spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

CLXXI. A.D.946 CLXXII. A.D.946  CLXXIII . A.D.947 CLXXIV.A. D. 947  CLXXV. A.D.947   CLXXVI. A.D.948  
CLXXVII. A.D.949
CLXXVIII. A.D.950 CLXXIX.A.D.950 CLXXX. A.D 952 CLXXXI. A.D.952 CLXXXII. A.D.952 CLXXXIII. A.D.953  CLXXXIV. A.D.954  CLXXXV. A.D.954 spektrum.GIF (657 Byte)

p.221

  • + ego petrus

  •  + ego iohannes presbiter.

CLXXI. A. D. 946.

+ In nomine domini anno quartodecimo principatus domni gisolfi principi, mense octuber quinta indictione. memoratorium factum a me dauferius filius pandoni gastaldei, eo quot ante nobiliores homines qui supter scripti sunt, dibidit cum friderissi et radoaldus germanis meis casis et terra hinctus ac salernitanam cibitatem, que fuerunt predicti pandoni gastaldei genitori nostri ; unde ego et ipse radoaldus germano meus tradidimus eidem friderissi sortionem iest a cantone de fabrica de orem de ipso puteum et quomodo per ipsa...........termiti posuimus, ab inde in parte orientis usque ipsa trasenda, et de supter usque fine de ipsi ebrei et cum ipsa terra et casa a super ipso puteum conguncta ad parietem eius, quem per sua parationem abes usque ad fine que fuit de eredes echinoni, et de super usque fine que fuit aldemari. intra ec finis quantum quantoque ipse pado genitor noster ibi abuit vel ei pertinentes fuit, tote et integre nostre sortionis exinde ei tradidimus ; unde et ille pro taliter tradidit mihi et ipsius radoaldi germani nostri sortionem suam de ipse due case , unam ergam platea, que deducit ad porta que dicitur elini, et aliam erga platea, que deducit ante episcopio salernitano. de ec vero due casis, sicut edificate sunt, ipse quidem friderissi tradidit mihi et ipsius radoaldus germano nostro inclita sua sortionem ipsa curte ante ipse casis, cum ipso puteum conmuniter inter nos abendum omni tempore reserbabimus et memsurabimus ipsa curte quam conmune reserbavimus ........sericidium de ipsa casa nostra usque cantonem, que est de ipso puteum a parte orientis, que est sortionem ipsius friderissi, per latitudo pedes duodecim summisse unum, et in alio capite erga sericidium de ipsa alia casa, que est trabersa usque ipsum termitem quam ibi posuimus, pedes nobem ad iusta manum homini mensuratum; quam et communiter abendum reserbabimus ipso anditum ad ipsa platea, que pergit ante episcopio erga parietem de casa parationis ibsius friderissi et inter fronte de ipsa casa nostra, sicut modo ibi est, usque ipsa curte quam conmune reserbabimus. dum autem inter nos tales fecimus dibisionem et per partes sortis tradidimus tali tinore, ut si quis nos vel nostris eredibus exinde per legem perdiderimus, tunc iustam rationem per partes nos exinde

p.222

restaurare stetimus. si bero nos vel nostris eredibus quesierimus ec dibisionem contrare aut remobere, obligabimus per partes, ut qui taliter egere quesierint, componere illi qui in ista dibisione firmiter permanserit, centum auri solidos constantinos, et questio illius tacita exinde manere, et sortis ipse inter nos omni tempore firme et stabilis permanead.

  • + ego romoaldus notarius per indicatione teohderici notarii genitori meo unc brebem scripsi

  • + ego qui supra friderisi

  •  + ego iohannes notarius me subscripsi

  •  + ego theodericus notarius interfui.

CLXXII. A. D. 946.                                                        

+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni gisulfi gloriosus princeps, mense nobember prima 1) indictione. ideo que ego mastromile filius. . . . . . ... . eo quod intus cibitate dianense 2) ante susscripti testis tradidimus atque benumdedimus tibi iohanni presbiteri filio iohanni clerici, idest una terra ortale per fines, sicut modo declaramus ; a pede fine sancta barbara et sunt passi tres et pede uno; a parte occidentis fine iterum sancta barbara et sunt passi quattuor ; de quarta bero parte fine madelfrit et sunt passi tres et medium et coniungit se cum priori fine ; a parte orientis passi tres et medium. infra as finis tota et inclita predicta terra ortale tibi nominati iohanni presbiteri tradidimus atque benumdedimus cum trasita et exita sua et cum omnia intro se abentibus trasactibus nomine at semper abendum, et dominandum, et lavorandum, et frudiandum, et omnia exinde faciendum quit tibi nominati iohanni presbiteri tuique eredibus placuerit absque omni contrarietate nostra et de nostris eredibus seu de qualiscumque ominibus. unde pro anc nostra benditione vobis stabiliscendum et hunc testum cartule confirmandum, nuc a presente nos qui superius nominatus magistermile recepi a te predicto iohanni presbiteri statutum pretium, idest tres tari aurei voni in omni deliveratione: finita nostra benditio, sicut dictum est, nos vobis ab omnis omines omnique partibus antistare et defendere ; de colludio vero secundum legem nos vobis satisfaciamus. insuper nos qui supra

1) Indictio falsa: quinta eo anno ac mense decurrebat.
2) Cibitate Dianense, hodie Teggiano in Princ. Cit.

p.223

nominati magistermile guadia tibi cui supra nominati iohanni presbiteri dedimus, et mediatorem tibi posuimus sico filio marco, ut nos et nostris eredibus defendamus tibi et at vestris eredibus in inclita terra ortale, sicut superius declaratum est, a pars quarta uxori nostre et da omnes consortes vestros et da omnes omines omnique partibus. si autem noluerimus illut vobis defendere omnia, que superius legitur, sic obligamus nos et nostris eredibus at componendum vobis et at vestris, eredibus decem solidi aurei constantini, et per inbitis adimpleamus vobis omnia, que superius legitur, et cartula ista nostra benditionis in suprascripta ratione firma permaneat. quod te siconolfus presbiter et notarius scribere rogabimus intus supradicta cibitate.

  • + EGO THARSIVS PBR

  • + ego sando me subscripsi.

