spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

CXLII. A.D.924 CXLIII. A.D.925 CXLIV. A. D.926 CXLV. A.D.927  CXLVI. A.D.927  CXLVII . A.D.927  
CXLVIII. A.D.928
CXLIX. A.D.928 CL. A.D.930 CLI. A.D.932 CLII.A.D.932 CLIII. A.D.933 CLIV. A.D.933  
CLV. A.D.934
CLVI. A. D. 934  
spektrum.GIF (657 Byte)

p.181

nostra seu et de aliis parentibus nostris nobis habere successi, seu et quod de nostrum paratum habemus, vel nobis undecumque pertinentes fuerit habere, in integrum trasactibus nomine et a funditus in eadem sancta ecclesia offeruimus: ego nominatus iohannelgari monachus inclita mea sortione, et ego nominata ermengarda totum ipsum meum morgincaput, et ego nominatus iohanne clericus totum ipso aliut, de quantum mihi legibus exinde habere pertinet. unde nec nobis nec cuiqua hominibus nihil restitit nec dicimus remanere sortiones, set, ut dictum est, in integrum in ipsa sancta ecclesia optulit possidendas; in ea ratione, ut amodo et semper in ipsa ecclesia permaneat potestatem dominandum, possidendum et lavorandum, et annualiter dare nobis exinde diebus vite nostre ad palmentum medietatem ipso binum, que ibidem fecerit, et medietatem abellane et castanie et medietate omnis poma exinde; et que annualiter ibidem seminaberit, dare exinde nobis secundum consuetudinem locis illius. et qui de nos de hac vita discesserit, unus alterius in ipso frugio nobis succedere debeamus, ut semper ipso frugium diebus vite nostre medietatem tollamus, ut superius legitur; et post nostrum obitum in ipsa ecclesia permaneat potestatem securo nomine habendi, dominandi, possidendi, faciendi omnia quod voluerit, sine omnis requisitione de nostris heredibus vel cuiqua hominibus; ea vero ratione obligamus nos et nostris heredibus in ipsa ecclesia sancti maximi et ad eius rectores, ut si de hec omnia, que superius legitur, de potestate ipsius ecclesie per qualecumque ratione tollere aud substrahere quesierimus, ad compositione siamus ibidem obligati ad componendum sexaginta solidos costantinos, et questio nostra modis omnibus exinde tacita et bacua remaneat. seu et wadia tivi nominato iohanni abbati dedimus, et nos ipsis nobis mediatores exivimus; et per eadem wadia obligamus nos et nostris heredibus, ut omnis monimen, qui de ipsa rebus fuerit pertinentes, vobis eas demus ad defensione ad semper habendum in ipsa ecclesia, et hanc cartula ut supra firma permaneat. quam te theodericus notarius uno tinore scribere rogavimus. actum salerno feliciter.

  • + ego qui supra arehisi me subscripsi

  • + ego radoaldo me subscripsi

  • + ego ursus notarius testis sum

  • + ego iohannes presbiter interfui

  • + ego adelhisi presbiter interfui.

p.182

CXLII. A. D. 924.                                                                 

+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi imperante domno constantino magno imperatore anno septodecimo sed et romano et cristoforo eius filio magnis imperatoribus, anno tertio die prima mensis iulii indictione duodecima neapolis. Certum est nos iohanne humilem presbiterum custodem ecclesie veati archangeli michahelis, sita a foris sub muro publico regente porta nobense, et cuntas stauritas ipsius ecclesie, a presenti die venundedimus et tradidimus tivi iohanni clerico fiolario 1) filio quondam (deest nomen), idest locum terre, ubi tivi ad omnem tuum expendium sepulturia facere et habere debeas, sita foris porta ipsius ecclesie iuxta obsida 2) sancti abba cyri et via publica, ut in tua tuisque heredibus sit potestate ividem corpuscula sepeliendi, et qualiter exinde facere volueritis, et per unumquoque corpusculu in suprascripta ecclesia luminaria pelsolbere debeatis; et neque a nobis predicto iohanne presbitero et iamdictis stauritas, neque a posteris nostris, nec a nobis personis summissis nullo tempore numquam tu iamdicto iohanne clerico fiolario aut heredes tuis habeati et ipsa sepulturia, quam in suprascripta terra feceritis, quacumque requisitione per nullu modum nec per summissis personis ha nunc et in perpetuis temporibus, propter quod exinde accepimus a te integram nostram sanationem, ut inter nobis comvenit. si autem nos vel posteris nostris contra hanc chartulam venditionis, ut supra legitur, venire presumserimus per quolivet modum aut summissis personis, tunc componimus tivi tuisque heredibus auri solidos viginti quattuor bytianteos, et hec venditio, ut supra legitur, sit firma. Quam venditione a nobis facta petro scriptori discipulo domni leoni primarii scribendam rogavi die et indictione suprascripta duodecima.

