus.

CLXXXIX.A. D. 956.                                                                      

+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domm nostri gisolfi glorioso principe, mense magius tertiadecima indictione. memoratorium factu a me gutti atrianense filius roderici, eo quod ante bonorum omines, qui subter scripti sunt, guadia mihi dedit mastalus amalfitanus, qui dicitur roibulu, et mediatorem mihi posuit seipsu, et per eadem guadia obligabit se et suos eredes tenere ad sue potestatis inclitum ipsum montem meum, qui mihi est pertinentem, qui vocatur falertiu 1), et annualiter amodo et usque sex anni completi licead de ipsum monte lignamina iusta ratione abscidere, et ipsum castanietum per tempore colligere, et omnis annu dare mihi et ad meis eredibus de ipsum monte et de ipsum castanietum unum tari vonu; et abet finis ipsa rebus de una parte fine media serra de ipsum monte, alia parte fine medio ribus, qui dicitur acqua puteda, de suptus fine litore mare, alia parte fine flubio albole 2) et saliente et coniungente in ipsa serra; et obligabit se ipse mastalus et suis eredibus, inclitum ipsum castanietum et quertietum usque ipso constitutum salbum nobis facere: ad completo ipso constitutum, ipsa rebus per ipse finis rebertar ad potestate mea vel de meis eredibus. quod si taliter, ut superius legitur, nobis non adimpleberit, tunc per ipsa guadia obligabit se et suos eredes ad componendum mihi et ad meis eredibus decem solidos costantinos, et per inbitis illut nobis complire. et hunc brebem scribsi ego richardus notarius et interfui.

1) Falertiu, mons intra fines Cavae et Amalphiae.
2) Albole, flumen, a quo nomen accepit pagus Albori.

p.245

  • + ego iohannes notarius me subscripsi

  • + ego maio.

CXC.A. D. 956.                                                                      

+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni gisulfi principis et patricii, mense martius quartadecima indictione. memoratorium factu a me lupinus archipresbiter et abbas, et una mecum adessent alderissi notarius advocatorem meum, eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante nobiliores homines dedimus ad lavorandum petri filio senatori una clausuria de terra cum arbustis, quod pars nostre ecclesie sancti maximi avent in locum nucerie, ubi ad ipsa fosara 1) dicitur, que abet finis de uno latere fine ipsius petri, sicut bia combentiaria 2) discerni, de alia parte fine medio aquaru, de super parte fine de heredes aherisi et pertange im fine de heredes ermengari, de quarta vero parte fine rebus ecclesie sancti biti et perexiente im fines de heredes adelchisi. hec vero terra cum arbusto, qualiter superius finis posite sunt, illos ei ad lavorandum tradidimus: unde pro taliter wadia mihi ipse petrus dedit, et mediatorem mihi posuit taxilo, qui miro vocatur filius petri, tali ordine, ut amodo et usque ad completi biginti nobem anni ipse quidem petrus, vel suos heredes rebus ipsa per supradicte finis annualiter temporibus suis lavorare, et eos potare, propaginare, et ipsi arbori zappare, et ubi necesse fuerint, arbores plantare et eos cultare de super et de subto, sicut locus ipse meruerint ut vene paread lavoratum, et per tempore eos custodire, et salbum facere, et bindemiare, et ipso binum ibidem ad palmentum, et omnis poma inde nobiscum vel cum pars ipsius ecclesie dividere nos medietatem, et illis medietatem; et nos demus organeum, ubi ipso binum reponant, et ille eum conciare, sicut meruerit, et ipso reponere in casa sua, et salbum eos facere usque ad natibitas domini absque degeneratione et ingne, et quale hominem illuc iherint pro ipsa bindemia recolligendum, ille ei dare manducare et bibere; que autem ibidem seminaverint, dare inde nobis terratico secundum consuetudinem de ipso locum. quod si taliter omnia, ut superius legitur, amodo et usque ad ipso constitutum ille suoque herede nobis vel im pars prephate ecclesie per

1) Fosara, Fusarium vel Fosarum, dicitur locus ad linum curandum.
2) Bia combentiaria, idest via comventiaria.

p.246

supradicto hordine non adimpleverint, tunc per ipsa wadia hobligavit se suoque herede ad componendum nobis, vel ad posteros nostros decem auri solidos constantinos et ea, que prelegitur, per inbitis complire.

  • + ego superius alderissi notarius hunc brebem scripsi.

  • + ego dauferi.