CLXXIII .  A. D. 947.                                                        

+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri gisolfi principis, mense ianuarius quinta indictione. Ideo que ego ragimpertus monachus filius wiselperti, dum michi congruum esse videtur bona mea volumtate per hanc cartula dono atque concedo vobis petri genero meus filius wisoni et adelchise filia mea, quem habetis disponsata uxore, omnia et in omnibus rebus substantiis meis, quod habeo in lauritu finibus salernitanis quod michi ex subcessione predicti genitori meo ividem habere subcessi, quomodocumque michi ividem pertinentes fuerit habere in monte quam et in plano, totum in integrum cum finis et vice de viis suis et cum omnia infra se habentibus trasactibus nomine et a funditus eos vobis donavi ad securo nomine amodo et semper vos et vestris heredibus illud habendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum, que vobis placuerit, sine omnis mea vel de meis heredibus contrarietate vel requisitione. preter hoc volumus, ut si tu nominata adelchisa filia mea absque filiis filiabus ante ipso viro tuo defuncta fueritis, due sortis ex integra predicta rebus revertat in potestate mea vel de meis heredibus ad securiter habendum, sicut usque modo habuimus; tertiam vero partem siat in potestate tuaque petri vel de tuis heredibus faciendum exinde omnia, quod volueritis sine omnis mea vel de meis heredibus aut cuiuslivet hominum contrarietate vel requisitione. et pro confirmandam, et staviliscendam hanc mea donatione, nunc a presentis secundum legem

p.224

launegilt a vos exinde recepi camiso unum: finitaque vero nostra donatione per subsceptum launegilt, ea vero ratione obligo me nominatus ragimpertus monachus et meis heredibus vobis supranominati petri et adelchise genero et filie mee quam et ad vestris heredibus, ut eaque nostra donatione in supradicta ratione omni tempore defensandum vobis da omnis homines omnique partibus. quod si taliter illos vobis non defensaverimus, ac si nos illos vobis tollere aut contrare quesierimus per qualecumque ratione, preter, ut superius dictum est, ante omnia questio nostra modis omnibus apud vos tacita et bacua remaneat, et ad compositiones siamus nos nostrosque heredes ad componendum vobis vestrisque heredibus ,decem solidos constantinos, et per invitis illut vobis defensemus in supradicta ratione. verumtamen recordamus, quia rebus ipsa est in predicto loco laurito, ubi proprio casa orsana vocatur. et tali ordine te iohannes notarius scribere rogavimus. actum salerno.

  •  + ego wisenolfus

  • + ego romualt

  • + ego petrus.

CLXXIV. A. D. 947.                                                        

+ In nomine domini anno quintodecimo principatus domni gisolfi principis, mense maius quinta indictione. quadam vero die, dum superius domnus princeps secundum glorie dingnitatis sue residente sacratissimo salernitano palatio, et ante eius vestigiis astantibus lando gastaldeus et moncola iudex et aliis novilibus, tunc in eadem presentia venerunt idest petrus natibus francorum fines, seu nec non et ibidem venit adelchisi presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, quem domnus guaiferius princeps a novo fundamine construxit intus hanc salernitanam cibitatem, unaque cum alderissi notarium advocatorem suum, et continuo ipse quidem adelchisi presbiter et abbas, una cum ipso advocatorem suum causare ceperunt adversus ipsum petrus dicentes : hic iste petrus, qui vestris adest presentiis, tenet rebus in locum nucerie, qui fui iohannelgari monacho filius iohanni, que in eadem sanctam ecclesiam offertum fui per ipsum iohannelgari et per ipsa uxor eius et per iohannes clericus filius eius. cum quo ipse petrus unaque cum guaiferium gastaldeum advocatorem suum taliter adversus se causantes audierunt, responsum retdiderunt dicentes: verum est, ut rebus ipsa tenere, pro qua dicebant a palatio ei concessa

p.225

fuisse; et statim in eadem presentia ipse quidem petrus ostendit ibidem unum preceptum, et ipse quidem adelchisi presbiter et abbas una cum ipso advocatorem suum ostenderunt ibidem una cartula, et per partes manifestaverunt plus monimen inde non avere. et dum relectus est ipse preceptum, continebant; qualiter domnus guaimarius princeps per rogum guidoni comitis et thensaurarii fratri suo concesserad eidem petri omnis rebus ipsius iohannelgari de predicto locum nucerie: ipsa cartula continebant essent emissa in tricesimo prima anno principatus ipsius domni guaimarii principis de mense iulius undecima indictione. ipse quidem iohannelgari unaque cum ipsa uxore sua et predictum iohannes clericum filium suum offeruerat in prephata ecclesia ante arechiso gastaldeo et aliis noviliores homines omnis rebus sua nominative in locum agella vel per tota finibus nucerie et stavianense, idest curtis, ortalis, territorie, arbustis, castanieta, quartieta, campis et silbis, pratis, pascuis et aquis, finis et biis, in monte quam et im plano, ubicumque de rebus illorum in quacumque locum fuerint imbentus, sive quod ei da angellus presbiter et abbas illorum datum. fui, sive quod de genitorem suum seu da genetrice sua, seu da aliis parentibus suis illorum avere succexi, vel quod de suo paratum abui, aut undecumque illorum pertinentes fuerit avere, in integrum in eadem sancta ecclesia offeruerad eius rectoribus avendum et faciendum, quod illorum placuerit: scripta cartula illa per theodericus notarius, et ipse arechis ibidem scripto et per aliis hidoneis hominibus rovorata sufficienter. dum autem ipsa monimen ostensa et relecta fui, sententiam eidem petri preposita fui dicendum, ut pars palatii nihil potestatem abuisse rebus ipsa ipsius petri concedere, pro qua antea in eadem ecclesia offertum fui. nos superius lando gastaldeus et moncola iudex, dum ipsa monimen religentem audivimus, et antea fuisse offertum quam ipse preceptum scriptum fuisse; ideo iuxta legem iudicavimus, ut ipse preceptum bacuum et dixruptum permanere, et ipsa sanctam ecclesiam rebus ipsa securiter aveant et possideant, sicut ipsa cartula est continentem, absque omnis requisitionem ipsius petri et de eius heredes, et inde pro perpetua securitatem ipsius ecclesie et de eius rectoribus unc hemisimus iudicatum, quod tivi superius alderissi notario scribere dictavimus. actum in sacro salernitano palatio.