  • + IOHANNES PRESBITER SUBSCRIPSI

  • + hoc signum manum suprascriptis stauritas quod ego qui suprascriptos hab eis rogatus pro eis subscripsi et suprascripta sanatione confessus sum percepisse

  • + EGO PETRUS FILIUS DOMNI GREGORII ROGATUS A SUPRASCRIPTOS

  • IOHANNE PRESBITERO ET TSAURITAS TESTI SUBSCRIPSI ET

  • SUPRASCRIPTAS SANATIONE CONFESSUS PERCEPISSE

  • + EGO  CTEFANOC  FILIUC  LN  CEPGI  MON POGATUC  A  CCTO

  • IOANNE  PBP  EO  CTAUPITAC  TECTI  CUB EO  CCTA  CANAZIONE  KONOF

  • PEPKEPICE  +

1) Fiolario, a fiola vel phiala, qui ampullas ferebat in sacrificio Missae, idest accolythus. (Deest in Du Cange).
2) Osida, pro absides.

p.183

  •  (Ego Stefanos filius domni Sergi monachi rogatus suprascripto Ioanne presbitero et stauritas testi subscripsi et suprascripta sanazione confessus percepise )

  • + ego iw filius dn gregoru rogatus a ssoto ioanne presbuteros et ssto

  • stauritos testi sub eq ssta sanaxio conj percepise +

  •  (ego ioannes filius domni gregorii rogatus a suprascripto ioanne presviteros et suprascripto stauritos testi subscripsi et suprascripta sanazio confessus percepise)

  • + Ego Petrus notarius qui suprascriptorum post subscriptionem testium complevi et absolvi die et indictione per ista prima +

CXLIII. A. D. 925.                                                                 

+ In nomine domini nostri ihesu cristi tertio anno imperii domni romano sanctissimo imperatori nostro, Mense nobember quartadecima indictione. Ideo que ego manso filius sebio ex civitate melfi 1), Qualiter in predicta Civitate ante presentia petro clericus et iudex et de supscripti testes Coniunxit me pars bone Combenientie Cum iohanne germano meo et dibidimus inter nos rebus nostra, que fuit predicto genitori nostro; hoc sunt olibe et  termiti, quod abemus in loco turris et in pertinentiis eius, unde et retradidit illius per sortionem medietatem de ipsa vinea cum omnia infra se abentem que se bocat de ipse pera, sic quomodo signaide 2) posite sunt a pars maris, que abet finis; de prima pars a medie signaide petre ficte, est sortio mea qui supra manso; da secunda et tertia pars a mediis limitibus est vinee marco presbiter et aliquantulum tanget in campo, qui se bocat leoni; da quarta vero pars erga pariete pergit via publica. quam et retradidit tivi qui supra germanus meus omnes arbori de olibe et termiti per sortionem quanti nobis pertinent, qui sunt statuti in vinee de nepoti iohanne picculo absque uno oliaster et alia oliba, que est statuta in vinea muscato presbiteri filii sparari. in simul retradidit tivi qui supra iohanne germanus meus per sortionem inclita ipso pastinello 3) desertino

1) Melfi, et infra Turris, in Lucania.
2) Signaide, idem ac sinadia, incisio facta in arboribus ad limites designandos.
3) Pastinello et infra Silbolina, Liminilincello et Clausurella, sunt nomina diminutiva, quae originem ducunt n vocibus pastinum, silba, limes et clausura.