CXCI. A. D. 956.                                                                      

+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis et imperialis patricii, mense iulius quartadecima indictione. idea que ego petrus clericus filius bassalli, vona enim mea voluntate ante presentia guaiferi castaldei et aliis subscripti testes, per hanc cartula venundedi tibi petri presbiteri filius iohanni presbiteri, astante ipse genitore tuo et per eius absolutione, una pecia de terra mea campense cum radiis arboribus vitatis, quem habeo in finibus nucerie locum barbaciano, ubi propio salara dicitur; que abet finis de una parte via publica, sunt ibidem per mensuria passos quinquaginta quattuor; et de alia parte fine mea et benedicti varbano meo et de redes petri, sunt ibidem per mensuria passos triginta ses; alia quidem parte fine de filii ipsius petri, et rebolbente per ipsa fine et iterum rectum redientem et coniungentem ad fine de heredes benedicti de locum faiana, sunt exinde per mensuria passos quinquaginta septe; alia igitur parte fine de heredes nominati benedicti et ipsa fine coniungentem in ipsa via, quod est priore fine, sunt ibidem per mensuria passi triginta quinque. hec bero clausum, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa precurrit, ad iusto passu homini mensuratum, cum propie finis et vice de via sua, et cum omnis arboribus et pomifera sua, et cum omnia infro se habentibus trasactibus nomine et ab funditus eos tibi qui supra petri presbiteri venundedi. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc mea vinditione, nunc a presentis recepi a te qui supra hemptorem meum statutum pretium, idest aurei tari cassimini numerum tridecim; finitoque vero pretium aput nos ea ratione, ut a presenti die et im perpetuis temporibus tu qui supra petru presbiter quam et tuis heredibus predicta mea vinditione securiter et firmiter habere et possidere valeatis, et faciatis quod volueritis.

p.247

es qua promittimus, et obligamus nos superius petrus clericus et nostris heredibus tibi nominati petri presbiteri et ad tuis heredibus, ut eaque nostra vinditione nos vobis ab omnis homines antistare et defensare promittimus. quod si minime potuerimus, aut si nos ipsi forsitan per quolibet ingenio vinditionem istam, quam prelegitur, removere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit vacua et inanis, et duplum supradictum pretium nos vobis componere promittimus; et que aput vos fuerit remilioratum aut super factum edificium, sub estimatione pretii vobis restituamus, de colludio autem secundum legem nos vobis iuremus per dei misteria. nam si musa genetris mea aut quicumque omo pro eius parte de hac mea vinditione legibus vobis sue rationis tulerit, amodo anteposui et obligabi vobis ipsa terra mea cum arbustis, quem habeo in locum nuceria, ubi ad ipsa ioba dicitur ubi ipsa gripta edificata est, ut licentiam abeatis vos et vestris heredibus ex dicta terra tollere in quale parte vos volueritis alio tantum per abpretiatum, quantum de anc nostra vinditione vobis tultum fuerit, et omni tempore per supradicta obligatione firmiter et securiter illut habeatis cum vice de via sua, et faciatis exinde omnia quod volueritis. si autem de supradicta nostra vinditione, et de que superius vobis anteposuimus, causationes exurte fuerint, et per vobis ipsis volueritis esse autores et defensores, licentiam habeatis exinde causare et omnia agere et perficere, tamquam nos debuerimus, et per vobis ipsis exinde esse autores et defensores omni tempore: et  si monimenes dicte terre aput qualiscumque hominem inventus dederit, licentiam habeatis exinde causare et monimen ipsa ad vestra recolligere potestatem, et omni tempore pro vestra defensione monimen ipsa habendum vestre potestati. et te maraldus subdiaconus et notarius scribere rogabimus. actum nuceria.

  • + ego qui supra waiferius

  • + ego tassilo

  • + ego guiso subdiaconus et notarius me subscripsi

  • + ego petrus

  • + ego frampertus.

CXCII.A. D. 956.                                                                      

  • + In nomine domini anno Septimodecimo domni landolfi gloriosi principi et anno tertiodecimo principatus domni paldolfi filii eius, mense iulius quartadecima indictione. Ego castelmannus,

p.248

qui et cicero dicitur, filius ursi, de oc quod ante nobiliorum subscriptorum testium declaro me habere rebus in loco baneo propinquo abellino et in loco, ubi caprilia dicitur, et per alias singulas locas et case intus civitate abellini, et congruum michi est donare de ipsis rebus et casis adque mobilibus meis quartam parte andree filii loperissi. Propterea ego nominatus cicero, dum michi congruum esse videtur bona etenim mea voluntate, per hanc quoque videlicet cartula dono adque concedo tibi nominati andree integra quartam parte de omnibus rebus substantiis et casis atque mobilibus meis cum quartam parte de ipsas moniminas, que de ipsis rebus et casis sunt pertinentes atque continentes. Et ipsis rebus, ut diximus, hec sunt: curtis, hortalis, vineis, vinealis, castanieta, escleta, cerreta, monti, plano, cultu atque incultu, omnia et in omnibus, ubicumque de rebus et casis adque mobilibus meis inbentum fuerit, inclita quartam partem exinde tibi nominati andree donabit una cum inferius et superiusque, adque cum omni bus suis pertinentiis ad semper eos abendum et possidendum tu quam et tuos heredes, et cui a vos datum esse paruerit, et faciendum exinde omnia quodcumque volueritis sine contradictionem mea et de meis heredibus et sine cuiuscumque requisitione. Et pro hanc mea donatione confirmandam, continuo recepit a te iuxta legem launegilt mantellum unum: finita est ipsa mea donatio Ea ratione, ut amodo et semper eadem mea donatione habere et possidere securo nomine baleatis et securiter faciatis exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis. Et aliter statuimus, ut usque dum dominus michi spatium vite donare dignatus est, ipsis rebus et casis mee sit potestatis usufruendi......non bendendi, nec donandi, nec per nullis modis alienandi, nisi tantum usufruendi. Post meum vero obitum hebeniat in potestate tua et de tuis eredibus: tantum detis pro animam meam solidi quadtuor, et faciatis pro animam mea septima et trentale, et annuale. Quod si aliquando tempore eadem mea donatione, sicut prelegitur, retornare aud remobere quesierimus, Post hanc cartulam ostensam et relecta publice fuerit et in antea perseveraverimus eos remobendum aud exinde causandum, vel si illos vobis da omnis homines, cui a nos datum vel alienatum esse paruerit, non defensaberimus secundum langobardorum legem, ideo ante omnia questio et causatio nostra adversus vos vacua et tacita sint, Et quinquaginta solidos constantinos Per hanc cartulam vobis componere hobligamus, Et adversus vos per imbitis tacitis et contemptis maneamus. Igitur autem obligo me ego qui supra castelmannus atque heredes meos obligo tibi nominati andree quam et ad tuis heredibus, iamdictam mea donatione ab omnibus hominibus antistemus et defensemus secundum langobardorum legem, Simulque et da partibus uxori mee, Seu et ab omnibus hominibus, qui pro partibus eius inde causaverint, omni tempore antistemus et defensemus per supradicta hobligata pena. Da aliis vero hominibus Sciatis exinde per vos autori et defensori cum ista cartula et cum moniminas ipsas, que de ipsis rebus et casis sunt pertinentes adque continentes, ut liceam te et tuos heredes per