  • + ego qui supra lando

  •  + ego qui supra moncola iudex

  • + ego friderisi.

p.226

CLXXV. A. D. 947.                                                        

+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni gisolfi, mense september sexta indictione. ideo que ego leo filius rose quum declaratus sum, quia quoddam ursus atrianense filius idem ursi de mauro comite per cartula me et ipsa nominata genetrice mea liberi constituit et concessit nobis una pecia de terra in locum transboneia, ubi proprio maiano dicitur finibus mitilianensis, et ego iterum postea eadem terra in integrum per finis ad partionem pastenandum insitetum datum habuit mauri et iohanni filii adelgari, ut illis habere eos medietatem, et nos medietate, et congruum est mihi ipsa medietatem, que nobis exinde hebenire debuerit, benumdare, tunc postulabit exinde clementia superii domni principi, ut mihi exinde solutionem dare rebus ipsa bindendum. ipse quoque a deo conserbatus princeps nobis solutionem dedit rebus ipsa bindendum, cui boluerimus et de suis presentiis inter nos essendum direxit.....idcirco ego nominatus leo absolutionem accepta, ante presentia ipsius iudici ceterisque subscriptorum testium mea bona bolumtate per hanc cartula venumdedit vobis, idest stephani et lupi et iohanni germani filii supradicti iohanni et adelgari et teoderici et mirandi germani filii supradicti mauri, idest inclita ipsa medietatem de predicta terra cum insitetum de predicto locum maiano, qui habet finis de due partis fine de heredes magenolfi, et de alie due partis fine predicti adelgari abio vestro. infra hec supradicte finis medietate in integrum cum proprie finis et viebus suis, et cum omnes arboribus et pomifera sua et cum omnia infra se habentibus trasactibus nomine et a funditus ipsa medietatem in itegrum cum vice de bia sua vobis benumdedimus, pariter adque equaliter inter vos dividendum; unde de ipsa medietatem nec nobis qui supra nec ad ipsa genetrice nostra aut a quacumque hominem nichil restitit nec dicimus remanere sortionem; reliqua medietatem predictorum genitoribus vestris pertinui, pro quo a nobis a partiones eos tenuerunt. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram bindictionem, nunc a presentis recepimus a vos nominati stephanus et adelgari vice vestra et de ipsi aliis germanibus vestris statutum pretium, idest auri tari decem et nobem, sicut inter nos conbenit: finitoque pretium, aput nos ea vero ratione, ut a presenti die et perpetuis temporibus vos nominati germani, quam et vestris heredibus predicta nostra bindictione, ut supra dictum est, securo nomine habere et possidere baleatis et faciatis quod bolueritis. ex qua repromittimus, et obligo me superius leo et meis heredibus vobis nominati germani stephani, lupi, iohanni, adelgari, teoderici, mirandi quam et ad vestris heredibus predicta nostra bindictione omni tempore

p.227

defensandum a partibus predicte genetricis mee et da.....quis si minime potuerimus aut noluerimus vobis eos defensare, vel si nos ipsis vel nostris heredibus forsitans per quavis modis vobis eos tollere aut contrare seu removere quesierimus, ante omnia questio nostra modis omnibus adversus vos exinde tacita et bacua remanead et duplum supradicto pretium, quod sunt auri tari triginta octo, vobis componere obligamus; et quod aput vos fuerit remelioratum vel factu edificium, sub estimationem pretium vobis restituamus, de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. et tali ordine te petrus notarius scribere rogavimus. actum salerno palatio de supradicto mense september, sexta indictione.

  • + ego qui supra radelgrimo iudex

  • + ego maio ego godini.

CLXXVI.A. D. 948.                                                        

+ In nomine domini anno sextodecimo principatus domni gisulfi, mense agustus sexta indictione. memoratorium factum a me ursus filius iannelgari qui dicitur inginiusu, de eo quod ante subscripto testes donabit mihi iohannes presbiter filius iannelgari una pecia de terra, quod abuit in locum iobi finibus salernitanis, que de tribus partibus fine nostra coniungit, alia parte fine que fuit tauri, sicut limite discerni. infra ipse finis, sicut eidem genitori eius partinentes fuit, cum omnis monimen inde pertinentem, totum in integrum eos mihi donabi ad securo nomine omni tempore ego et meis heredibus abendum omnia exinde faciendum, que nobis placuerit; et obligavit se ipse iohannes presbiter et suos heredes nobis nostrisque heredibus defensandum a partibus da omnis hominibus, cui per eum exinde datum aut obligatum paruerit. de alii bero hominibus non queramus illum abere defensorem, sed licead me vice illius cum ipsa monimen in omnibus causare et omnis legem et iustitia......recipere, et per nos ipsis siamus nobis inde autorem et defensorem; tamen ille eos defensare a sortifices1) sues et da omnis homines, cui per eum exinde datum aut obligatum paruerit. unde pro oc donum firmandum launegild a me exinde recepit camiso unum, et ego iohannes notarius interfui et hunc brebem scripsi.

1) Sortifices, haec vox deest in Gloss: Du Cange et accipitur eodem sensu ac haeredes.

p.228

  • + ego qui supra iohannes presbiter     

  • + ego poto

  • + ego roderissi

  • + ego grimoaldus testes.

CLXXVII. A. D. 949.                                                        

+ In nomine domini anno septimodecimo principatus domni gisolfi, mense maius septima indictione. memoratorium factu a nobis mulier nomine maria et una mecum maio vir meus et iohannes notarius adbocatorem nostrum, de eo quod ante presentia radelgrimi iudici et rodelgrimi gastaldei coniunti sumus in causationes cum petrus abbas ecclesie sancti maximi et cum petrus gastaldeus filius arechis, et una cum eis adessent alderisi notarius adbocatore eorum .... terra cum binea et casa favrita et terra bacuum uno tenientem de locum agellu finibus salernitanis, in quo modo residentes sumus, ex quo ante os dies nobiscum causaberunt .....rebus esset pertinentem predicte ecclesie sancti maximi; et per iudicium prefati iudici inter nos iudicatum fuit per partes plicandum nos super eadem rebus cum iudice et notario, et ibidem ostenderemus, per partes ratione, que exinde abuerimus, et secundum legem inter nos exinde finem faceremus et nuc autem una simul super eadem rebus coniunti et nos ostendimus monimen nostra inde pertinentem infra cartule et brebi numerum quindecim, et per ipso abbas et petrum et eorum adbocatorem ostenserunt due cartule, et per partes manifestabimus nos et illis, ut amplius monimen exinde non aberemus, cum quo relecte sunt de ipse nostre cartule. prima cartula continebat: tempore domni ademari principi filio wiconi et agello filius audelaupi benumdederat ragenaldi, qui fuit parente meique marie, terra cum binea in locum agello per finis, de due partibus bia, et de alie due partis fine ipsius ragenaldi. secunda cartula continebat, qualiter wiselperto filius ragenolfi benumdederat ragemprandi et adelprandi filii predicti ragenaldi terra cum binea in predicto locum agello per finis, de due partis fine predicti genitori illorum, alia parte fine germani , de pede fine agenaldi tertia cartula continebat: agello filius audelaupi benumdederat predicti ragenaldi terra cum quertietum in locum pratu 1), per finis de due partis

