spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

CLVII. A.D.935 CLVIII. A.D.935 CLIX. A.D.936 CLX. A.D.936  CLXI. A.D.936  CLXII. A.D.936 CLXIII. A.D.937 CLXIV. A.D.938 CLXV. A.D.940 CLXVI. A.D.940 CLXVII. A.D.940 CLXVIII. A.D.940 CLXIX. A.D.940  
CLXX. A.D.942
 
spektrum.GIF (657 Byte)

p.201

CLVII. A. D. 935.

+ In nomine domini tertio anno principatus domni gisulfi gloriosus princeps, mense iunius septima 1) indictione. memoratorium factum a nos, ii sumus gentile filius iohanni clerici, et siconolfus presbiter, et pandilfo filius pandoni, et roffrida filia atenolfi, et petrus filius domniperti Clarefacimus nos prenominati, qualiter iam ante hos dies, sicuti dei omnipotentis volumptate complacuit, per visionem nobis apparuit sancti seberini et per bisione nobis allocutus est, ut construeremus in ipso planello 2) foriis ipsa pusterula sancti benedicti intus in ipsa terra meaque gentile una ecclesia vocabulum sancti seberini confessori, et presentaliter perreximus ante servis dei et bonis hominibus et omnia illorum enarravimus, qualiter nobis in visione locutus est; et dum ipsis servis dei et bonis hominibus talia a nos audientes presentaliter pro dei timore consilium nobis dederunt, ut, qualiter nobis per visione apparuit, taliter illut adimpleamus, ut cum dei atiutorium at perfectione ipsa sancta ecclesia perducamus. qui statim nos prenominati siconolfus presbiter, et gentile, et pandilfu, et roffrida, et petrus perreximus ante bonis hominibus, qui hic supter ascripti sunt, et bone nostre volumptati, sicut inter nos convenientiam stetit, et pars partium inter nos guadia dedimus et mediatores inter nos posuimus landolfus filius sicone et disiio filius evelardi; eo namque ordine, ut ipsa predicta ecclesia nos comuniter laboremus cum nostro expendio quantum in ipsa fabrica meruit, seu et de alia regimen et copertura, quantum in ipsa ecclesia necesse est. et ubi deo volente et ipsa ecclesia at perfectione illam conducimus, et si qualiscumque votatione ibi intraverit, medietatem exinde tollant ipsi rectores qui serviunt ipsa ecclesia, et ipsa alia medietas recipiamus nos consortibus, et ipsa ecclesia de nostro dominio non esceat, set semper de nostras et de nostris heredibus maneat potestate, sine omni contrarietates de qualiscumque hominibus: per has autem videlicet finis et mensurias, sicut modo declaramus; a pars orienti fine muricio antico et sunt passi triginta sex; ex alio namque, latere fine mungrone meoque gentile, et inde sunt passi biginti uno; a parte occidenti quomodo recte assendit per ipso plaio meoque gentile, et inde sunt passi triginta; a capite fine via publica de ipsa pusterula, et inde sunt passi (deest mensura) et coniungit se

1) Lege: octava. Deest autem in hac charta annus XLIII Guaimarii principis, qui cum filio Gisulpho regnabat.
2) Planello vel Pianello castrum in Aprutio ulteriori et proprie in comitatu Pinnensi, cuius medietas concessa fuit monasterio Monti-Casini A. D. 1080 a Sansone filio q: Adelberti et q: Ghiburgae.  

p.202           

cum priori fine. unde de omnia, qualiter superius dissimus, qualecumque homo aliquam contrarietatem in supradicta ecclesia vel in rebus ipsius facere aut diminuare voluerint, primis omnium maneant sub anathema omnipotenti deo, et insuper componat in prefata ecclesia quinquaginta solidi aurei Constantini et per inbitis atimpleant omnia , quod superius legitur. quod per demandatione supradictis servis dei et bonis hominibus et nostris consortibus ego siconolfus presbiter et notarius hunc brebem scripsit et interfui intus supradicta civitate.

  • + ego sigismundo diaconus

  • + ego amatus presbiter.

CLVIII.A. D. 935.                                                                

+ In nomine domini anno quadragesimo tertio principatus domni nostri waimarii principi et tertio anno principatus domni gisolfi filio eius, mense iunius octaba indictione. memoratorium factu a me rodelgrimus filius cumperti, eo quod ante presentia romoaldi gastaldei aliosque subscripti testis wadia mihi dedit walcari germanum meum et mediatorem mihi posuit iohannes filius odelmanni, eo tinore, ut plicare se et dividere mecum ipsa casa, qui fuit genitori nostro erga ipsa platea ad pede de ipsa turre mediana 1), cum ipsa casa que ego in capite de ipsa casa frabricavi, una simul casam qui fuit eidem genitori nostro, et ipsos, que ego fravricavi per traversum, dividamus, et dare mihi eos medietatem in sortione ab ipsa parte que ego fravricavi, ut ipso meum frabritum et quantum........ipsa medietatem in ipsa casa genitori nostro adunatum mihi hebeniat et illis hebeniat in ipso alio capite adunatum, et ego stetit uniter cum eo facere unum applittum de casa lignitia in ipsa curte erga ipsa sortionem eius de ipsa casa et erga ipsa bia carraria, que pergit ad curte teodelgrimi, ubi ipse walcari residere debeas diebus vite genitricis nostre, pro quibus ipsa nostra genetrice residet in ipso capite de ipsa casa, quem ei sortionem dare stetimus pro quarta sua; post vero obitum ipsius genetricis nostre dividere mecum ipsa ligna de ipso applittum ligneum quam fecerimus, et dividere mecum ipsa cimenta et prete et ligna, qui fuerunt de ipsa casa genitori nostro, et dare eos mihimedietatem, ita ut pariter eos disturbemus et sic eos dividamus,et liceat me eos exinde tollere.

1) Intra Salernum.

p.203

exceptuavimus per partes scandole, ut ille non querere tollerede ipsa sortione mea, nec ego de ipsa eius; seu et per ipsawadia obligavit dividere mecum similiter per medium ipsa curte,et mihi deas inde sortione a parte de ipsa casa mea,  et illetollat a parte de ipsa casa sua et in ipsa eius sortionem ipsumapplittum, sicut diximus, faciamus que abeas diebus vitegenetricis nostre.  ego theodericus notarius per demandationeipsius gastaldei hunc brebem scripsi.

  • + ego qui supra romoald

  • + ego petrus.