p.249

vos ipsi defensori essere et moniminas ipsas ad legem ostendere et omnia exinde facere, sicut ego et meos heredes facere debuissemus per eadem oblita 1) pena.Proinde fecit ego iamdictus castelmannus tibi predicti andree hec supradicta donatio, pro quo tamen debet studiare et labare et omnia michi peragere, sicut filius pater. Quod taliter te gaidione subdiaconus atque notarius scribere rogavi in abellino, mense et indictione feliciter.

  • + ego ioannes

  • + ego sasso

  • + ego ildeprandus

  • + ego ermetancus clericus.

CXCIII.A. D. 956.                                                                      

  • + Vigesimo quarto anno principatus Gisulphi,menseIulioquartadecimaIndictione.

Haec charta eadem est, ac illa sub numero CXCI. In ista vero tantum desunt mensurae  et agri fines.

CXCIV.A. D. 956.                                                                      

+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis et imperialis patricii, mense iulii, quartadecima indictione. memoratorium factum a me stephanus filius quondam eregari de locum apos monte, eo quod ante presentia lamberti castaldei et alii subscribti testes coniunctus fui cum radoaldus, qui mundi vocatur, et guisonem et rodelgrimum germani filii quondam rodelgrimi ex eodem locum apos montem, illi nominati germani vice sua et

1) Oblita, scilicet obligata.

p.250

iohanni nepotes suos ad faciendum cum eis finem de rebus ipsa, que est in ipso monte de locum locolanu 1), que est quertietu et olicitu et licinitu et silba uno teniente, unde ante hos dies plurime inter nos habuimus causationes. ego nominatus stephanus ibidem querebam habe sortione per una cartula, que de capite declarabat fines alfani cum rebus ad ipsi germani per successione est pertinentes, et ipsi nominata germani rebus ipsa a parte nominati alfani et per suas rationes querebat habere. et dum pro taliter cum ipsi germani fuissem coniunctus, orta est inter nos convenientiam, ut utrisque partibus pergeremus super eadem rebus, et inter nos rebus ipsa termitaremus 2), et aliqua partem ex dicta rebus haberemus nos et aliqua parte habere illis, et sine sacramentum illud inter nos diffiniremus. et perreximus in ipsum montem de locolanu super nominata rebus, et utraque partes termitavimus ipsa terra a capite de ipso ballone, ubi ipse nominatus ballone finem facit usque in serra de ipsum monte, et a super ipso ballone similiter termitabimus rebus ipsa per traversum, et regressi fuimus ante prephato castaldeo, et ego qui supra stephanus manifesta ad ipsi germani, ut ab ipsi termines in super usque serra et usque ipsi termines, que fiximus per trabersum in partibus de paternum, et ipsi nominati germani manifestaverunt se dicentes, ut ab ipsi termites in subto in partibus de tabellaria et ab ipsi termines trabersi in subto in partibus de paternum, sceptuatum ipsa alia pecia de terra sua cum castanietum, quem ipsi nominati germani habunt ulter ipso ballone, que de duabus partibus coniuncta est ad fine meaque stephani. neque per testes, et neque per monimen, et neque per nullaquoque alia adinventa ratione mecum aut cum meis heredibus causare aut contendere non poterent et statim per bonam convenientiam guadia mihi ipsi nominati germani dederunt et mediatorem mihi posuerunt maionem filius quondam airolfi, tali ratione, ut si amodo et im perpetuis temporibus si ipsi nominati germani aut ipse iohannes nepotes illorum aut eorum heredibus per quacumque ratione ab ipsi nominati termines, que fiximus a capite de ipso ballone per longum, et ab ipsi termines, que fiximus per traversum, mihi, aut ad meis heredibus predicta rebus contraverit, aut si quacumque calumpnie ex dicta rebus, sicut superius dictum est, mihi meique heredibus preposuerit, primis omnibus illorum questio adversus nos omni tempore tacita et contempta permaneat ; et per ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus ad componendum mihi meique heredibus quinquaginta aurei solidos constantinos, et per imvitis da partibus de nominatum nepotes suos nos exinde defensare omni tempore et rebus ipsa ab ipsi termines in subter, quomodo superius dictum est, omni tempore securiter et firmiter nostre habeamus potestati omni tempore ad faciendum exinde, que nobis et ad nostris heredibus placuerit sine omnis contrarietatem ipsorum germani et nepotes et de illorum heredibus.