1) Pratu, locus extra Salernum.

p.229

fine ragenolfi germano eius, de uno capite fine medio ribus, qui discerni a fine servi sancte marie, de pede fine adelprandi medio limite discerni, et benumdederat ei alia pecia in locum, qui dicitur toru (1). quarta cartula continebat: roderico filius wiconi benumdederat nantrude uxori ragenaldi terra cum binea et bacuum in locum agello per finis, de una parte fine bia publica, alia parte fine ragenaldi, alia parte fine predicti binditori, alia parte fine agelli, termiti ficti sunt. quinta cartula continebat, qualiter agello filius audelaupi benumdederat predicte nantrude terra cum binea in predicto locum agelle fine per finis, de pede adelprandi, de due partis fine ragenolfi et deduce in fine rachenaldi, alia parte fine ipsius nantrude, alia parte fine ipsius binditori. sexta cartula continebat, qualiter agello benumdederat achenaldi filius ragenaldi terra cum binea in predicto locum agello per finis, de una parte fine ragenolfi, alia parte fine ragemprandi, de uno capite fine de ipso binditore, alia parte fine de ipso emtorem. septima cartula continebat, qualiter ipse agello benumdederat ragemprandi filius ragenaldi terra cum binea in predicto locum agello per finis, de una parte bia publica, alia parte fine predicti binditori, alia parte coniuntum est in fine ragemprandi et peresset in bia publica. octaba cartula continebat, qualiter orsengari et ragemprandus germani filii ursi donaberat mihi nominato maioni tota et integra rebus ipsorum ragenaldi et ragenolfi. duo de ipsi brebi sigillati continebat, qualiter landenolfi concessa fuerat omnis rebus wiselperti filius ragenolfi de locum agellu et omnis rebus adelprandi filius raghenaldi. duo ex ipsi brebi continebant, qualiter ipse landenolfus vice meaque maioni donaberat leoperti filius amiperti tota et integra rebus adelprandi filius rachenaldi, et wiselperti filius ragenolfi de locum agello, sicut ei concessum fuerat. unum ex ipsi brebi continebat, qualiter ipse landenolfus donaberat ipsius leodemperti pro persona mea maioni et roffrid soceri mei calumnie de rebus ipsorum wiselperti. alio brebem continebat, qualiter ipsius roffrid retdidit adque retradiderat domnus petrus episcopus sancte sedis salernitane unaque cum frumelgarium presbiter et vicedominus et cum ursus notarius adbocatorem eorum, omnis rebus que fuit ragenaldi. alia cartula continebat, qualiter iohannes et teoprandus, wiso, cennamus germani filii magiperti benumdederat mihi nominato maioni ipsa rebus, quod comparatam abuerunt da nandelchisi et nandecisi germani filii nandiperti, quomodo ipse tres cartule continunt, que illorum in defensionem dederat. cum autem monimen ipsa per partes ostensa et relecta est, precepit nobis ipse iudex et predicto gastaldus, ut ipsa rebus monstraremus per finis, sicut eos tenuimus et sicut ipsa nostra monimen continet. cepimus monstrare ipse finis: de due partibus fine bia, et descendente per ipsa bia usque in fine de filii adelprandi, et descendente usque in ribus, et exiente de ipso

1) Toru, in Mitiliano (Cava Tyrrhenorum).

p.230                  

ribus et coniungente ad fine, qui modo tenent heredes ipsius adelprandi: de due partibus fine sancti angeli, et diximus, ut per ipse finis de ipsa nostra monimen esset pertinentem, et aliquantum per gradum successionis nobis ibidem pertinente est; et ipse abbas cum ipso suum adbocatorem non potebat ipse sue cartule ibidem congnite ponere ideo inter nos iudicatum est et per partes nos wadiare fecit, ut ego nominata mulier secundum legem eorum iurare, ut ipsa rebus de ipsa nostra monimes esset pertinentem et legibus nobis rebus ipsa pertinente est ; et ubi taliter eis iuraberimus, rebus ipsa securo nomine nos abere licead; unde mediator nobis posuerunt adeimundus filius achenardi. et ego iohannes notarius interfui et hunc brebem scripsi.

  • + ego qui supra rodelgrimo

  • + ego qui supra radelgrimo iudex.

CLXXVIII. A. D. 950.                                                        

+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi imperante domno Constantino magno imperatore anno quadragesimo secundo, sed et romano magno imperatore eius filio anno quinto die secunda mensis iulii indictione hoctaba neapolis. Repetire itaque visi sumus nos leone et (deest nomen) naupigiis germanis filiis quondam boni, idest inclita ecclesia vocabulo veati archangeli michaelis, que posita subtus murum publicum foris porta noba, cum omnibus eis pertinentibus, seu habitationibus suis de intus et foris, movilium et inmovilium seseque moventibus, omnibusque ad suprascripta integra ecclesia pertinentibus, sive que modo ad ea pertinet vel pertinentes fuerit per quobis modum, et repetibimus illos per chartula cessionis a quidem domno iohanne et domno marino in dei nominis eminentissimis consulibus et ducibus pro servitium, quas ad eis fecerimus de artificio nostro. Nos autem appreensimus iamdicta ecclesia cum omnibus eis pertinentibus, sicuti nobis iamdictis consulibus et ducibus fecit nobis exinde de......autem cicino subdiacono sancte neapolitane ecclesie et leone de artiafi seu leone filio dometii, qui dicitur de maurisculu, iterum et alio leone qui dicitur sola, quamque marinus et petrus germanis filiis (deest nomen) contrastis nobis illut et dixistis nobis, ut ipsa ecclesia cum omnibus eis pertinentibus propria nostra de totis fuisset ha betere per parentorum nostrorum. Omnia suprascripta plurima fuit inter nobis altercatio per modis multis; set aiubante domino deo, qui est omnium