CLIX. A. D. 936.                                                                

+In nomine domini anno quadragesimo quarto principatus domninostri waimarii principi et quarto anno principatus domnigisolfi eius filio, mense iunius nona indictione. memoratoriumfactu a me orseprandus filius ursi, de eo quod ante presentiapetri diaconi et iudici et ante alios bonorum homines tradiditmihi petrus, qui offi bocatur, et mari germani filii landoniterra sua, quod abunt in locum capazzana ubi correiano bocaturfinibus salernitanis, per as finis; de una parte fine ipsorumgermani, sicut media ipsa aqua discerni; de alia parte similiterfine ipsorum germani, sicut limite discerni; alia quoque partemariziano vestro; alia igitur parte fine iosepi ebrei. hecitaque terra per supradicte finis cum bice de bia sua mihitradiderunt tali ordine, ut liceat nos eadem terra tenere amodoet usque ad sex annos completos, et pastenare salices, etinsitare inserte et mila, ut ad conpletos ipsi sex annosperfectum salicetum et insitetum abeamus, et usque ad ipsi sexannos nulla sortionem de ipso frugio nobis tollere querat. undein eo ordine de omnia, ut supra nobis conplendum, wadia nobisipsi germani dederunt et mediatorem mihi posuit potonem filiuspotefrit; et per eadem wadia obligaberunt se suorumque heredeseadem terra infra predicte finis usque ad ipso constitutum nobisdefensare da germani et consortes eorum et da genetrice eorum etda omnis homines: et ad conpleto ipso constitutum plicaretseipsi germani aut eorum heredes. et ipsa terra cum salicetum etinsitetum per equaliter dibidere nobiscum vel cum nostrisheredibus, et medietatem eos nobis dare cum bice de bia sua adsecuro nomine habendum nos et nostris heredibus et faciendumomnia, que nobis placuerit, et illis et eorum heredes ipsamedietatem cum bece de bia sua defensare da germani et genetriceeorum et da consortes eorum et da omnishomines.........................vel si

p.204

eos nobis tollere aut contrare quesierit, tunc per ipsa wadiaobligaberunt............componendum nobis et ad nostri eredibus decem solidos costantinos et omnia, ut upra ............. ipsa medietate, que nobis exinde hebenerit. i illos bindituro aut daturo abuerimus, non habeamus potestatem os alteriis hominibus bindere aut per quolibet titulum alienare reter ipsorum germani .....quem iuxte fuerit appretiatum, et faiamus eos scire ad ipsos tollendum per tertio constitutum usque d dies triginta sex; nam si infra ipsa constituta noluerit eostollere, liceat nos ipsos dare cui boluerimus, et si ante ipsaconstituta cuicumque absque eorum bolumtate dederimus, absquepretium in illorum germani et de eorum heredes rebertaspotestatem. et ego iohannes notarius interfui et hunc brebemscripsi.

  • + ego qui supra petrus me subscripsi

  • + ego petrus

  • + ego poto

  • + ego petrus

  • + ego ahenardo.

CLX. A. D. 936.                                                                

+ In nomine domini anno quadragesimo quarto principatus domni nostri waimarii principi et quarto anno principatus domni gisolfi filio eius, mense augustus nona indictione. ideo que ego maio presbiter filius madi, sicut mihi congruum esse videtur, ante presentia petri gastaldei aliosque subscripti testis per hanc cartula vicariationis ordine tradidit tibi rodelgrimi filius cumperti una pecia de terra mea cum arbustis in locum nuceria ad saltera 1), ubi dicitur ad cleulu, habentes finis; de una parte fine tua qui supra rodelgrimi, que emtum habetis da iohanne filius amiperti et maria uxor eius; de alia parte fine leoni ponge; de alia parte fine terra domnica et pertange ad fine iohannis, qui fuit framperti, de quarta parte fine agazoli, qui fuit iohannis filius trasiperti et pertange ad ipsa fine eidem iohannis, qui fuit framperti. hec vero terra, qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum proprie finis et vice de via sua et cum omnia infra se habentibus trasactibus nomine et a funditus eos tibi nominato rodelgrimi 

1) Saltera, amniculus per Nuceriam decurrens.

p.205

vicariationis ordine tradidit. unde pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram vicariationem, nunc a presentis recepit a te nominatus rodelgrimus per alia cartula, que aput me scripta retineo, una pecia de terra tua cum arbusto ibique ad saltera; que habet finis de uno latere et de uno capite fine mea, de alio capite fine de heredes mauriscoli, de alio latere fine grimoaldi varbani eius et leoni ponge, sicut termini ficti sunt, et ego adiunxit ei unum tari; finitoque vero nostra vicariatione ea ratione, ut nunc a presenti die et im perpetuis temporibus tu nominatus rodelgrimus quam et tuis heredibus predicta nostra vicariatione securo nomine habere et possidere valeatis et faciatis, quod volueritis. ex qua repromittimus et obligo me qui supra maio presbiter et meis heredibus tibi nominato rodelgrimi quam et ad tuis heredibus eaque nostra vicariatione nos vobis ab omnis homines inantistare et defensare promittimus. quit si minime potuerimus vobis eos defensare, unde ausi fuerimus vobis iurare, ut nostrum non sit colludio, amodo apposui et obligavit tibi, ut liceat te tuique heredibus introire tam in ipsa terra, quem pro hec vicaria nobis dedistis, quam et de ipso alio nostrum ibique coniunctum, et in alio tantum per appretiatum licentiam habeatis exinde tollere, de quantum de ista vicariatione perdideritis et soluti inde maneamus; si autem per nos ipsi forsitans aliquo modo vicariatione ista contrare aud removere quesierimus, tunc decem auri solidos costantinos vobis componere obligamus, et questio nostra tacita exinde permaneat. et tali tinore te theodericus notarius scribere rogavimus. actum nuceria.

  • + ego qui supra petrus

  • + ego qui supra maio presbiter

  • + ego petrus

  • + ego roffrid.