1) Locolanu in agro nucerino saepe in aliis chartis etiam Lanum vel Lanium vocabatur.
2) Termitaremus, idest terminos figeremus.

p.251        

  • + ego guiso subdiaconus et notarius ante prephato castaldeo in ipsum locum apos monte hunc brebem scribsi

  • + ego qui supra lambertus

  • + ego maio

  • + ego radoaldus

  • + ego wiso

  • + ego rodelgrimo.

CXCV. A. D. 957.                                                                      

+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense ianuarius quintadecima indictione. ideo que ego petrus presbiter filius quoddam orsemari declaro, quia per cartula comparatum habeo da alphanus filius potefrid terra cum pastino in locum capaczana, ubi correianu dicitur salernitane finibus, quod predictus alphanus ad partione pastenandum datum habuit ad filii ermengari; ideo per ipse finis et mensuria, sicut ipsorum filii ermengari ad partione ad pastenandum datum fuit, medietatem ipse alphanus mihi venumdatum habuit, nunc autem congruum est nobis predictam rem, sicuti per cartula da ipsum alphanus emptam habui, bindere interea ego superius dictus petrus presbiter, mea quidem bona voluntate ante subscripti testes per hanc cartula venumdedimus tibi papari filius ursi totum, quantum quantoque per ipsa cartula da ipsum alphanus emptum habeo, trasactibus nomine et a funditus cum ipsa cartula illut tibi venumdedimus, unde nec nobis nec cuiqua hominibus nihil restitit nec dicimus exinde remanere sortiones. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra bindictione, a presenti recepimus a te nominatus paparus statutum pretium auri tari boni cassimini quindecim, sicut inter nos combenit; finitoque vero pretium aput nos ea vero ratione, ut a presenti die et perpetuis temporibus tu nominatus paparus quam et tuis heredibus predicta nostra binditione securo nomine habere et possidere valeatis et faciatis exinde, quod volueritis ex qua repromitto et obligo me superius dictus petrus presbiter et meis heredibus tibi nominato papari quam et ad tuis heredibus eaque nostra bindictione, ut superius dictum est, amodo et semper vobis antistandum et defensandum ab omnibus hominibus, cui per nos exinde datum et alienatum paruerit, et qui pro nostra parte vobiscum exinde causaberit et si taliter, ut dictum est, vobis

p.252

illut non defensaberimus, aut si nos ipsis forsitans per quavis modis vobis eos tollere aut contrare quesierimus, ad compositione siamus nos et nostris heredibus obligati ad componendum tibi nominato papari quam et ad tuis heredibus biginti solidos constantinos: de aliis vero hominibus non queratis nos exinde auctores, set vice nostra licentiam et potestatem habeatis cum supradicta cartula et cum aliis rationibus, que habere potueritis, in omnibus vice nostra exinde causare, et omnem legem et iustitiam exinde recipere et omnia agere, quamquam nos debuerimus, et per vos ipsis siatis vobis exinde auctorem et defensorem. quam te richardus notarius scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego qui supra petrus presbiter 

  • + ego madelmo 

  • + ego iaquintu

  • + ego arechisi 

  • + ego ademari  +

CXCVI.A. D. 957.                                                                      

 + In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense martius quintadecima indictione. memoratorium factu a me adelhisi presbiter et una mecum ad essent alderisi notarium advocatorem nostrum, eo quod hante subscripti testes dedimus ad laborandum amati filio petri scutarari una clusuria de terra cum arbustis, quod pars ecclesie sancti maximi havent in locum nucerie, hubi propio puteo-regente bocatur, quod ego in veneficium teneo. unde pro taliter wadia nobis ipse hamatus dedit et mediatorem nobis posui petrus gastaldus filius rumoaldi, tali hordine, ut amodo et usque ad quinque frugia recollecta ipse quidem hamatus ipso harbusto annualiter tenporibus suis eos potare, arare, propaginare, et ubi necesse fuerit, arbores plantare, et vites ibidem pastenare, et eos cultare de super et de subto, sicut locus ipse meruerit ut bene pareat laboratum, et per tempore eos custodire et salbum facere et vindemiare, et ipso vinum ibidem ad palmentum et omnis poma ad equaliter mecum dibidere: ille medietatem et nos medietatem; et ipsa sortione que nobis inde hevenerit, ille conciare nobis ipso horganeum et ipso binum ibidem reponere et eos nobis salbum facere, donec ipso inde adducere possamus absque degeneratione; et quando illuc ad vindemiandum perrexerimus, haut