p.231          

bonorum reformator, per colloquium multorum bonorum hominum, comvenit exinde inter nobis  amica pactione, boneque voluntatis et in bona combenientia promittimus vobis suprascripto domno cicino subdiacono suprascripte sancte neapolitane ecclesie et iamdicto leone de artiafe et alio leone, qui dicitur de maurisculu, seu et alio leone, qui dicitur sola, iterum et. marinum et petrus germanis filiis suprascripti (deest nomen) et posuimus vobis in omnibus suprascriptis,  sicuti unus ex nobis per unoquoque, ut vos et heredes vestris nobiscum et cum heredibus nostris talem licerem, et dominatione seu pertinentia ibidem habere de veatis in omnibus suprascriptis  per unoquoque ex vobis, sicuti unus ex nobis et heredes nostris, ut nullatenus aliquis ex nobis fortior esse per nullum modum. Ut vos suprascripto domno cicino subdiacono et leoni de artiafi  habere deveatis sorte una, et vos suprascripto leone filio dometii, qui dicitur de maurisculu, et leone qui dicitur sola, sorte alia, et vos iamdicto marino et petro germanis similiter alia sorte, et  nos suprascripto leone et cicino naupigiis germano meo sorte alia, ut fiunt in simul funes quattuor; propter quod vos nobis dedistis de vestrum proprium per unoquoque ex vobis ana auri tari quinque. Iterum promittimus inter nobis unus alterutrum, ut si aliquis ex nobis habuerimus quolibet parentes, ut ipsum suum licerem et dominatione de omnibus suprascriptis vendere, aut  dimittere ad eos per qualecumque modum, licentiam et potestatem habeamus, et si non habuerimus quolibet parentes inter nobis nostrisque heredibus, vendere deveamus in pretio, ut fuerit   appretiatum a cristianissimis viris; et si inter nobis tollere noluerimus, clarafacta veritate, cui dare voluerimus, in eius sit potestate, quia sic inter nobis vone boluntatis complacuit: et si aliter  fecerimus nos vel heredes nostris de his omnibus suprascriptis et minime adimpleverimus per quolibet modum aut summissis personis, tunc componat pars parti fidem servanti eiusque heredibus auri solidos duodecim bitiantes. et hec chartula promissionis, ut supra legitur, sit firma.Quam chartula promissionis, sicut superius legitur, a nobis facta david curialis scribere rogavi die et indictione suprascripta hoctaba. hoc sign  + um manus suprascripti leoni naupigii.  sign +  um manus suprascripti (deest nomen). sign  + um manus suprascripti leoni de artiafi. sign +  um manus suprascripti alii leoni, qui dicitur de maurisculu. sign  + um manus suprascripti alii leoni, qui dicitur sola. sign + um manus suprascripti marini et petri germanis. his omnes consortes et parentes, qui omnia suprascipta in unum voluntarie sue fieri rogaverunt et testes, ut subtus scribere rogaverunt, quod ego qui suprascriptus pro eis subscripsi et interclusi. +

  • + ego cicinus subdiaconus subscribsit

  • + EGO IOANNE FILIUC DN CTEFANI ROGATUC A CCTAC PERCONAC TECTI  COUB +

  • ( ego ioanne filius domni stefani rogatus a suprascriptas personas testi subscripsi )

p.232

  • +EGO  CERGIOUC  FILIUC  DN  DOMETI ROGATUC  A  CCTAC  PERCONAC TECTI  COUB +

  • (ego sergius filius domni dometi rogatus a suprascriptas personas esti subscripsi)

  • +EGO IW FILIOUC  DN  KECARII ROGATUC  A CCTAC PERCONAC  TECTI COUB + (ego ioannes filius domni cesarii rogatus a suprascriptas personas testi subscripsi)

  •  + ego david curialis complevi et absolvi die et inctione suprascripta hoctaba.+

CLXXIX. A. D. 950.                                                        

+ In nomine domini dei salbatori nostri ihesu cristi. Concessimus nos vir gloriosissimus gisolfus divina providentia langobardorum gentis princeps, pro amore omnipotentis dei et salute anime nostre, per rogum domne gaitelgrime dilecte matrix nostre tibi iohanni abbati patri nostro et in tuo monasterio, que a nobo fundamento intus hec civitatem salernitanam fundasti, terras pertinentes sacri nostri palatii, que est hiscla ubi due flumina dicitur acto lucaniano, in qua ecclesia sancte dei genetrici virginis marie sita est cum terris, silvis, aquis, et aquarum usibus per circuitum ipsius ecclesie, idest ex omnibus partibus miliaria quattuor, cum finis et viis, et cum omnia infra se habentibus; in ea ratione, ut amodo et deinceps per hoc nostrum roboreum preceptum, ea que prelegitur, tu nominatus iohannes abba, tuisque successoribus et pars vestri monasterii securo nomine habere et possidere baleatis, et omnia exinde faciatis quod volueritis, et a nullo ex nostris iudicibus; comitibus, castaldeis, vel a quibuscumque agentibus, habeatis exinde aliqua requisitione, set perpetuis temporibus securiter hanc firmiter eos habeatis.  quod vero preceptum concessionis ex iussione suprascripte potestatis () scripsi ego petrus notarius. actum salerno palatio de anno octabo decimo, MENSE NOBEMBER NONA INDICTIO 1).

  • (+) Locus sigilli cerei.

1) Ectypum sigillum huius chartae idem est ac in diplomate eiusdem Principis sub anno 959 Ch. CCI, cuius fac-simile inspicitur in fine voluminis.

p.233

CLXXX. A. D. 952.                                                        

+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni gisolfi, mense agustus decima indictione. dum ante nos petrum iudice coniunti sunt friderisi et radoaldus et dauferi germani filii pandoni ad faciendum finem cum radelgrimo iudice et petrus clericus germani filii roderisi ad faciendum inter se finem de terra et silba ultra ribus altu 1), ex quo ipse radelgrimus et ipse petrus clericus cum ipsi germani causaberat, ut eorum esset pertinente per gradum successionis de suos parentes ; ipsi nominati friderisi et radoaldus et dauferi dicebat, ut predictam rem eorum esset pertinentem per successionem de suis parentibus, et per partes manifastaberat toti ipsi causatores monimen exinde non abere. ex quo inter eis iudicavimus , ut pariter super eadem rebus pergere et ipsi germani friderisi, radoaldus, dauferi, qui ipsa rebus possessuri sunt, per finis eidem germani monstrare et iurare eorum, ut sicuti eos monstraberit, sic fuisset abii et genitores illorum et legibus eorum esse pertinentem. et abierunt post aliquantos dies una nobiscum toti ipsi causatores super eadem rebus, coniunti sunt et ceperunt ipse friderisi, radoaldus, dauferi monstrare ipse finis: a partibus orienti montraberunt limite et signaite que per ipsi arbori fecerunt, de super parte monstraberunt bia antica, a partibus occidenti monstraberunt ipso ribus altu, de subter parte monstraberunt limite et padule et dixerunt, ut infra ipse finis abii et genitori eorum fuisset et legibus illorum est pertinentem. nos quoque iudex, cum toti ipsi causatores in sacratissimo salernitano palatio sumus coniunti et sancta dei evvangelia benire  fecimus, et statim iurabit ipse friderisi, radoaldus, dauferi et dixerunt per hec sancta dei evvangelia, quia ipsa terra, sicuti per finis eos monstraberunt, abii et genitori eorum fuisset et legibus eorum esset pertinentem, ad ipsi alii eorum parentes noluerunt sacramenta ipsa ab eis recipere, set ipsa sacramenta eorum donaberunt adque relaxaberunt, et launegild ab eis exinde receperat camiso unu. et taliter fecimus scribere iohannes notarius.