p.184

cum omnia infro se abentem et cum ipsi tres arbori de olibe, qui sunt statuti erga ipsa via in capite de vinea filii pandolfi; et indicamus finis ad iamdicto pastinello; da prima pars a medio limite sunt vineali cum olibe de nepoti stefani presbiteri; da secunda pars erga iamdicta via a medio pariete est vinee predicti filii pandolfi; da tertia pars a medio limite est silbolina iohanne filio lepore de civitate iubenacie 1); da quarta vero pars a media fenestra iterum est desertina maiorano filio musandi cum una oliba maiore, que est statuta in vineale iam nominati nepoti stefani presbiteri et cum toti arbori de olibe, qui sunt statuti in ipso limitincello; in capite de eamdem desertina de maiorano filio musando et cum alia oliba, quod abemus in ipse fracte, qui est statuto in campo de iohanne de civitate bari. similiter retradidit tivi qui supra germanus meus per sortionem toti ipsi termiti et ensete, quod abemus in ipso campo de gondari, a capite de ipsi arbori maiori, qui da te qui supra germanus meus michi per sortionem benit et cum una oliba, que est statuta in campo de filii balzami clerici; quam et retradidit tivi qui supra germanus meus per sortionem de illut, quod tu qui supra dibidisti; unde et retrado tivi sortionem de ipsa clausurella de ipsa strata, sic quomodo signaide posite sunt a pede de ipsa trofa 2), que est statuta in ipsa predicta strata et recte pergit per ipse signaide de ipsa silbolina usque in ipso parie de ipso fundo de atreperto, qui se bocat in pars hoccidentis, et cum ipsa curte que ibi est statuta, et cum omnia infro se abentes. Unde et pono finis ad eamdem sortionem tua qui supra germanus meus; da prima pars a medie signaide petre ficte est sortio mea, qui supra germano tuo, quod a te qui supra michi per sortionem benit; da secunda pars a medio pariete est iamdicto fundo, qui se bocat de treperto; da tertia pars a medio pariete et a medio limite, quomodo recte pergit usque in iamdicta strata, est curte nepoti garami magistri et ipsa clausurea maria ancilla dei et clausurea, que fuit iamdicti garami magistri; da quarta vero pars a medio pariete erga ipsa nominata strata est vineale, qui se bocat madelberti,et aliquantulum tanget in clausurea cladi filii petri. Infra hos namque finis, qualiter prelegitur, tivi qui supra germanus meus per sortionem tradidit una cum inferius superiusque suis, cum trasitis et exitis suis usque in via publica et cum omnia infro se abentem, quantum nobis pertinet, sicut diximus, tivi qui supra iohanne germanus meus trasactibe per sortionem tradidit. Unde et per eadem combenientia que combenit inter nos, bona quidem boluntate guadia tivi qui supra germanus meus dedi, et mediatorem tivi posuit pando filium ursi ex eadem civitate, eam ratione, ut si aliquando adbenientis

1) Iubenacia vel Invenitia, hodie Giovinazzo in terra Barensi; temporibus Strabonis nuncupabatur Netio vel Castrum Natii.
2) Trofa idem ac tropia, signum.

p.185

tempore ego qui supra manso vel meos eredes remobere aut contrare illut tivi qui supra germanus meus tuique eredibus boluerimus, aut si mensuram ibidem traere aut adequationem ibidem ponere, aut si aliter illut dividere boluerimus, obligata pena supiaceamus dare tivi qui supra germanus meus tuique eredibus quinquaginta solidos constantinos, et in antea ipse sortionis stavilis sint inter nos omni tempore per invitis. Et quam enim cartula divisionis in supradicta ratione semper sit firma et stavilis permaneat, quam te Urso Archidiacono et notario taliter scribere rogavimus intus in predicta civitate. Acto Mense et indictione nominata.

  • + Ego qui supra petro clericus et Iudex

  • + singnu propie manu qui supra mansu qui hoc egit

  • + ego manzo mapthron apegraya

  • + ego dumnello teste

  • + ego benedicto.

CXLIVA. D. 926.                                                                 

+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri waimarii principis filius domni waimarii principis, mense nobember quintadecima indictione. ideo que ego rodelgardus filius geronimi dum conpulsus sum dei omnipotentis misericordia, quam et pro remedium salutis anime mee et ipsius genitori meo optulit deo et in ecclesia sancti maximi, quem domnus waiferius princeps edificavi, ubi nunc modo iohannes presbiter et abbas regimen tenere videntur, tota et inclita rem meam, quod habeo infra flubio syler et flubio calore 1) et infra loca qui dicitur ielasana et pressanu 2), idest curtis, ortalis, bineis, binealis, pratis, pascuis et aquis, campis et silbis cum integris parietibus, qui ferunt de ipse casis et sedimen suam et sortionem nostram de ipsa ecclesia qui ibidem fundata est. ideo quomodocumque infra ipsa predicta flubia syler et calore et infra ipsa nominata loca ielessana et pressanu mihi pertinentes fuerit de genitorem meum, totum in integrum cum finis et biis

1) Syler et Calore, hodie Sele et Calore in finibus salernitanis.
2) Ielasana et Pressanu (hodie Persano), terrae in agro pestano.

p.186

suis et cum omni pertinentia sua in eadem sancta ecclesia sancti maximi offeruit; in ea ratione, ut amodo et deinceps pars ipsius ecclesie omni tempore securo nomine sivi habere et possidere, et omnia exinde facere rectores ipsius ecclesie iuxta legem, quod voluerint. ea vero ratione obligo me qui supra rodelgardus et meis eredibus in ipsa predicta ecclesia et ad eius rectores omnia, ut superius legitur, ibidem defensandum da omnis homines; et si noluerimus aut non potuerimus eos defensare, aut si nos ipsis forsitans per quavis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra modis omnibus taciti et bacui maneamus, et ad compositione siamus nos et nostris eredibus obligati ad componendum in ipsa ecclesia biginti solidos costantinos et per invitis eos ibidem defensemus, ut supra dictum est. et tali ordine te ursus notarius scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego qui supra rodelgardus me subscripsi

  • + ego petrus clericus me subscripsi

  • + ego waiferi

A tergo huius chartae ita scriptum est »

Iste ieronimus frater fuit madelmi de singulis germanis nati fuerunt, ieronimus pater fuit rodelgardi qui offeruit; madelmo autem avius maraldi equaliter devent dividere cum ecclesia ista res.