CLXI. A. D. 936.                                                                

+ In nomine domini quadragesimo quarto anno principatus domni guaimarii principis et quarto anno principatus domni gisolfi eius filio, mense octuber decima indictione. ante me radelgrimus iudex coniunti sunt maurus filius liotardi cum truppoaldus, qui est advocator episcopio salernitano pro pars ipsius episcopii, at faciendum inter se finem de due pecie de terris cum 

p.206

binee de locum frecdara in ipso monte a super sanctum felicem 1), unde iam ante os dies inter se plurime causationes inter se habuerunt; modo quidem sunt coniunti exinde finem faciendum, unde ipse truppoaldus querebant rebus ipsa facere esse pertinentem de ipso episcopio. ipse maurus dicebat, una cum eum adessent iohannes notarius advocatorem suum, dixerunt, ut ipse ambe pecie de terris cum bines sue esse pertinentes per rationibus. nos superius iudex cum superius dictus truppoaldus cum ipsum maurus et cum ipso suum atvocatorem super rebus ipsa perreximus cum aliis vonis hominibus, et ibique presens super rebus ipsa ipse maurus una cum predicto atvocatorem suum in primis monstrabit una de ipse pecie de terris cum binea a supter parte et ostedit ipse maurus una cartula continentem, qualiter ipsa pecia de terra cum binea comparatam habebat da cicero filius flodelgardi per finis: a pars orientis fine de germani sui et in ista fine mensurabit et per alie finis, sicut ipsa cartula continet, et da supradicta priore fine sunt in ipsa parte passi octoaginta ......a partibus meridie sicut quertietu discernit, et exinde rebolbente in partibus orientis sunt inde passi septuaginta unum, a partibus occidentis fine landonis, sicut morice de petre discernit et inde .......sunt in ipsa parte passi quinquaginta septem, a partibus septemtrioni fine ibique ipse maurus ostedit alia cartula de ipsa alia pecia de terra cum binea, que continebat similiter per finis et mensurie: a partibus meridie fine bia, sunt inde passi centum triginta octo, sicut termiti ficti sunt: a pars orientis fine bia, que pergit ad ipse plagarie pertinentem ipsius episcopii, sunt inde passi quadraginta quattuor: a partibus septemtrionalis fine bia da ... . . . sicut termiti ficti sunt, sunt inde passi sexaginta uno: a pars occidentis sicut termiti ficti sunt sicut a fine ipsius episcopii discernit, sunt exinde passi nonaginta octo ad iusto passum homini mensuratum. dum autem ipse truppoaldus cartule ipse religentem audibit, dicebat, ut de ipse ambe pecie de terris cum binee non inde esset pertinentem. nos qui supra iudex interrogabimus ipsum truppoaldas, ut si pars ipsius episcopii habere inde monimen, eam ostendere; ille dixit, ut monimen inde non habere. et dum super eadem terra rebersi sumus et uniter perreximus ante presentia domni petri episcopi ipsius sancte sedis salernitane et totum ipse supradicte causationis nuntiabimus ipsius domni episcopi, et ipse domnus presul taliter audientes, ambe ipse cartule sibi relegere fecit et taliter religentem audierat, sue volumtatis ipse domnus episcopus una cum predicto suum adbocatorem manifestaberunt, ut pars ipsius episcopii monimen inde non haberet, et neque per testes, neque per monimen, neque per nulla quoque inbenta ratione pars ipsius episcopii de supradicta rebus per supradicte finis, quantum ipse ambe cartule continent, nullo

1) Extra Salernum.

p.207     

modum cum ipsum maurus haut cum eius heredes causare aut contendere non potere. nos superius iudex, dum taliter ipsum domnus pontifex cum iamdictum suum adbocatorem manifestanter audibi, ideo iusta legem iudicabimus, ut......ipse maurus et eius heredes ipsa rebus per superscripte finis et mensurie securo nomine eos habere et possidere baleat, et omni tempore exinde illis faciati, que voluerit apsque omni contrarietate vel requisitione de iamdicto ipsius domni presuli vel de eius successoribus ha partibus ipsius episcopii. et inde pro perpetua securitate ipsius mauri et de eius heredes hunc emisimus iudicatum, quod tibi ursi presbiteri et notario scribere precepimus.  ego qui supra radelgrimo iudex.

CLXII. A. D. 936.                                                                

+ In nomine domini quadragesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii principi et quarto anno principatus domni gisolfi eius filio, mense nobember decima indictione. Ideo que ego andrea filius ramperti, quum declaratus sum a partibus ipsius genitori meo mihi abere pertinet terra bacuum intus hanc nobam salernitanam cibitatem erga casa de heredes quoddam domni waiferii principi et congruum est mihi illos bindendum, interea ego superius nominatus andrea bona mea bolumtate per hanc cartula benumdedimus tibi guidoni comes filius vone recordationis domni guaimarii principi ipsa predicta terra de intus hanc salernitanam cibitatem: abentes finis de super parte fine vestra, sicut pariete fabrito discerni, de alia parte fines de heredibus maghenolfi, de supter parte fines de heredibus gaidoni et pertange im fines de heredes ipsius maghenolfi, et de alia igitur parte fine andito; est per mensuria longitudo pedes triginta unum et summisse uno, et latitudo pedes biginti quinque ad iuxta manum homini mensuratum. hec vero terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrid, totum in integrum cum proprie finis et vice de bia sua et cum omnia imfra se abentibus trasactibus nomine et a funditus eos tibi nominato guidoni comiti benumdedimus, unde nec nobis nec cuiqua hominibus nihil restitit nec dicimus remanere sortionem. et pro comfirmandam et staviliscendam hanc nostra bindictione, nunc a presentis recepimus a te nominatum guidonem comitem emtorem nostrum statutum pretium, idest auri tari numerum triginta; finitoque vero pretium aput nos ea vero ratione, ut nuc a presenti die et im perpetuis temporibus tu nominatus guido comes quam

p.208

et tuis heredibus predicta nostra bindictione, ut superius scriptum est, securo nomine abere et possidere baleatis et faciatis, quod volueritis. ex qua repromittimus et hobligo me qui supra andrea et meis heredibus tibi nominato guidoni comiti quam et ad tuis heredibus, ut eaque nostra bindictionem, ut dudum dictum est, nos vobis ab omnis homines inantestare et defensare promittimus et hobligamus. quit sim minime potuerimus aut noluerimus eos vobis defensare, vel si nos ipsi forsitans per quavis modis removere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et inanis, et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus et hobligamus; et que aput vos fuerit remelioratum vel factum hedificium, sub estimationem pretii vobis restituamus; de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. seu et pro vestra perpetua securitatem dedimus vobis ad defensionem ad semper abendum due cartule, qualiter ipse genitor meus eadem terra comparatam abui, ut si vobis exinde contentio fuerit exurta et volueritis nos exinde avere defensores, semper ipse nobis ante iudice ostendere deveatis usque ad veram et diffinitam legem, post vero finem facta, ipse cartule im vestra et de vestris heredibus rebertas potestatem; et si nolueritis nos aut nostris heredibus exinde avere defensores, licead te et tuis heredibus bices nostras in omnibus exinde causare et omnis legem et iuxtitiam exinde recipere, et per vos ipsi siatis exinde vobis defensores. et tali ordine te alderissi notarium scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego ermetancus

  • + ego theodericus me subscripsi

  • + ego mirandus presbiter filiussuprascripti andree

  •  + ego ermenandus clericus.