  • + ego qui supra petrus iudex.

1) Ribus altu, in principatu Salernitano.

p.234

CLXXXI.A. D. 952.                                                        

+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi, mense september undecima indictione. cum essem ego petrus iudex in sacro salernitano palatio ad singulorum causatores causas diffiniendas ; et una simul ibidem aderad nobiscum noviliores homines,tunc quoram nostris presentiis coniunti sunt, hi sunt waimarius comes et thensaurarius et secum adduxit sacerdotes ecclesie sancti maximi, quem domnus waiferius princeps intus hec civitatem construxit, et pro cuius causas ipse waimarius cause agebat eum iohannes, qui comorantes est in castello apus monte1), propter rem iliam de locum nuceria ubi agella dicitur, qui fuit iannelgari filius iohannis et per ipsum iannelgari monachus per cartula omnis eius rebus in eandem ecclesia offerta est, et ante os dies ipse iohannes de predictam rem causavit cum maraldus presbiter, qui eos a pars ipsius ecclesie im beneficium tenet et cum maionem castaldum adbocatorem ac defensorem predicte ecclesie, querentes rem ipsa ipse iohannes sivi conbincere per unum preceptum sigillatum que ostendi continentem; qualiter a pars palatii ipsius iohanni et petri germano eius concessa fuerat omnis rebus iannelgari de locum nuceria, et per solum prephatum preceptum, quem ipse iohannes manifestaverat tantummodo ex ipsam rem habere, rem ipsa sivi conbincere querebat, et per ipsum waimarium et ipsi sacerdotes et antea per ipsum maionem pro pars ipsius ecclesie ostensa est una cartula offertionis, qui cum relecta fuit, continebat: essent emissa tricesimo primo anno domni guaimarii principi et patricii filius domni guaimarii principi de mense iulius undecima indictione, ipse iannelgari filius iohannis unaque cum ermengarda uxore sua et cum iohannes clericus filium eorum pro suis salutis anime offeruerat im prephata ecclesia sancti maximi omnis rebus sustantiis suis nominatibe in ipso locum agella et per finibus nuceria et staviense, vel ubique ex eorum rebus imbentus dederit, scripta per theodericus notarius et roborata sufficienter. et dum indictiones de ipsa cartula et de ipsum preceptum requisita fuit, anteriores est ipsa cartula de ipsum preceptum, et per pars prephate ecclesie sententia illi preposita fuit dicentes; ut a quo ipse iannelgari cum predicta uxore et filio suo omnis rebus suas in ipsa ecclesia offeruit, sicut ipsa cartula continet, iam postea non habui pras 2) palatii que eorum concedere,

1) Apus monte vel Aput monte prope Nuceriam, quo nomine olim indicari solebant terrae, ubi nunc sunt Mater Domini, Rocca, S. Giorgio, Siano, Lanzara etc.
2) Pras, pro pars.

p.235

et iterum per ipsum iohannes ad hec sententia datum fui eorum responsum, ut aliut fuisse iannelgari, que ipsa cartula continet, aliut ille quem ipse preceptum continet, et predictam rem de illo iannelgari fuisse, que ipse preceptum continet. et iterum a pars prephate ecclesie ad hec sententia datum est ei responsum, ut prephatam rem de illo iannelgari, et uxore et filio eius fuisse, quem ipsa cartula eiusdem ecclesie continet, et ipsorum rem pars ipsius ecclesie dominatura et possexura est. unde ipse iohannes a nos, qui supra per iudex, interrogatus fui, ut si per homines aut monimen facere potuerit, qualiter alium sit iannelgari quem ipse eius preceptum continet de illo, quem ipsa cartula continet, et predictam rem de illo iannelgari fuisse, que ipse preceptum continet; ipse iohannes manifestabit et dixit: tale abprobationem per nullis modis facere non poteret. pro ita inter eis iudicavimus, et wadiare illos fecimus, ut pars ipsius ecclesie iusta legem isdem  iohanni iurare, ut predictam rem, que ipsa cartula continet, de illo iannelgari fuisse, que ipsa eorum cartula continet, et rem ipsa prephata ecclesia firmiter habere; et ideo ad expleto constitutum, ut dictum est, ad predicta sacramenta persolbendam replicati sunt, et nos sancta dei evangelia ibidem benire fecimus, et a pars prephate ecclesie parati sunt septem sacerdotes de ipsa ecclesia, hi sunt iohannes et iohannes presbiteri, et leo et sellictus et sergio et benedictus presbiteri et ipsum maraldus presbiter volendo ipsa sacramenta ei persolbere. set ipse iohannes noluit sacramenta ipsa recipere, set a presentis pruntissima sua volumtate manifestavit se et dixit, ut rem ipsa, unde superius causavit, ipsius iannelgari fuisse, que ipsa cartula offertionis continet, et legibus de ipsa ecclesia pertinentes esse, et neque per ipsum preceptum, neque per alia monimen, neque per testes, neque per nullaquoque imbenta ratione, de supradictam rem adbersus pars ipsius ecclesie causare aut contendere non poteret per nullis modis. unde nos superius iudex iuxta eius manifestatione iudicavimus, ut pars ipsius ecclesie omni tempore rem ipsa securiter ac firmiter habeas et possideas absque requisitione vel contrarietate ipsius iohannis et de eius heredes, et perpetua securitate ipsius ecclesie hunc hemisimus iudicatum, quod scripsi ego theodelgrimus notarius et interfui.

  • + ego qui supra petrus iudex.