CXLV.A. D. 927.                                                                 

+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni nostri waimarii principis, mense ianuarius quintadecima indictione. memoratorium factu a me iohannelgari filius iohanni, de eo quod ante vonorum homines, quibus subter scripti sunt, dedit siconi filius sichelgari tres solidos costantinos ad sibi habendum. propterea wadia mihi ipse sico dedit et ipse sibi mediator exibit, eo ordine, ut hamodo et usque ad decem anni completi ipse quidem sico aut eius heredes non querad tollere de meam potestatem omnis rebus sua, quod abent in locu iobi finibus salernitanis, set licead me et meis heredibus ipse tenere et dominare, et laborare et cultare de super et de subto, sicut locus ipse meruerit ut vene paread laboratum, et annualiter ipso binum et omnis frugens exinde totum licead nos exinde tollere et habere ad nostram potestatem, et usque ad ipsi decem anni in omnibus eos nobis defensare da omnis homines; et si noluerint eos nobis defensare,

p.187

vel si ante ipso constitutum de nostra potestate eos tollere aut contrare quesierint, componere se suoque herede obligavit per ipsa wadia decem solidos costantinos et per inbitis eos nobis defensare, ut supra dictum est. ego iohannes notarius interfui et hunc brebem scripsi.

  • + ego ursus notarius interfui

  • + ego theodoricus notarius interfui

  • + ego gaidenardu

  • + ego theodelgrimus notarius interfui.

CXLVI.A. D. 927.                                                                 

Quum chartae huius anni vetustate corrosae et omnino perditae nulla nobis supersint vestigia, eiusdem praebemus summarium.

+«Instrumentum sententiae iudicis publici civitatis Neapolis de quodam «atrio domus in Platea, quae dicitur Furcillensis, cum furno et lavacro i«bidem constructis communiter possidendis inter Domnum Iohannem Boccaboccia «et Mauram uxorem Domni Petri Magistri Sergii, ac Mauram uxorem Domni Step«hani cognomento Cintruto uterinas sorores illius, poena invicem imposita. «Mense Aprili XV Indictione - IX Anno imperii Constantini Porfirogeniti.

CXLVII .A. D. 927.                                                                 

+In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni nostri waimarii principis filius domni waimarii principis, mense maius quintadecima indictione. ideo que ego arechisi filius leoni salbie, clarefacio me habere rebus in locum campiliano salernitane finibus, quod mihi habere pertinet da castelmannus filius castelei pro ipsi decem et nobem solidis de dinarios, quod ego eidem castelmanni dedit, ut exinde dare nobis in bindemie binum mundum sine aquas hic salerno tractorie sex; et per scriptum abposuit et obligavit nobis tota et integra curte sua de locum campiliano

p.188

salernitane finibus, ut si in ipso constitutum ipso binum nobis non dederit, ut nos et nostris heredibus curte ipsa securiter haberemus et faceremus exinde omnia, que nobis placuerit. et ideo, neque ipsi solidi neque ipso binum nobis non dedit, et secundum testum ipsius scripti curte ipsa ad nostram pervenit potestatem; modo vero, sicuti nobis congruum esse videtur, per hanc cartula venumdedimus tivi wilielmi filius teodini tota et integra ipsa curte cum suis pertinentiis de ex eodem loco campiliano, qui est terra bacuum et silba uno tenientem, sicut per ipso scriptum da ipso castelmannus nobis obligatum fuit. ideo, sicut ipse scriptum curte ipsa cum suis pertinentiis est continentem, in integrum eas tivi nominato wilielmi benumdedimus, unde nec nobis nec cuiqua hominibus nihil restitit nec dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra bindictione a presentis recepimus a te nominatus entorem nostrum statutum pretium, idest auri tari quattuor; finitoque vero pretium aput nos ea ratione, ut a presenti die et im perpetuis temporibus tu prenominatus wilielmus quam et tuis heredibus, seu cui per vos aut vestris heredibus datum paruerit, predicta nostra bindictione securo nomine habere et possidere baleatis et faciatis, quid bolueritis. ex qua repromittimus, et obligamus nos qui supra arechisi et nostris heredibus tivi nominato wilielmi quam et ad tuis heredibus, ut si eaque nostra bindictione, ut superius scriptum est, per nos in aliis modis datum aut obligatum paruerit, vel si per nos ipsis eos vobis tollere aut contrare seu remobere quesierimus, ante omnia questio nostra adversus vos siant bacua et inanis, et ad compositione siamus nos et nostris heredibus obligati ad componendum vobis et ad vestris heredibus decem solidos costantinos et per imvitis eos vobis defensemus, cui per nos exinde datum aut obligatum paruerit: de aliis vero hominibus, qui boviscum exinde causaverint, et nos aut nostris heredibus vobis vel ad vestris heredibus eos defensare non potuerimus, unde ausi fuerimus vobis iurare, ut nostrum non esse colludio, nullatinus amplius nos exinde queratis habere defensores, set pro vestra perpetua securitatem ipsum scriptum, qualiter curte ipsa nobis est pertinentem, vobis illum ad defensione ad semper habendum dedimus, tali ordine, ut liceat vos vel vestris heredibus, seu cui per vos datum paruerit, vice nostra cum ipso scriptum causare et rebus ipsas vobis defensare per vos ipsis. preter, ut diximus, si per veram legem curte ipsa perdideritis, et nos aut nostris heredibus ausi fuerimus vobis iurare, ut nostrum non esse colludio, tunc retdamus vobis aut vestris heredibus nos aut nostris heredibus quattuor tari, Sicut nobis modo dedistis, et restauremus vobis per estimationem omnis hedificium vel laborationem, quod in ipsa curte feceritis, et soliti 1) exinde maneamus. et tali ordine te theodelgrimus notarius scribere rogavimus. actum salerno.