p.253

hominem nostrum direxerimus pro ipsa vindemia, ille nobis dare manducare et bibere: ipse nuci, qui ibidem sunt, annualiter iuxta rationem colligere et seccare, et medietatem nobis dare. quod si taliter omnia, ut superius legitur, hamodo et usque ad ipso costitutum per supradicto hordine non hadimpleverit, tunc per ipsa wadia hobligavit se nobis ad componendum dece auri solidos costantinos, et omnia per supradicto hordine per invitis nobis conplire.

  • + ego petrus notarius interfui et unc brebem scripsi 

  • + ego adelgari

  • + ego petrus

  • + ego iaquintu.

CXCVII.A. D. 957                                                                      

 + In nomine domini vicesimo sexto 1) anno principatus domini nostri gisolfi glorioso principi, mense magius quintadecima indictione. ideo que ego iohannes, divina fabente clementia presul sancte sedis pestane, clarefacimus, quoniam pars nostri episcopii plures rebus habere in lucaniense finibus, que inculte permanunt et apsque ullum offectum possidemus, querimus exinde dare ubi potuerimus et reciperemus ex eadem aliquantum pretium ad perficiendum ea, que nostri episcopii necessaria sunt, et per plures diebus causa ista huc et illuc dibulgavimus et dibulgare fecimus, nemo invenimus, qui nobis .........facere volerent. nobissime autem venit ad nos ligori atrianense filius quondam iohannis, qui dixit nobis, si dederimus eidem ligori terris bacue de eodem loco lucania, quem ille modo ipse terris possessurus est da pars nostri episcopii, ille autem dare nobis duodecim libre argentei. nos superius domini misericordia pontifex, talia audientes, cepimus exinde habere colloquium cum richardus notarius advocatorem nostrum, et cum iohannes presbiter vicedominum nostrum episcopii, et cum alios cleros onoratos nostri episcopii. inito consilio, comparuit nobis et omnibus, ut melius esse dare predicta rebus eidem ligori, que apsque ullum offectum possidemus, et reciperemus hab eum ipsum argentum. ego superius dictus domini misericordia episcopus super eadem rebus, quem ipse ligori a nos tollere querit, direximus ipsumque advocatorem et vicedominum nostrum,

1) Lege: vigesimo quinto.

p.254

ut cum vonis hominibus de ipsis locis rebus ipsa andarent, et previderent et studiose illut estimarent, ut aliqua damnietate ad pars nostri episcopii non evenirent. et dum illuc habierunt et ad nos rebersi sunt, narraverunt nobis, ut studiose rebus ipsa andassent et providisset, set magis magisque plus esset ipso argentum, quam ipsa rebus baleret, quem ipse ligori exinde dare volent. post ita factum, ego superius dictus domini misericordia episcopus hec omnia per me ipsum nuntiavimus supradicti inluxtrissimi magni principi, ut si hec comvenientia placuerit, solutionem nobis exinde dare: ille vero reminiscentes et a deo conservatus magnus princeps, quod vonum ad pars nostri episcopii evenire, nobis solutionem exinde dedit, hec combenientia inter nos faceremus etiam et pro causa ista stabilitatis, sicut in edicti pagina adfixum est, de suis presentiis direxit radelgrimus iudex, et nos utrisque partibus comvocavimus idoneis hominibus, ut quo utrumque faceremus, omni tempore firmum stabilemque manerent. sic itaque acta, ego superius dictus iohannes domini misericordia presul, et una nobiscum adessent ipsumque advocatorem et vicedominum nostrum ante presentia ipsius iudici, et ante alios idoneis hominibus per vona comvenientia tradidimus tibi nominati ligori predicta rebus de eodem loco lucania per hec finis; de supter parte, que est in partibus orientis, fine rivi; a septemtrionalis fine ballone; de super capite, qui est impartibus occidentis, fine ipso ballone, sicut monte discernit, et indeque per ipso monte perbadit in ipsa ballicella, et per ipsa ballicella saliente usque in serra, et exinde revolbente et descendente in ipso gualdu. hec vero rebus per suprascripte finis totum et inclitum illut tibi nominato ligori per vona comvenientia tradidimus cum vice de bia sua, ad securiter et firmiter hamodo et semper tu tuisque heredibus illut vos habendum, dominandi, possidendi, omnia exinde faciendi, que vobis placuerit apsque nostra vel de nostris successoribus contrarietate vel requisitione unde pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra tradictione, nunc a presentis recepimus a te nominato ligori ipse duodecim libre argentei; finitoque vero argentum ipsum aput nos ea ratione, per vona comvenientia obligo me qui supra domini misericordia pontifex et meis successoribus et pars ipsius episcopii hamodo et semper antistandum et defensandum ipsa supradicta nostra tradictione per suprascripte finis cum bice de bia sua tibi iamdicti ligori quam et at tuis heredibus hab omnibus hominibus omnique partibus. quod si taliter, ut dictum est, semper illut vobis vestrisque heredibus non defensaverimus, haut si nos vel successores nostros, haut pars nostri episcopii illut vel exinde tollere, haut contrare, seu removere quesierimus; tunc per vona comvenientia obligo me meosque successores et pars nostri episcopii ad componendum tibi nominato ligori quam et ad tuis heredibus tricentos auri solidos costantinos. et tali ordine te gaidenardus notarius scribere rogavimus. hactum salerno. 