CLXIII. A. D. 937.                                                                

+ In nomine domini quadragesimo quinto anno principatus domni nostri waimari principi et quinto anno principatus domni gisolfi filio eius, mense agustus decima indictione. memoratorium factu a me adelpertus filius idem adelperti, de eo quod ante bonorum homines wadia mihi dedit iohannes filius leoni, tali ordine, ut tollere sivi ad uxore abendum maralda filia mea et in alio die nuptiarum secundum legem dare ipsius filie mee firmum scriptum morgincaput, idest quartam partem e xua substantia, sicut modo est consuetudo homini langobardi, alio die nu-

p.209

ptiarum dandum ad suam uxorem; et si eadem filia mea sivi uxore abendum tollere noluerit, vel si ipsum scriptum morgincaput eidem filie mee secundum legem eidem filie mee non emiserit, componere nobis se obligavit quinquaginta solidos costantinos, et per inbitis ipsa alia mea per inbitis sivi uxorem tollere. iterum alia wadia mihi ipse nominatus iohannes dedit, ea rationem, ut ipsa nominata filia mea abere sivi uxore, et quieta et pacifica vita cum ea bibere et bene eam abere et colere secundum suam possivilitatem, et iniuxte ei non facere; et si iniuxcte eis facere presumserit, unde quantes vices a nobis aut a nostris heredibus pulsatus fuerit et nos ei evangelia paratam abuerimus, et ille nobis exinde ausus non fuerit iura cum parentibus suis, per omnes vices componere nobis se obligavi viginti solidos et in antea per inbitis ea vene abere et colere secundum suam possivilitatem, et pignera, que exinde pignerata fuerit, absque iuxtitia retdantur. igitur alia wadia mihi ipse nominatus iohannes dedit tenorem quidem, ut, si quis heminentibus peccatum et ipsa prenominata filia mea aput illum foras civitatem aut castello depredata fuerit per qualecumque generatione et ista parte mare fuerit inbenta, tunc, de quantum pretium nos a nostris partibus dare boluerimus, una sorte quod est ad nostram partem, ille autem a sua parte dare due sortis de ipso pretium, et abeant ex ea maxima certamen et inquisitione pro ea comparandum, et aput se eam reducad uxore abendum; et si ea comparare noluerit, componere nobis se obligavi decem solidos costantinos, et per inbitis ea comparare et aput se eam reducat uxore abendum, scepto si ea inbenire non potuerit vel si ad ipsum pretium ea recomparare non potuerit; unde ausus filerit nobis iurare, ut diligenter ea comparare boluisset et non potuisset, tunc retdere nobis ipso pretium, quod pro ea comparandum dederimus, et sit exinde solutus a calumnie. unde in eo ordine de omnes supradicte wadia mediatores mihi posuit wisonem filius grisemari et andrea germano suo. ego (deest nomen) notarius per indicatione ipsius ursi notari genitori meo hunc brebem scripsi.

  • + ego andrea

  • + ego ursus notarius interfui

  • + ego radoaldu.

p.210

CLXIV. A. D. 938.                                                                

+ In nomine domini quadragesimo sesto anno principatu domni waimarii principi et sexto anno principatus domni gisolfi eius filio, mense nobember duodecima indictione. memoratorium factu a nobis iohannipertus filius iohanni qui pro vice petri cognato meo causavi, et ego leomari pro vice iohanni nepoti meo, quam et ego sindolfus filius adelperti, de eo quod in sacratissimo salernitano palatio coram presentia radelgrimi iudici aliosque nobiliores homines ibidem astantibus, dum coniunti sumus cum teopus et wisenolfus germani filii teopi ad faciendum cum eis finem de rebus ipsa, qui fuit gisolfi abio eorum, et ipsi germani ante os tempore rem ipsam dibisa abuerunt cum sindolfus barbanes illorum, qui fuit filio ipsius gisolfi, cuius sortionem nos tenemus, et amodo ipsi nominati germani contraberunt nobis dicendum, ut cum ipso sindolfius rem ipsa dibisa non abuisset. unde nos eorum ostendimus parentes nostros qui in ipsa dibisione fuerunt, idest eorum nomina sindo et ingnelgardus et ursus, et ante ipso iudice testimonium uno tinore dixerunt: nos ibidem fuimus, quando ipse sindolfus ipsa rebus de mitiliano, ubi modo illi residentes sunt seu et ubi nos residentes sumus, cum isti germani dibidit in tertiam partem isti germani de quantum exinde tenunt, comprehenserunt pro due sortis, et de quantum nos exinde te nemus, ipse sindolfus illos conprehensit pro una sorte, et isti germani wadia ipsius sindolfi datam abuerunt, ut omnes alias rebus et ipsa casa de intus civitatem, ubicumque ipse gisolfus abio illorum abuit, ipsi eos dividere in tertiam partem; illis exinde tollere due sortis, et ipsius sindolfi et ad eius heredes dare tertiam partem. hoc testimonio retdiderunt et parati erant per sacramenta ipsos firmandum, set continuo ipsi nominati teopus et wisenolfus coram omnibus profexi sunt et manifestaverunt se dicentes, ut sic esset beritas, sicut ipsi testes retdiderunt testimonia, et sacramenta exinde ab eis recipere non bolerent et manifestaberunt se, ut de quanta rebus exinde nos modo tenemus, in sortione ipsos datum abuisset ipsius sindolfi barbani suo et neque per testes, neque per monimen, neque per possessione, neque per nulla quoque imbenta ratione adbersus illis hominibus, cui ipsa rebus ipsius sindolfi est pertinentes abere, causare aut contendere non poteret de ipsa tertiam partem. post hoc factum, wadia nobis ipse teopus et wisenolfus dederunt et mediatorem nobis posuerunt supradictus ingnelgardus, ut plicaret se et dibidere omnes alias res tam intus civitate et foras casalibus, ubicumque ipse gisolfus abio illorum abui, que non fuit dibisum, et dare inde nobis inclita tertiam parte ad securo nomine omni tempore abendum illis et eorum heredibus, pro cuius vices nos exinde causavimus et faciendum inde omnia,

p.211

que illorum placuerit; et si noluerit se plicare ad ipsos debidendum et sortes nobis dandum, aut si de illos que dibisum fuit, aliqua causationem nobis exinde presumpserit, tunc per ipsa wadia obligaberunt se suoque herede ad componendum nobis et ad nostris heredibus decem solidos costantinos et omnia, ut supra dictum est, per inbitis nobis conplire: seu et per ipsa wadia obligaverunt se et suos heredes de quantum ex ipsa rebus commune abemus, ut semper illis exinde dibidere due partis et nos tertiam partem per supradicta obligatione. et ego petrus nota- rius per indicatione ipsius iudici hunc brebem scripsi.