CLXXXII. A. D. 952.                                                        

+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense september undecima indictione. memoratorium factu a nobis inghelgardus clericus filius quondam

p.236

inghelgardi et garofalus filius lioperti, eo quod ante supscripti testes, pro vice nostra et de consortibus nostris, tradidimus at lavorandum stefani, qui vocat scontratu, abitatores de tragonege, de rebus nostra, quod commune habemus in montibus de locum cetaria et in falerzu, et in carvonara, per hec finis: a partibus orientis fine sancti cesari et fine capuaque 1), sicut fine nostra discernit; a partibus meridie fine pede de ipso monte falerzu, sicut balle discernit, et descendente in ipso flubio de cetara, et prevaricante in ipso flubio et coniungente in ballone maiore, et per ipso ballone saliente in ipso toru de inbrici, et ricto exiente in ipso flubi de carvonara; de super parte fine serre. infra suprascripte finis ipsis rebus ipsius stefani ad lavorandum et seminandum tradidimus quantum inde ille et hominibus, qui ibidem ad lavorandum miserit, liceat illis de ipse silbis roncare et scampare, et illis sue potestatis eos detinere, et annualiter hamodo et usque octo anni completi illis ibidem seminare; et, de quod annualiter ibidem seminaberit, deant nobis vel ad nostris heredibus exinde terraticum secundum consuetuo de ipso locum, et liceat illis ibidem iusta rationem omnis sue utilitatis facere. unde omnia suprascripta nobis adimplendum, per vona combenientia wadia nobis dedit ipse stefanus et mediatorem mihi posui se ipsum, et per eadem wadia obligabit se et suos heredes. quod si taliter omnia, que supra legitur, nobis vel ad nostris heredibus non adimpleberit, componere obligabit se et suos heredes nobis nostrisque heredibus decem auri solidos, et omnia suprascripta per inbitis nobis complire. et hunc brebem scripsit

  • + ego antipertus notarius, qui interfui.

  •  + ego mahenolfus

  •  + ego ragemprandu.

CLXXXIII. A. D. 953.                                                        

+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense september duodecima indictione. memoratorium factu a me maraldus presbiter filius lamfrid, eo quod in nuceria ante presentia waiferi gastaldei et maioni et petri, qui fuerunt gastaldei et alii testes wadia mihi dedit lupus clericus filius petri, et seipsum mediatorem exibit, eo tinore, ut amodo et usque completa septem frugias, tenere ad laborandum et ad pastenandum

1) Tragonege, Cetaria, Falerzu, Carvonara, Sancti Cesari, Caputaque, loci inter Amalphiae et Cavae fines positi.

p.237

vites in ipsa terra cum arbustis de locum nuceria, ubi aiella dicitur; que ego in veneficium teneo a partibus ecclesie sancti maximi, quod sunt due pecie; prima pecia cum arbustis vitatis et abellanietum uno teniente in ipso locum aiella amodo et usque ipso constitutum annualiter temporibus suis eos laborare et cultare de super et de subter, ut vene peread laboratum et cultatum, et ubi meruerit aste ponere infra ipso arbusto, et vites traere et propaginare, et ipso abellanietum temporibus suis studiose colligere et seccare, et ipse abellane secce tote nobis medietatem dare, et ipso arbusto per tempore bindemiare, et ipso vinum ad palmentum dibidere mecum vel cum missos meos per medium equaliter, et ille per tempore de bindemie conciare nobis organeum nostrum, et ipso vinum, que nobis exinde hebenerit, ille autem portare illut nobis infra ipso locum nuceria, ubi ipso organeum meum habuero. ipsa alia pecia, que dicitur a subter aqua in ipso locum aiella, amodo et usque ipso constitutum ille autem ibi pastenare per ipsi arbores vites et propaginare et facias ibi arbusto vitatum, sicut locus ipso meruerit, et dare nobis exinde de ipso vinum, que ibi fecerit, medietatem in suprascripta rationes. quod si taliter omnia, quomodo superius legitur, nobis adimplere noluerit, componere nobis se obligabit decem solidos costantinos et per imbitis ita adimplere. ego grimoaldus notarius interfui et hunc brebem scripsi. ideo memoramus adque subter adiuncximus, ut de ipsi arbores vitatis de predicta pecia subtus ipsa aqua dicitur . . . nobis medietatem de illut que ille ibi pastenaberit, nullam nobis exinde dare, set totum sibi habere. et ego superius grimoaldus notarius subiuncsi.

  • + ego qui supra waiferius

  • + ego petrus.

CLXXXIV.A. D. 954.                                                        

+ In nomine domini anno vicesimo primo 1) principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense ianuarius duodecima indictione. memoratorium factu a nobis iohannes filius adelgari et adelgari filius mauri qui sumus tio et nepus, eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante

1) Lege: anno vigesimo secundo; nam mense lanuario sub Indictione XII vigesimus secundus annus principatus Gisolphi decurrebat.

p.238

presentia radelgrimi iudici et alii testes coniuncti sumus cum leonem et ursus atrianensi germani filii sergii, qui vocatur boccapizzola, ad faciendum inter nos finem de ipsum monte, qui vocatur da grisolu de locum traboneia ubi maiano dicitur, querentes ipsi germani ibidem in eodem monte habere pro pars ermeperti filius ladiperti, unde ipsi germani ostenderat una cartula et unum brebem sigillatum et alii brebri ipsa cartula continebat, quomodo ipse ermepertus venumderat (deest nomen) de dabit sortionem suam de ipsum monte medietatem per hec finis: de due partis fine bie, du alia pars fine de serbi sancti cesarii, et de alia pars fine roderici filius gentili: infra ipse finis et extra ipse finis ubicumque exinde in ipsum monte inbentus dederit media sua sortionem ei venumdederat. ipsum brebem sigillatum continebat, quomodo supradicta potestate concesserat ipsorum germani omnis rebus ipsius ermeperti pro qua dicebat, ut absque heredes defunctus fuisse, et ego nominatus adelgari ostedit unum iudicatum, quomodo germani mei in causationes fuerat cum filii magenolfi de predictam rem et diffinitionem exinde fecerat. nos autem contrabimus eorum dicendum, ut non ipse ermepertus absque heredes defunctus fuisse, set nos ei hereditare debemus, et inter nos iudicium accedit, ut secundum legem nos iuraremus, quomodo ipsius ermeperti nos hereditare debemus, et nos cum sacramentalibus nostris sumus parati sacramentum ipsum persolbendum; set statim orta est inter nos inde vona combenientia, ut absque sacramenta illud inter nos diffinirent illis autem donaberunt nobis ipsum sacramentum et launegilt a nos exinde recepi camiso unum, et manifestaberunt se, ut quanta rebus nos et consortes nostros possessuri et dominaturi sumus per tota finibus et pertinentia de mitiliano et traboneia et maiano, per nullis modis nec per nulla ratione exinde causare aut contendere non potere aliquando tempore; et wadia nobis dederunt et mediatorem nobis posuerunt sergius atrianense filius ursi qui dicitur boccafaldola. et per eadem wadia obligaberunt se et suis heredibus, ut non aliquando tempore queras plux de nos illis aut suis heredibus in ipsum monte infra ipse finis, quem ipsa cartula continet, quod superius declarat habere per qualecumque ratione, set omni tempore medium ipsum monte infra ipse finis sint ad potestate nostra et de nostris heredibus, et medium ad potestate eorum et de eorum heredes, ut semper ad equaliter inter nos fiad dibisum illut infra ipse finis: nos et nostris heredibus tollamus inde medietatem, et illis medietatem. illut extra ipse finis, ubicumque de rebus ipsius ermeperti inbentus dederit, totum in integrum ad nostra potestate retradidit ad securiter nos et nostris heredibus omni tempore firmiter illut habendum, et omnia exinde faciendum, que nobis placuerit, absque cuiuslibet contrarietate vel requisitione; et obligaberunt se et suis heredibus defensare nobis et ad nostris heredibus omnia suprascripta da pars uxori sue et da omnes consortes suos et da omnes homines, qui pro pars eorum vel pro partibus uxori sue emiserit nobis de predictam rem quacumque calumnie, querendo aliquit exinde nobis tollere aut contrare. si autem illut nobis non defensaberit et aliquit de omnia,