  • + ego qui supra iohannes episcopus

p.255

  • + ego qui supra iohannes presbiter et bicedominus

  •  + ego qui supra radelgrimo iudex

  •   + ego lando archidiaconus 

  • + ego imperato diaconus

  •   + ego ragemprandus arhcipresbiter.

CXCVIII. A. D. 957.                                                                      

 + In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense iulius quintadecima indictione. memoratorium factum a me paparus filius ursi, eo quod ante presentia petri iudici per bona combenientia guadia mihi dederunt ermengari filius erchemperti et petrus nepotem eius filius iohanni et ipse sibi mediatores exierunt tali ordine, ut diligenter absque colludio causarent cum cicerus filio guisoni, et amandulo filio sichelgardi, et sichelprandus, et cicerus primicerium et maraldus filius papari de ipsa res cum castanietum et quertietum et pomifera de locum casale 1), unde ipse ermengari cum ipso amandulo et sichelprandus causabit. ideo, sicut diximus, diligenter absque omni colludio cum supradictis causarent et per legem cum eis exinde finem facerent, et de quantum exinde adbincerint, tertiam partem nobis et ad nostris heredibus illis et suis heredibus exinde dare per tale securitatem, ut omni tempore nos et nostri heredibus cum vice de bia sua firmiter eos habere possamus, faciendum inde colludio...........partem. quod si taliter omnia, ut superius dictum est, illi et eorum heredes mihi et ad meis heredibus non adimpleberint, tunc per ipsa guadia obligaberunt se suosque heredes ad componendum nobis et ad nostris heredibus decem solidos constantinos, et omnia ut supra nobis complire. et hunc brebem scribsi ego richardus notarius per indicationem ipsius iudici. 

  • + ego qui supra petrus iudex.

1) Casale, apud Nuceriam.

p.256

CXCIX. A. D. 957.                                                                      

 + In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense nobember prima indictione, memoratorium factu a nobis poto et alfanus germani filii cuidam potefrit, de eo quod ante supscripti nobilibus ibidem astantibus per vona combenientia partionis ordine tradidimus terra nostra bacua, quod habemus in locum iusta flubio qui dicitur lirino, ad iohannem, qui gictiulo vocatur, filius mirandi mulinaturi at pastenandum terra ipsa vinea per apsolutionem et largietatem supradicti genitori suo et ipsum astante hamodo et usque at nobem anni completi per finis et mensuria: de una parte fine bia, sunt inde in latitudo passos biginti octo; et de alia parte fine friderissi et radoaldi germani filii cuidam pandoni, sunt inde in medio loco passos biginti duo; et de super capite fine ipse ripe, sunt inde passos biginti; et de pede fine erga ipso flubio, sunt inde passos biginti sex; et de alia quidem parte da fine superdicti friderissi et radoaldi erga ipso flubio, et exiente in ipso poiu da supradicta bia, que discernit da exdicti fine friderissi et radoaldi et perbadit in pede de ipse ripe, sunt inde passos biginti et uno. hec bero terra, qualiter superius finis et mensurie posite sunt, totum liceat ipse iohannes et eius heredes ipsa terra quantum inde potuerit pastenare vinea de bono vitinio, et fobee et omnis sua utilitatem ibidem liceat facere usque in ipso constitutum; et hamodo et usque at octo anni completi nullamque frugium exinde quera illius tollere vel ad eius heredes, set totum ipso frugium, quod de ipsa vinea fuerit exurtum, illut sibi habeat et faciat exinde, que ei placuerit; et at completi ipsi nobem anni, quantum ipse iohannes in ipsa terra pastenaberit, habeat ibidem vinea facta et lebata, sicut locus ipso meruerit, et in ipsi nobem anni ipse iohannes et suos heredes ipsa vinea plena nobis faciat salba, et plicaret se et suis heredibus, et ipsa terra cum vinea plena inter nos dibidamus cum vice de biis suis: nos tollamus eos medietatem, et ille et eius heredes tollat exinde medietatem cum vice de bia sua; et ipsa medietatem, que da nos ei ebenerit, omni tempore nos et nostris heredibus eos defensemus da omnis homines cum vice de bia sua illius et ad eius heredes. et hamodo et usque in ipso constitutum ipsa terra et vinea non queramus nos aut nostris heredibus ei vel ad eius heredes tollere aut contrare, set defensemus eis ex eadem terra cum vice de bia da omnis homines; et quantum de ipsa terra non potuerit ille pastenare vinea, ipso bacuum rebertar at nostram potestatem, et ille et eius heredes maneant exinde aput nos apsque omni calumnie; et quantum inde pastenaberit, sic fiat inter nos, sicut