  • + ego ursus notarius interfui

  • + ego theodericus notarius interfui

  • + ego qui supra radelgrimo iudex

  • + ego pepino

  • + ego madelgari.

CLXV. A. D. 940.                                                                

+ In nomine domini anno quadragesimo octavo principatus domni nostri waimarii principi et septimo anno principatus domni gisolfi filio eius, mense februarius tertiadecima indictione. memoratorium factu a me adelchisi presbiter, eo quod ante presentia dauferi iudici et aliis novilibus combenientibus mecum adelchisi presbiter filius lupechis, ut ego conciare et cludere ipsa casa eius solarata lignitia de intus hanc salernitanam cibitatem propinquo ecclesia sancti maximi, et ego et adelchisa genetrice mea haberemus medietate ipsa casa ad nostra potestate diebus vite nostre, et ipsa alia medietatem teneremus ad residendum in subscripto ordine. dum autem ita inter nos complacui, statim ipse quidem adelchisi presbiter, qui ioaquintus vocatur, donavit mihi medietatem predicta casa sua solarata cum solo terre, et sedimen, et lignamen suam, et cum sericidia sua, sicut conciata vel edificata esse dinoscitur, et cum vice de bia et andito suo, tali tinore, ut ego et ipsa genetrice mea diebus vite nostre eadem medietatem casa teneamus nostre potestati residendi, dominandi, omnis nostra utilitate ibi faciendi: ipsa alia medietatem casa similiter liceat nos tenere nostre potestati, tali tinore, ut si ipse adelchisi presbiter exierit de ipsum ordinem, quem habes de ecclesia de locum sarno et hic rebersus fuerit ad habitandum, aud si propter perturbatio gentis hic redierit, tunc ipsa medietatem casa revertas in eius potestate,

p.212

dum in hac cibitate havitaverit et ubi foras exierit ad havitandum, ad nostram revertas potestatem tenendi in suprascripta ratione. unde in eo tinore pro confirmandum hoc donum, launegild a me exinde recepit camiso unum; seu et wadia mihi ipse adelchisi presbiter dedit et ipse sivi mediator excivit, et per eadem wadia obligant se suique heredibus defensare mihi et ipsius genetricis mee predicta casa cum vice de bia et andito suo da omnis homines. si autem noluerit aud non potuerit nobis ea defensae, aud si eam nobis tollere aud contrare quesierit, excepto, sicut dictum est, hic ad havitandum redierit, ut recolligat ipsa medietatem, componere nobis decem solidos costantinos et per imbitis nobis ea defensare, ut supra dictum est, diebus vite nostre: post vero nostrum qui supra adelchisi presbiteri et adelchise genetricis mee obitum, predicta casa, sicut fuerit illis diebus conciata, revertas ad potestate ipsius adelchisi presbiteri et de eius heredes omnia nostra causa, quam ibi habuerimus, liceat heredes nostras aud cui per nos datum aud iudicatum paruerit exinde tollere et excotere absque contrarietate ipsius adelchisi presbiteri et de eius heredes per supradicta obligatione.

  • + ego theodericus notarius interfui et hunc brebem scripsi

  • + ego qui supra dauferius iudex

  • + ego maio

  • + ego richardus me subscripsi

  • + ego andrea

  • + ego ioannes

  • + ego ermetancus.

CLXVI. A. D. 940.                                                                

+ In nomine domini quadragesimo octabo anno principatus domni nostri guaimarii principis et septimo anno domni gisulfu principe filio eius, mense februarius tertiadecima indictione. Ideo que ego iohannes filio madilberti dum te puella nomine grusu filia iohannis at meum sociabi coniugio, tunc quoque in alia die nuptiarum botorum ante parentes et amicos nostros, secundum ritus gentis nostre langobardorum, per hunc libellum scriptum a testibus roboratum per verbum et absolutionem ipsius genitori meo et ipsum astantem, dabo atque trado tibi nominate uxori mee morgincaput, idest quartam partem ex omnibus rebus substantiam meam, ec videlicet, casis quam

p.213

et intrinsecus casis, vineis et terris, campis et silvis, ortalis, castanieta et quertieta, olibeta et camnieta, arbusteta et abellanieta, arboribus pomifera et infructifera, in montibus quam et in planis, cultum et incultum, mobile atque inmobile, servis et ancillis. peculia maiori et minori, de omnia et in omnibus meis faccultatibus, de quit quantum modo habeo, sive de paterna vel maternaque possessio, seu quod in antea parare vel conquirere potuerimus in quavis modis, iusta legem langobardorum da odiernum die at tua que supra uxor mea sit potestatem ista quidem ratione omni tempore faciendum, que tibi uxori mee placuerit, sine contrarietate mea vel de meis eredibus aut de qualibet hominibus. igitur obligo me nominatus madilbertus tibi nominate grusu nure mee tali tinore, quod si dei iudicio evenerit, et ipse iohannes filio meus et vir tuus ante me fuerit defunctus, ut talem portionem tibi nure mee demus de cunctam rebus substantiam meam et de mobile et inmobilem, qualem legibus tibi evenire debuit de ipso filio meus et vir tuus, tamquam si ipse filio meus et vir tuus post meum obitum remanisset; et per ista cartula illut firmiter habeatis sine contrarietate mea vel de meis heredibus aut de qualibet hominibus, et anc cartula in suprascripta ratione sit firme. Quam te ursus presbiter et notarius hanc cartula me scribere rogabi. 