1) Soliti scilicet soluti.

p.189

  • + ego lupeni teste subscripsi

  • + ego iohannes teste subscripsi

  • + ego radelgardo.

CXLVIII. A. D. 928.                                                                 

+ In nomine domini trigesimo sesto anno principatus domni nostri guaimari principis filius domni guaimari principis mense.....prima indictione. dum resideremus nos guaiferius et petrus gastaldei in locum nuceria nostrum gastaldatum, et ibi.....nostris presentiis coniunti sunt in contentiones benedictus et grimo glerici germani filii radelgrimi cum grimpertus filio cumperti et cum ioccardus filio (deest nomen) propter causationibus, que inter se abuerunt de rebus de locum decemmari et a supra masciano 1) de ista et illa pars foce de predicto locum decemmari, ubi plagarie sunt; unde de ante os tempore ante presentia meaque petri inter se fuerunt guadiati per partes plicandum se bice sua et de germanis et consortes suos cum suis rationibus et secundum legem inter se exinde finem facere; modo autem in die, que inter se posuerunt constitutum, ante nostris presentiis per partes sunt se plicati inde finem faciendum ................perreximus, et per ipsi nominati benedictus et grimo clerici et per partes ostederunt monimina ipsa, quod ipsi benedictus et grimo clerici ostederunt: erat per numerum  inter cartule et brebri numerum quinque, et manifestaberunt plus monimen inde non abere; et ipse grimpertus et ioccardus bice sua et de alii germani et consortes suos hostederunt inter brebri et iudicata quindecim et cartule numerum quadraginta, que erat continentes de decemmari et cemmarola et airole et de balneara. qui statim ibique presens super ipsa rebus de decemmari incipierunt relegere ipsa monimen, quas ostederunt ipse benedictus et grimo clerici, et non erat continente per finis de ipsa rebus ipsa monimina, quod ipsi nominati grimpertus et ioccardus ostederunt. prima cartula erat continente: de anno sexto domni sichardi mense magius indictione prima; leo atrianense filius romani benumdederat quarniperti filio aliperti terra cum arbustu bitatu et quem abuerat in decemmari erga foce cum plagarie, que concessam habuerat a supradicta potestatis per finis, de

1) Decemmari, Masciano, Cemmarola, Airole, Balneara, terrae intra Cavam et Nuceriam positae.