p.257

superius legitur; et si cannietum vel salicetum ibidem ipse iohannes pastenaberit; per medietatem inter nos eos dibidamus, nos medietatem et ille medietatem, et infra ipse finis illius defensemus, sicut superius legitur. unde in eo ordine, sicut diximus, per vona combenientia wadia nobis dedit ipse nominatus iohannes per berbum et apsolutionem et largietatem supradicti genitorem suum et ipsum astante, et mediatorem nobis posui pando filius quondam audoale; et per eadem wadia obligabit se et suis heredibus, ut si taliter omnia, ut superius legitur, nobis non compleberit, componere se suique heredibus obligabit nobis et at nostris heredibus biginti solidos constantinos et omnia, que supra legitur, per inbitis nobis complire. tamen si ipsa sortionem suam de terra ipsa cum vinea ille vel suos heredes datura aut bindituram habuerit, obligabit se nobis per supradicto ordine, ut non haberet potestatem cuicumque eos dare at iusto pretium, quem iuste fuerit atpretiatum, nisi nobis et at nostris heredibus, et faciat nos ille haut eius heredes scire usque in tertio constitutum, quod sunt dies triginta sex, pro illut emendum; et si infra ipsa constituta noluerimus eos tollere, licentiam habeat illut dare cui illius placuerit apsque nostra vel de nostris heredibus contrarietatem; et si ante ipsa constituta sine nostra volumtate cuicumque illut dederit, tunc apsque pretium rebertat at nostram potestatem, sicut de primis per supradicta obligatione. et unc brebem scripsi ego antipertus notarius qui interfui. 

  • + ego landenolfus 

  • + ego ermetancus 

  • + ego pando.

CC.A. D. 958.                                                                      

+ In nomine domini nostri ihesu Cristi quadragesimo sexto anno imperii domni constantini et quartodecimo anno .............cum eo domno romano filio eius sanctissimis imperatoribus nostris, mense novemver, secunda indictione. Ideo que ego cristoforo filius quondam marci de loco ...finibus canusina 1), Dum mihi congrum esse videtur mea voluntate vendere atque de presente ante presentia ..., .......subscripti sunt, per hanc videlicet cartulam venditionis venundavo quidem tibi leoni filio quondam adelchisi ..locum ziziro, hoc est inclita una

1) Finibus canusina, in. Apulia.  

p.258

clausuria mea que se bocat de fitulito propinquo iamdicto loco integrum ipsa clausuria havet finis, de prima parte fine terra tuaque emptorem meum et terra iohanni et duniperti, de secunda parte finem terra iohanni filii radiperti, de tertiam partem finem terra pauli, de quarta autem parte finem iterumque terra tua qui supra emptorem meum et terra constantini. Infra has autem finis venundavo quidem tibi nominato leoni emptorem meum inclita ipsa prescripta clausuria, sicut per finis posita est, una cum gira .....andito, trasito et exito suo, et cum inferius superiusque suis, et cum omnia infro se haventem clausuria ipsa tibi venundedi. Unde nec mihi nec cuilivet alteri hominum ex ipsa mea venditione nullam reservavi portionem, set tibi nominato emptorem meum illam in integrum venundedi possendendum. pro quibus confirmandam hanc meam venditionem, nunc a presentis recepi a te nominato emptorem meum exinde finitum pretium auro constantino solidum unum et quattuor miliarensi 1); In ea videlicet ratione, ut amodo et semper tu qui supra emptorem meum et tuis heredibus iamdicta mea venditione haveatis et securo nomine possidere baleatis, atque faciatis exinde omnia, quod vos volueritis sine cuiuscumque hominum contradictionem, de quibus repromitto ego qui supra cristoforo, et meis obligo heredibus supra venditione mea vobis ab omnibus hominibus inanstemus et defensemus. quod si eos vobis non defensaverimus, aut si nos ipsis per quolivet ingenium retornare quesierimus, ante omnia questio nostra modis omnibus adversus vos vacua sit, et duplum supradictum pretium nos vobis componere obligamus; et quod ista nostra venditio aput vos remeliorata paruerit, omnia sub estimatione pretium nos vobis restituamus, et predicta nostra venditio in antea per invitis nos vobis defensemus. Super hoc autem guadia tibi nominato emptorem meum dedi et mediatorem tibi posui dumnello filio radiperti de civitate bari, tinore quidem, ut ego et meos heredes defensemus tibi et ad tuis heredibus integra ista supradicta nostra venditio per nominatibe da ipsa uxor mea et da illis, in quorum mundium pertinet, si aliquid vobis exinde tollere aut havere vel querere quesierit per suum morgincat, quam et da omnes homines, qui vobiscum exinde causare voluerint et nos vobis non defensaverimus, qualiter iam diximus, viginti constantini solidi pena nos vobis componere obligamus, et in antea per invitis taliter eos vobis defensemus. Unde ipse mediator vester tribuit vobis licentiam se pignerandum per bobi et alia sua legitima pignera, usque dum ita vobis adimpleamus per ordinem omnia, sicut superius legitur, et hec cartula venditionis in prescripta ratione omni tempore sit firma. quam te hieronimus diaconus et notarius taliter scrivi, intus civitate bari.