  • + ego radoaldo

  • + ego iohannes clericus

  • + ego landemari

  • + ego pepino

CLXVII. A. D. 940.                                                                

+ In nomine domini anno quadragesimo octavo principatus domni nostri waimarii principi et septimo anno principatus domni gisolfi eius filio, mense martio tertiadecima indictione. ideo que nos rodelgrimus, qui bassi clamatur, et walcari, qui amatus bocatur, germani filii cumperti, sicut nobis congruum esset videtur, per hanc cartulam benumdedimus tibi mansoni comiti amalfitano filius costantini, qui fuit prefectorio, una pecia de terra nostra cum arbustis, que abemus in locum nucerie ubi casolle dicitur: abentes finis de parte fine terra sancte marie, est per mensuria in ipsa parte longitudo passi biginti octo, et de uno capite fine de heredes mauroni, est latitudo passi quattuordecim pedem unum, semisse unum; de alio bero latere fine nostra

p.214

binditori, est longitudo passi biginti sex; de alio quidem capite fine nostra, est in ipsa parte latitudo passi decem et nobem gubito unum. hec bero clausum, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, ad iuxto passum homini mensuratum cum bice de bia sua et cum omnis arboribus et pomifera sua et cum omnia infra se abentibus, trasactibus nomine et a funditus tibi nominato mansoni benumdedimus. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostram bindictione, nuc a presentis recepimus a te nominatus emtorem nostrum idest auri tari octo: finitoque bero pretium aput nos, ea bero ratione, ut a presenti die et in perpetuis temporibus tu nominatus manso comes quam et tuis heredibus predicta nostra binditione securo nomine abere et posside baleatis, et faciatis quod bolueritis. ex qua repromittimus et obligamus nos qui supra rodelgrimus et walcari et nostris heredibus tibi nominato mansoni comiti quam et ad vestris heredibus, eaque nostra bindictione nos vobis a omnis homines inantistare et defensare promittimus. quit si menime potuerimus, aut noluerimus vobis eos defensare, vel si nos ipsi forsitans per quabis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacua et inanis et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus, et que aput vos filerit remelioratum vel factum hedificium, sub estimationem pretii vobis restituamus; de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. si autem aliquit homo pro partibus uxor meaque walcari introierit in ista nostra bindictione et legibus vobis exinde tollere potuerit sue rationis, ita et vos et vestris heredibus licentiam abeatis cum ista cartula introire in ipsa rebus nostra ibique coniunta, et in alio tantum per appretiatum licead vos exinde tollere, de quantum de ista nostra bindictione vobis tultum fuerit, et omni tempore eos firmiter abeatis per ipsa cartula et suprascripta.......et tali ordine te iohannes notarius scribere rogavimus actum 

  • + ego qui supra walcari

  • + ego ermetancus

  • + ego ursus notarius testis sum

  • + ego theodelgrimus notarius testis su

  • + ego ragemprandus

  • + ego radoaldo

p.215

CLXVIII. A. D. 940.                                                                

+ In nomine domini anno quadragesimo octavo principatus domni nostri waimarii principi et septimo anno principatus domni gisolfi filio eius, mense aprelis tertiadecima indictione. ideo que ego adelchisi filius albuin clarefacio, quia ante os tempore ego et ipse alboin, qui fuit genitor meus, et adelchisi filium meum per una cartula venumdatam habuimus widoni comiti filius domni waimarii principi una pecia de terra cum binea in locum silia, que mihi nominato adelchisi et predicti filii mei in sortione datum fuit da wandelferi filiastro meus filius wandenolfi pro medietatem ipsa quarta adeltrude genetrice eorum qui primis.......... wandenolfi  , quam de rebus, ipsius wandenolfi viri sui tollere debui; qui habet finis de una parte fine ipsius wandelferi, sicut termiti ficti sunt et refaneum discerni; de alia parte fine via publica, qui erga ipsa binea deducit; de alia vero parte fine qui fuit de heredes cutoni, quem tu nominatus wido emtum habetis da ursus filius adi et da uxore eius et da tallaricus filius ursi et uxore eius; de alio latere fine tuaque widoni, que ego emtum habui da iohannes filius sapatine et radelsenda uxore eius, et tibi qui supra benumdatum habuimus, et exiente de uno capite in ipsa bia. hec vero clausum per supradicta mensuria totum in integrum eis benumdatum habuimus, et ipsum brebem divisionis, que ab ipsu wandelferi habuimus, ei dedimus pro sua defensione. seu et per alia cartula ego nominatus adelchisi una cum ipso genitorem meum et cum arelenda uxore mea benumdatum habuimus ipsius widoni terra cum binea et insitetum et abellanietum et baciba uno teniente ibique coniuncta, que ego nominatus adelchisi comparatum habui da ipsum iohannes filius sapatine et radelsenda uxore eius; qui habet finis de una parte fine ipsius widoni, quem da muliere nomine inghelchisa filia inghelprandi et gaidonem viro eius emtum habes, et fine de heredes ipsius wandelferi; de alia parte fine eidem widoni comitis, sicut limite discernit, qui fuit predicti inghelprandi; alia vero parte ipsa fine ipsius widoni, que iam per alia  cartula ei venumdedit; alia namque parte fine via publica. hec clausum, qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum et quantum extra ipse finis nobis fuit pertinentes in eodem loco trasactibus nomine eidem widoni venumdatum habuimus et datam ei habuimus pro sua defensione ipsa cartula, que a predictis iohannes et radelsenda uxore eius, exinde emissam habuimus. dum autem tota suprascripta vindictione ego et ipse alboin genitor meus et ipsa uxore mea et ipse filius meus per supradicte cartule fecimus, modo autem post discessum predictorum alboin genitori meo et adelchisi filio meus, qui defuncti sunt, combenientibus mihi et predicti widoni comiti, ut iterum