p.190

uno latu et uno capite fine bia que deducit ad fine de saranianisi 1) et fontana biba 2), de alio latu et alio capu coniuntum cum ipsum emtorem ad fine, et aliut continebat ipsa cartula: scripta erat per manum ursi notarii actu nuceria, et signum manus supradicti leoni ibi posita erat et raborata sufficienter. secunda cartula continebat: sexto anno domni siconolfi principis mense iunio indictio hoctaba; guarnefreda filia quondam gumeperti abitator in airole benumdederat guarniperto filio aliperti terra sua cum castanietum et quertietum integra sorte sua et adelberti germano suo, quod ipse genitor eorum per cartulam emtum abuerat da neurillu et prandulu et mauru et da lupelchis, que sunt pecie due in locum qui dicitur supter foce, sicut descendit per medio ribus, et ista cartula ec finis decernit; prima pecia de tribus partibus fine ipsius emtori et uno capu fine bia pulbica; ipsa alia pecia ubi argilla bocatur abentes finis, de uno latu fine terra sancti benedicti, alio capu, fine terra domnica, et de alio latu fine ipsius binditori, alio latu fine guarniperti quod est a capu et aliut continebat: ipsa cartula scripta erat per manu barbati notarii et roborata sufficienter. et dum boluerunt plus de ipsa sua monimina relegere, ipse grimpertus et iocardus interrogabimus ipsum benedictus et grimo clerici, si abere alia monimen aut testimonia, quomodo potuerit facere de ipsa rebus de decemmari et cemmarola et airole et balbeara suas pertinentes; illi autem manifestaberunt plus monimen inde non abere, nec per testimonia talia facere non potere. iterum interrogabimus ipsi nominati grimpertus et ioccardus, si potuerit facere per tistimonia, qualiter supradicta rebus, que supradicte cartule continunt, per ipse finis illut dominasset; illi autem ibique presens per tistimonia parati erat per sacramentum illut firmare, ut per triginta annos illut tenuisset et dominasset per supradicta sua monimina. nos superius dictus petrus et guaiferius taliter inde bidimus parati illis cum ipsa testimonia et ipsa monimina ipsorum grimperti et ioccardi agnobimus, ut inde esset cognita de supradicta rebus per iamdicte finis, et inbenimus illis ibi residentes, inter eis iudicabimus et per parte illis guadiare fecimus, ut ipsi nominati grimpertus et ioccardus bice sua et de germanos et consortes suos secundum legem iurare, ut per triginta annos rebus ipsa per ipse finis, quem ipsa eorum monimina continet, dominasset et possedisset; et hubi taliter inde iuraberit, securo nomine rebus ipsa sibi cum ipsi suos germani et consortes suos abere absque omni requisitione ipsorum benedicti et grimi clerici et de ipsi sui germani et consortes et de heredes eorum. post hoc factum, in die constitutum ipsi nominati grimpertus et ioccardus ante nostris presentiis cum duodecim sacramentales suos sunt se plicati, et per ipsi nominati benedictus et grimo clerici parata est sancta dei evvangelia, et antequam inde sacramentum esset datum, acta est inter eis conbenientia,

1) Saranianisi habitatores Saraniani, nunc Saragnano civitas in finibus salernitanis.
2) Fontana biba vel viva, idest fons, de qua semper aqua manat.

p.191

et ipsi benedictus et grimo clerici donaberunt eorum ipsum sacramentum et receperat pro exinde iusta legem launegilt camiso unu, et ipsi nominati grimpertus et ioccardus manifestaberunt ipsorum benedicti et grimi clerici bice sua et bice de ipsi germani et consortes suos de medio ipso ribus et inde ascendente et coniungente in bia et per ipsa bia pergente et trabersante ipsa foce, ubi ipse plagarie sunt, et inde pergente et coniungente in fontana hab inde autem in foras in partibus septemtrionalis, ut aliquando nulle calumnie aut causationes heorum inde emittere per qualecumque ratione nec a germanis vel ad consortes eorum; et ipsi nominati benedictus et grimo clerici bice sua et de germarnis et consortes suos manifestaberunt ipsorum grimperti et ioccardi vice illorum et de germanis et consortes eorum im partibus meridie per finis, de una parte fine medio ipso ribus, et ascendente per medio ipso ribus et coniungente in ipsa bia et per ipsa bia pergente et coniungente in foce ipsa de decemari et rebolbente ipsa bia in partibus orientis per fine de saranianisi ominibus, et exiente in alia foce, ubi ipsa fontana est de aqua biba, et saliente per ipsa foce de ipsa fontana usque ad toru rotundu, a pars meridie fine alio medio ribus qui descendit in ipso locum airole, de supter parte fine ipsorum grimperti et ioccardi et de consortes eorum, et inde exiente in bia, que se reconiungit in ipso ribus qui est priore fines. ideo per iste finis ipsi nominati benedictus et grimo clerici bice sua et de germanis et consortes suos se manifestaberunt ipsorum grimperti et ioccardi, ut aliquando nec per testes aut per monimen nec per nulla ratione cum illis aut cum consortes eorum vel cum eorum eredibus causare aut contendere non potere, et bolumtarie sue guadia ipsi nominati benedictus et grimo clerici ipsorum grimperti et ioccardi dederunt, et mediatorem eorum posuerunt machenolfus filius richardi; et obligaberunt se ipsi nominati benedictus et grimo clerici bice sua et de ipsi consortes suos, ut si aliquando quomodocumque per qualecumque ratione cum ipsi nominati grimpertus et ioccardus et cum ipsi eorum consortes causare presumserit per qualecumque ratione, tunc per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus componere ipsorum grimperti et ioccardi et ad eorum eredes, seu cui hunc scriptum in manum paruerit, quinquaginta aureos solidos costantinos, et omni tempore aput illis per inbitis taciti inde manere, et isti grimpertus et ioccardus retinunt istum scriptum, et aliut tale aput se ipsi nominati benedictus et grimo clerici retinunt. et pro securitate ipsorum grimperti et ioccardi et de ipsi consortes et de eorum eredes unc nostrum diffinitionis emisimus iudicatum, quod tibi gaidenardo clerico et notario scribere fecimus, qui interfuisti.