1) Miliarensi, Miliarisii, Migliaresi. Apud Epiphanium (De mensura et ponderibus) legitur huiusmodi nomenclatura, per quam donum militare quasi designari solebat. Miliarensis decimam quartam partem solidi repraesentabat, et novem solidi centum viginti quinque miliarensibus constabant, iuxta computum Petavii in Animadv: in Epiph:

p.259

  • + ego contardo teste

  • + signum manus domnelli fratris rodoaldi 

  •  + ego leo subdiaconus teste

  •  + ego madelfrid subdiaconus et notarius me subscripsi

  •  + ego maio presbiter testis sum.

CCI.A. D. 959.                                                                      

+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense ianuarius secunda indictione. ideo que nos radelgardus, qui cicero vocor, filius rodelgardi et maria uxor eidem radelgardi quum declarati sumus, quia ante os annos per cartulam nos et amata nura nostra liberum constituimus secundum legem mirandulo, qui martinulo vocatur; tali ordine, ut ab illo die et cuntis diebus vite nostre radelgardi et marie in omnibus nobis deservire , post vero nostrum hobitum liberum absolutum permanere cum suo constitutum. nunc autem inspirantes nobis dei omnipotentis misericordiam, ut pro nostre salutis anime ipsius martinoli predictum servitium donare et concedere. terra nostra il locum correganu salernitane finibus, seminationem sit terra ipsa triticum medium cupellum ad cupellum demercatum venalicium iuxta rationem seminatum. interea nos supradicti radelgardus et maria, pro cristi et salvatori nostro misericordiam quam et pro remedium salutis anime nostre, ante presentia radelgrimi iudici et ante alios testes per hanc cartulam et mihi nominate marie, quod sentiente rodelgardus et petrus clerici et domnandus filii nostri, et per eorum bolumtate donamus adque concedimus tibi nominato martini ipsum servitium, quod nobis facere debuisti, per ipsa cartula libertatis trasactibus nomine et a funditus inclitum servitium ipsum bobis donavimus adque relaxavimus omni tempore sine contrarietate vel requisitione exinde maneatis. simulque et donamus adque concedimus ...... martini ipsa terra in eodem loco correcianu, tantum quantum superius dictum est iuxta ipsa ecclesia; ideo cum vice de via sua et cum omnia infra se abentibus tibi donavimus ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque heredibus ipso abendum, dominandum, possidendum et homnia exinde faciendum, que bobis placuerit. unde pro omnis supradicto donum confirmandum primis inpotavimus nobis vestrum servitium, que usque nunc nobis factum abetis, quam

p.260

et launegilt a te exinde recepimus camiso unum. unde hobligamus nos supradicti vir et uxor et nostris heredibus, ut si amodo et per quecumque adbeniente tempore te nominatus martinus in servitium sub......aut abere quesierimus, aut si predicta nostra donatione vobis tollere aut contrare quesierimus, et non defensaberimus tibi tuique heredibus supradicta terra cum vice de via sua et cum omnia infra abentibus da omnis homines, ante omnia questio et causationes nostras modis omnibus adbersus vos exinde tacita et vacua remaneat, et ad componendum siamus nos et nostris heredibus hobligati ad componendum tibi nominato martini quam et ad tuis eredibus decem solidos constantinos, et per invitis vobis eos defensemus, ut supradictum est. verumtamen, si aliquando tempore tu nomitatus martinus triginta; et si infra ipsa constituta noluerimus eos emere ad iuxto pretium, tunc ..............eos dare cui bolueritis; nam si ante ipsa constituta absque nostra bolumtate cuicumque illum dederitis, tunc sine pretium rebertar ad nostram et de nostris heredibus potestatem, sicut de primis fuit. quam te petrus notarius scribere rogavimus. hactum salerno.

  • + ego qui supra radelgrimo iudex

  • + ego truppoaldus

  • + ego richardus notarius me subscripsi

  • + ego alfanus.

CCII. A. D. 959.                                                                      

 + In nomine domini dei salbatoris Ihesu Cristi. Concessimus nos gisolfus dei previdentia langobardorum gentis princeps, pro amore omnipotenti deo et ob mercedem anime nostre, quam etiam pro salbatione gentis nostre et patrie, in ecclesia sancti maximi, quod domnus guaiferius princeps, qui fuit visabio meus, intus hanc salernitanam civitatem in curte sua a nobo construxit fundamine, in quo nunc modo petrus veneravilis abba regimen tenere videtur, omnis rebus ex mortuorum seu nostri sacri palatii quomodocumque pertinentes de quantum quantoque imfra, vel coniunctum est cum rebus prefate ecclesie, tam quod ipsa ecclesia exinde possidentes est, seu de quantum quantoque cum rebus eius coniunctum vel imfra esse dinoscitur, quomodocumque sacri nostri palatii est pertinentes, totum et integrum cum omnia imfra se habentibus cum

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.261-p.270