p.216

confirmare ei per cartula habendum sivi securiter predictam hereditatem, que per supradicte due cartule a nos emtam habui in predicto locum silia finibus salernitanis; et nunc autem per ipsum widonem comitem ante moncolam iudicem et aliis novilibus ostense sunt ipse supradicte cartule quam nos ei emisimus, et alie cartule, que da ipsi finales emisse habui et ibidem relecte sunt, manifestavit ego ei sic ipsos venumdatum haberemus, sicut predicte cartule continunt. et ideo mea vona volumtate in eadem presentia per hanc cartula confirmamus tibi nominato widoni comiti predictam hereditatem, sicut cartule ipse continunt, quam tibi emissem habuimus, ut omni tempore tu nominatus wido et tuis heredibus securo nomine eos habeatis et deteneatis vestre potestatis faciendi omnia, que vobis placuerit, absque mea vel de meis heredibus contrarietate vel requisitione; et obligo me nominatus adelchisi et meis heredibus tibi nominato widoni comiti vel ad tuis heredibus defensare omni tempore predictam hereditatem da omnis homines. ita tamen vos nobis ostendere deveatis pro vestra defensione ipsa supradicta cartula, que da ipso iohannes et ipsa uxore eius emissam habuimus, et ipsum brebem divisionis a predicto wandelferi, quem vobis datim habuimus, usque ad diffinitam legem, ut vobis eos defensemus, sicut cartule ipse continunt. si autem noluerimus aud non potuerimus vobis eos defensare, sic omnia vobis adimpleamus , sicut ipse cartule sunt continentes ; et si forsitans per nos ipsis emiserimus vobis inde aliquo modis calumnie aud causationes, querendo vindictionis ipse removere aud contrare, componere vobis obligamus quinquaginta auri solidos costantinos, et questio nostra tacita adversus vos inde permaneat. si autem volueritis per vos ipsi exinde esse autores et defensores, liceat vos vice nostra exinde causare et omnia agere, quamquam nos debuerimus, et vobis eos defensare; nam si quesieritis nos autores, nos autem et nostris heredibus vobis vestrisque heredibus eos defensemus et omnia adimpleamus, sicut superius legitur, per supradicta pena obligata. et tali tinore te theodoricus notarius scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego qui supra adelhisi

  • + ego agenardo

  • + ego maio

  • + ego qui supra moncola iudex

  • + ego aderissi notarius testis sum.

p.217

CLXIX. A. D. 940.                                                                

+ In nomine domini quadragesimo octabo anno principatus domni nostri guaimarii principis et octabo anno principatus domni gisulfi eius filii, mense nobember quartadecima indictione. clarefacio ego petrus domini misericordia episcopus sancte sedis salernitane, quia predicte nostre sedis habere pertinentes est ecclesia bocabulum sancti felici, qui fundatus est intus ipsa turre, qui in rebus predicte ecclesie constructa est cum rebus ipsius ecclesie, qui olim vinie fuit et pauca viniola ibidem est cum pertinentiis suis, quibus esse videmini a super fonti. et dum nostri episcopii obsordium est illud laborare et nequaquam eos laborare possumus; ideo et ipsa turre et predicta ecclesia et rebus eius in desolatione et debast tione posita est, congruum fuerat nobis illud ad laborandum et frugiandum dare et annualiter exinde censum tollere, quam amplius in desertum rebertere et nullum offectum nobis exinde obvenire, sicuti et modo nobis inde nihil obveniet. et dum venerunt ad nos lupenus amalfitanus filius ursi et leone clericus et ursus amalfitanus filius mauri, qui dicitur de rini, et sunt consovrini frates, qui per bona conbenientia ipsa ecclesia et rebus ipsius ecclesie et ipsa turre ad restaurandum et laborandum seu frugiandum a nobis tollere querunt, et annualiter persolbere exinde in nostro episcopio in festivitate sancte marie censum tari aureum bonum unum et aliquit visitationes ; tunc cepimus exinde habere coiloquium cum odelchisi diaconus et vicedominus nostre sedis et cum cleros honoratos nostri episcopii et cum truppoald adbocatorem nostri episcopii; set inito consilio, comparuit nobis ut melius esse illud dare et annualiter ipsum censum exinde tollere, et ipsa ecclesia et rebus eius restaurata et laborata esse, quam amplius in desertum redire et desertum eos habeamus sicuti et modo. et pro itaque staviliscendum a pars palatii missus regi inter nos directus est radelgrimum iudicem, et nos a nostris partibus conbocavimus hidoneis hominibus, ut quo utrisque faceremus stavilis permaneret. sic itaque acta, ego superius petrus episcopus et una mecum ipse vicedominus et adbocatorem nostri episcopii per hunc scriptum per bona conbenientia tradidimus vobis lupeni et ursi ad laborandum tenendum predicta ecclesia sancti felici cum ipsa turre et rebus et pertinentiis suis, in hoc enim ordine, ut vos et vestris heredibus predicta ecclesia cum rebus eius et ipsa turre ad vestra habeatis et deteneatis potestatem tenendum ad laborandum, ut ipsa ecclesia et predicta turre restauretis et laboretis sicut meruerit ; et quale sacerdotes vos imvenietis, ui in ipsa ecclesia pro  officiandum esse debuerit, tunc nos et ostris successoribus pariter vobiscum vel cum vestris heredibus n ipsa ecclesia pro officiandum et regendum eas

p.218

illum ordinemus, ut semper in ipsa ecclesia sacerdotes sint, qui ibidem officium facias, et rebus prephate ecclesie vos et vestris heredibus temporibus suis de super et de subto laboretis et cultetis, sicut locus ipse meruerit ut bene pareant laborata, et ut de quantum binea fuit, per vestrum laborem adcrescat et non minuentur ipsa binea in predicta rebus, et omnis frugio de ipsa rebus et offerta de ipsa ecclesia, totum vos et vestri heredes cum sacerdotes, que in ipsa ecclesia ordinaverimus, tollere deveatis, sicuti inter vos et ipsum sacerdotes conbenientiam fuerit, et in nostro episcopio de ipso frugium nulla sortiones detis: preter annualiter detis exinde censum in nostro episcopio vos et vestris heredibus in festivitate sancte marie unum bonum tari et aliquit visitationes. si autem vos iamdicti lupenus et ursus seu vestris heredibus prephata ecclesia et rebus eiusdem ecclesie et ipsa turra non laboraveritis vel restauraberitis, sicut superius legitur, aut si ipsum censum annualiter in nostro episcopio non dederitis, vel si ipsa ecclesia et de rebus eius aut ipsa turre per qualecumque ratione per vobis vel per summissas a vobis personas de sub potestate nostri episcopii substraere aut tollere quesieritis, tunc iste scriptum disruptum permanead, et ipsa ecclesia cum rebus suis et cum omnibus suis hedificiis et ipsa turre nostri episcopii rebertas potestatem; et si vos et vestris heredibus ipsa ecclesia et rebus eius et ipsa turre lavoraveritis et restauraveritis et omnia conpleveritis, velut superius legitur, et annualiter ipsum censum nobis datis, tunc neque nos neque nostros successores non queramus illud vobis aut ad vestris heredibus tollere aut contrare, et obligo me et meis successoribus eos vobis et ad vestris heredibus defensare da omnis homines; et si illud vobis non defensamus, aut si eos vobis tollere aut contrare quesierimus, scepto si illud non laboratis, sicut dictum est, ad compositione siamus nos et nostris successoribus obligati ad componendum vobis et ad vestris heredibus decem solidos constantinos. et hunc scriptum scripsi ego theodelgrimus notarius et ita nobi per rogum ipsius domni presuli. actum salerno.