  • + ego qui supra waiferius

  • + ego qui supra petrus.

p.192            

CXLIX. A. D. 928.                                                                 

+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri waimarii principis filius domni waimarii principis, mense augustus prima indictione. ideo que ego mulier nomine imelsenda religiosa femina filia cuiusdam madelmi relicta quondam dauferii gastaldi, dum a gravissima infirmitate preoccupata sum, tamen pleniter profiteor mihi habere tota mentem et recte loqui baleo, volo pro meis salutis anime libertare unum servum meum nomine iohannes filius iohannelgari, et ut firmam ei libertatem permaneat, postulavit dauferius et maio dilecti filii mei, ut mihi consentiens esse hec perficiendum libertate; et ideo ab ipsi dilecti filiis meis sum exaudita et ante subscripti novilibus mihi consentiens fuerunt et pro stavilitatem una mecum ...........suis manibus posuerunt. interea ego nominata imelsenda per consensum predictorum filiis meis pro remedium salutis anime mee per hanc cartula te nominatus iohannes liberum absolutum constituimus cum omnis tuo iuxto conquisitum; in ea ratione, ut amodo et semper liberum absolutum permaneatis inter mnes liberi hominibus ubicumque volueritis, et neque a nos superius nominati imelsenda, neque ab ipsi filii mei, neque a nostris heredibus, neque a nullusquemquam hominibus habeatis aliquando aliqua requisitionem aud reprehensionem a partibus iugo ervitutis, set im perpetuis temporibus liberum absolutum permaneatis, et vestrum conquisitum firmiter habere et possidere baleatis. preter hoc, volumus, ut dum tu nominatus iohannes infra terra salernitana havitantes fueritis, non habeatis potestate te apprehendere aud habere alium seniorem, nisi salba tua libertate meis heredibus habeatis seniorem. et tali ordine te theodericus notarius scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego qui supra dauferi

  • + ego qui supra maio

  • + ego truppoald

  • + ego roderissi me subscripsi

  • + ego aghenardus

  • + ego roderocho.

p.193

CL. A. D. 930.                                                                 

+ In nomine domini tricesimo octavo anno principatus domni nostri waimarii principi filius domni waimarii principi, mense aprilis tertia indictione. ideo que nos ermetancus filius imetanci et ursus presbiter rector ecclesie sancti angeli, quem adelaita abia meaque ermetanci construxit in curte sua intus hanc nobam salernitanam cibitatem, clarefacimus nos partibus ipsius ecclesie habere una pecia de terra cum arbustis in locum nuceria ubi ad pratu dicitur, quem congruum nobis est bindere et in aliquantum restaurare exinde de casis eidem ecclesie, qui ceciderunt; ex quo per plures homines divulgare fecimus, ut inbelleremus qui eos emant. et nunc autem venerunt ad nos quedam frampertus et madelfrid germani filii godelperti qui dixerunt, ut si terra ipsa eorum dederimus, dare exinde nobis septem auri tari. nos enim talia agnoscente, et non potuimus inbenire hominem, qui tantum pretium nobis inde dare volere 1), comparuit nobis terra ipsa cum arbustis dare, eo quod modo deserta est et absque ullo offectum ea possidemus, et recipere exinde ipsi septem auri tari, unde aliquotiens perficere valeamus de restaurationem casis ipsius ecclesie. interea nos superius memorati ermetancus una mecum ipse ursus presbiter vone nostre volumtatis ante presentia petri diaconi et iudici ceterorum subscriptorum testium per hanc cartula et per vona combenientia tradidimus vobis nominati framperti et madelfrid ipsa predicta pecia de terra cum arbustis de ex eodem loco nuceria ubi ad pratu dicitur; habentes finis de uno latere et de uno capite fine vestra qui supra germani, de alio latere fine alphani comitis filius landenolfi, de alio capite fine waiferii comitis et pertange ad fine vestra. hec vero terra cum arbustis, qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum omnis arboribus suis et cum omnia infra se habentibus et cum vice de bia sua trasactibus nomine et a funditus eos vobis nominati framperti et madelfrid tradidimus, unde nec nobis nec cuiqua hominibus nichil exinde restitit aud dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra combenientia, a presentis recepimus a vos nominati frampertus et madelfrid ipsi septem auri tari voni, sicut inter nos combenit: finitoque vero nostra tradictione ea ratione, ut nunc a presenti die et im perpetuis temporibus vos nominati germani et vestris heredibus predicta nostra tradictione securo nomine habere et possidere valeatis et faciatis, quod volueritis. ex qua repromittimus, et obligamus nos superius memorati ermetancus et meis heredibus et ursus presbiter