p.239

ut superius legitur, quesierit remobere aut contrare, et noluerit in ista conbenientia permanere, componere obligaberunt se suique heredibus obligaberunt nobis et ad nostris heredibus decem solidos costantinos, omnia suprascripta per imbitis nobis complire, et adbersus nos taciti. et vacui inde manere. tamen sic nobis defensare illis et suis heredibus semper nobis et ad nostris heredibus omnis rebus, quantum in predictis locis nos et consortes nostros dominaturi sumus, et medium illut inifra ipse finis et totum illut extra ipse finis, quantum fuit ipsius ermeperti per supradicta wadia et obligata pena, sicut superius legitur.

  • + ego romoaldus notarius interfui et hunc brebem scripsi

  • + ego qui supra radelgrimo iudex.

CLXXXV. A. D. 954.                                                        

+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense iulius duodecima indictione memoratorium factum a me mulier nomine gemma filia mauroni atrianense, qui primis fui uxor richardi filius machenolfi de locum nuceria et modo sum uxor mirandi filius ruscinii, eo quod ante subscriptis testibus coniuncti fuimus cum superscripto machenolfus socero meus super una pecia de terra cum arboribus vitatis, quas ipse . machenolfus habuit in nominatum locum nuceria procul ipsum balneum publicum, qui est de . . . . . de predictum locum nuceria; que habet finis de unu latere, qualiter limite et sepe discernit, fine de heredibus ermengari, et rebolbente per ipsa fine et coniungente ad fine sancte marie de nuceria et per ipsa fine redientem et exientem in via publica; de capite fine ipsa via; de alio latu fine de hominibus atrianensi, et rebolbente modicum per ipsa fine et inde per ipsa sepe et limite coniungentem in alia bia publica; de pede fine ipsa nominata via, et per ipsa via coniungentem ad ipsa priore fine de heredibus nominati ermengarii, propter guadia illa quam .....temporibus ipse quidem machenolfus datam habuit ipsius mirandi viri meus dandum mihi que supra gemme, inclita quartam de omnibus rebus predicti richardi filio eius, qui fuit priore vir meus. et dum pro huiusmodi ordinem cum ipso machenolfus super predicta pecia de terra fuissemus coniuncti, statim orta est inter nos convenientia, ut ipse machenolfus adunaret mihi predicta pecia de terra per ipse suprascripte fines de omnis quarta mea, quam ego per meum morginchap tollere et percipere et habere debui de omnis rebus substantiis

p.240

ipsius richardi filius eius, qui fuit priore vir meus. sic itaque inter nos convenientibus, ipse qui supra machenolfus sua bona voluntate per unam bite ut unum arborem tradiderunt nobis ipsa pecia de terra cum arboribus vitatis, cum omnibus arboribus et pomifera sua et cum ipsi parieti fabriti, et cum proprie finis, et vice de bia sua, et cum omnia infra se habentibus, et nobis qui supra viri et uxori congruum fuit ipsa pecia de terra per supradicte finis pro omnis quarta mea ipsa terra recipere et illam mihi adunare, et imputabimus ipsa pecia de terra nobis pro omnis quarta mea, quam tollere legibus debui de omnibus rebus substantiis ipsius . . . . . . et predicti richardi vir meus de stabile et de mobile, de servis et ancillis, de peculiis, de omnia et in omnibus stabilis et mobilibus eorum ubicumque inbentus dederit pro totum et affunditus ipsa predicta pecia ......parieti fabriti, qui super hedificati sunt per suprascripte finis pro omnis quartam......cepimus, et ipse machenolfus pro omnis quarta mea illam nobis tradidit et donabit. unde pro taliter sua bona voluntate, guadia nobis ipse machenolfus dedit, et mediatorem nobis posuit leonem, qui ruscinius vocatur filius petri; et per ipsa guadia obligavit se et suis heredibus tali ordine, ut si amodo et aliquando tempore ipse aut eius heredes predicta pecia de terra nobis aut ad nostris heredibus tollere aut contrare presumserit, primis omnibus illorum questio adversus nos et nostris heredibus tacita et contempta et bacua remaneat omni tempore, et per ipsa guadia componere nobis aut ad nostris heredibus centum solidos aurei constantinos preter, si qualiscumque homo de predicta terra nobiscum causaverit, et per legem illam perdiderimus, unde ausi fuerit illis nobis iurare quod illorum non fuisset colludio, tunc per ipsa guadia daret nobis de infra nuceria aliam talem peciam de terra arbustata vitatam, qualis predicta pecia de terra illis diebus fuerit, et per supradicta guadia nobis semper eos defensare ab omnis homines  ego  guiso subdiaconus et notarius interfui et hunc brebem scripsi

  • + ego qui supra magenolfus

  •  + ego tassilo

  • + ego mirandus

  • + ego benedictus

  • + ego walcari

  • + ego leo

  • + ego iochardus.  

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.241-p.260