  • + ego qui supra petrus episcopus

  • + ego qui supra odelchis diaconus et bicedominus

  • +  ego qui supra radelgrimo iudex

  • + ego adelgardus presbiter

  • + ego ermenandus clericus

  • + ego wisenolfus

  • + ego petrus

  • + ego truppoald.

p.219

CLXX. A. D. 942.                                                                

+ In nomine domini quinquagesimo anno principatus domni nostri guaimarii principi, et nono anno principatus domni gisolfi eius filio, mense aprelis quintadecima indictione. Ideo que ego petrus gratia dei episcopus sancte sedis salernitane, quum declarati sumus pars nostri episcopii per dibersis locis habere substantia, set propter generationibus, que i hanc terra fuerunt, multa ex ea inculta permanet et absque ullo offectum eas poxidemus, et congruum fuerat nobis commutationis ordine de rebus predicti nostri episcopii ubi potuerimus dare, et recipere exinde alia rebus, unde in nostro episcopio aliquit offectum perbeniad. et dum benit ad nos petrus filius teupi, qui commutationis ordine a nos tollere querebat una pecia de terra bacua de locum mitiliano pertinentes de plebe nostri sancti cesari 1) , et dare im predicta nostra plebe terra sua cum biscilietum de castaneis, qui est in eodem loco mitiliano congrua predicte nostre plebis, et pro remeliorationis adiungere nobis sex auri tari, tunc cepimus exinde habere colloquium cum odelchis diaconus et vicedominum et cum truppoaldus adbocatorem nostri episcopii et cum cleros onoratos nostri episcopii; set inito consilio, comparuit nobis, ut melius esset daremus nos ipsa pecia de terra bacua, et ab ipso petrus reciperemus ipsa terra eius cum ipsi tari, unde annualiter im partibus nostri episcopii aliquit frugium tollere possamus; et ut iuxta legem pleniter perficere baleamus, tunc super eadem terra direximus ipsum odelchisi diaconus et vicedominus et prenominatum truppoaldus adbocatorem nostrum. dum autem illuc perrexerunt et ad nos rebersi sunt, narraberunt nobis, ut cum alios bonos homines de ipsa loca super ipse terris ambulasset et eas excurrisset, set modo plux magis esset remeliorata ipsa terra ipsius petri, qui est biscilietum de castaneis, quam esset ipsa terra predicte nostre ecclesie. et dum nobis congruum esset hec fieri commutatione, interea reminiscentibus nos et obserbantibus ea que in edicti capitulo affixum est, inter medium nostrum exendum, conbocabimus missus regis, idest dauferium iudicem, et alios idoneos hominibus, ut quo utrumque faceremus stabilis permanere. sic itaque acta, ego superius petrus gratia dei episcopus, et una mecum ipse odelchisi diaconus et vicedominus et prenominatus truppoaldum adbocatorem nostri episcopii et per consensum cleros honoratos nostros, per bona conbenientia per hanc cartula commutationis ordine tradidimus tibi nominato petri predicta terra pertinente de ipsa plebe sancti cesarii de ex eodem

1) Sancti Cesari, ecclesia parochialis in Mitiliano  (Cava dei Tirreni)  

p.220

loco mitiliano per ax fines: a partibus orienti fine terra nostri episcopii, que fuit aldemari, et est per mensuria in ipsa parte passos triginta nobem: da partibus septemtrionalis fine lupoaldi, qui fuit de ipsi atrianensi, sunt inde passos decem et septem: a partibus occidentis fine tuaque petri, sunt inde passos triginta sex et gubitum unum: a partibus meridie fine ipsi parieti antici, sunt inde passos biginti et gubita tres, et im medio locum sunt passos decem et septem. hec bero terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum in integrum cum vice de bia sua, et cum omnia infra se habentibus trasactibus nomine et a funditus tibi nominato petri vicariationis ordine tradidimus. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostram vicariationem alia cartula, que aput nos scripta retinemus, recepimus da te nominatus petrus ipsa alia terra tua cum biscilietum in eodem loco mitiliano, que nobis congruum fuit pro hec vicaria recipere, et pro remeliorationis cause adiunsistis nobis ipsi sex auri tari. finitoque bero nostra vicariatione, ea bero rattione, ut a presenti die et im perpetuis temporibus tu prenominatus petrus quam et tuis heredibus, vel cui per vos datum paruerit, predicta nostra vicariatione securo nomine habere et poxidere baleatis, et faciatis quod bolueritis. ex qua repromitto, et obligo me superius petrus episcopus et meis successoribus tibi nominato petri quam et ad tuis heredibus, seu cui per vos datum paruerit predicta nostra vicariatione, ut superius dictum est, nos vobis ab omnibus hominibus omnique partibus semper inantistare et defensare promittimus et obligamus. quit si minime eos vobis defensare non potuerimus, unde partibus nostri episcopii ausis fuerimus vobis iurare, ut nostrum non sit colludium, tunc alia talem rem cum suis edificiis, qualis ista nostra vicariatione in illis diebus esset paruerit, alia tale vobis in eodem loco restaurare obligamus in supradicta ratione. si autem nos aut successores nostros hec vicaria vobis tollere aut contrare quesierimus, aut si hec cartula irrita facere quesierimus, ad compositione siamus nos et successores nostros obligati ad componendum tibi nominato petri quam et ad tuis heredibus, seu cui per vos datum paruerit, triginta solidos costantinos; tamen ipsa terra ad iuxto passum homini est mensuratum, et hanc cartula vicariationis in eo ordine perpetue firma permanead. quam te richardus notarius scribere rogabimus. actum salerno de suprascripto mense aprelis quintadecima indictione.

  • + ego qui supra petrus episcopus

  • + ego maio diaconus

  • + ego qui supra dauferius iudex

  • + ego qui supra truppoald

  • + ego qui supra odelchis diaconus et vicedominus

  • + ego pepino

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.221-p.240