1) Volere, vox vulgaris, velle.

p.194

et nostris successoribus vobis nominati framperti et madelfrid et ad vestris heredibus eaque, nostra tradictione nos vobis ab omnis homines inantistare et defensare promittimus. quit si minime potuerimus, aud si nos ipsi forsitans per quavis modis remobere aud retornare quesierimus, tunc nos et nostris heredibus et nostris successoribus obligati maneamus ad componendum vobis et ad vestris heredibus biginti auri solidos costantinos. et tali tinore te theodericus notarius scribere rogavimus. actu salerno.

  • + ego qui supra ursus presbiter

  • + ego qui supra ermetancus

  • + ego qui supra petrus me subscripsi

  • + ego ursus notarius testis sum.

CLI. A. D. 932.                                                                 

+ In nomine domini quadragesimo anno principatus domni nostri guaimarii principi filius domni guaimarii principi, mense augustus quinta  indictione. memoratorium factu a me guido comes filius supradicti domni guaimarii priori principis, de quibus aute subscripti testes wadia mihi dedit ursu, qui fuit natibus grecorum fines, et ipse sivi mediator exivi, eo tinore, ut amodo et dum nostra fuerit bolumtas, ipse quidem ursus. residere et abitare in ipsum ortalem meum et in ipsa casa que ibidem posita est, que est erga ipso castellum de lauri 1) et est pertinentes de ipso fundum, quod ego comparatum abeo da hominibus neapolitani, qui vocantur calbusi; qui avet finis de uno latere ine bia pulbica que pergis ad ipso castellum, et de alio capite fine. . . . . . . qui de ipsa fenestra de ipso muro dixcurent et perconiungente se ad ipsa bia, de alio vero latere fine ipso muro e ipso castellum, et de alio capite fine, sicut ipsa pila de ipsa turre noba discerni, et exiente ad ipsa bia. hec vero clausum,qualiter superius finis  posite sunt, ipse quidem ursus ibidem esidere et abitare et eos lavorare, et omnis frugens liceat eum xinde tollere et avere ad suam potestatem, et dare exinde nobis annualiter censum per natibitas domini gallina una, et in  pasca omini similiter gallina una; et nos omni tempore liceat per ipso rtalem biam avere homines nostros ad ingrediendum et regrediendum usque ad ipsa dulia nostra,

1) Lauris, casalis in Cilento.

p.195

quam ego ibidem orbitam aveo, et de ipso alium foras ipse finis at meam ipso reservo potestatem. et si taliter omnia, ut superius legitur, ipse quidem ursus mihi et ad meis heredibus non adimpleverit, componere nobis se obligavit decem solidos constantinos et omnia ut supra, per inbitis nobis complire, et ad pignerandum nobis apposui omnis pingnera sua legitimam et inlegitimam prindere et tenere, donec ut supra nobis compleant iuxtitia.

  • + ego alderissi notarius interfui et hunc brebem scripsi.

  • + ego andreas

  • + ego gaido

  • + ego liodelgardu

  • + ego ioannes.

CLII. A. D. 932.                                                                 

Huius chartae ex omni parte tineis erosae summarium praebemus.

+«Quadragesimo anno principatus dmni waimarii, mense augusto quinta indictione. Tradictio sexdecim tanenorum auri facta Magelgardo filio  Gaidemarii a Iohannelgario Atrianensi filio Iohannis; completo tamen anno u«no,  illos restituat et det in proximis vindemiis quinque . salmas vini mundi, pignorando res suas ob securitatem restitutionis; et interea, si ipse Magelgardus nequeat neque vendere neque donare illas, si suis necessitatibus ad vendendas eas compulsus fuerit, alicui non possit, sed tantum ipsi Iohannelgario Atrianensi eas vendat iuxta  pretium quod per bonos homines fuerit adpretiatum. Et Ursus notarius et presbyter interfuit  et hoc instrumentum scripsit.

Firmae testium.

  • + ego iohannes clericus

  • + ego ademari

  • + ego audoaldo

  • + ego aimo.

p.l96           

CLIII. A. D. 933.                                                                 

+ In nomine domini quadragesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii principi et primo anno principatus domni gisulfi eius filii, mense september septima indictione. ideo que ego talaricus filius ursi declaro, quod per subccessionem a parte ingnelgarde genetricis mee, que fuit filia ingnelprandi notarii, mihi abere successi rebus eius, inter quos inde  abeo una pecia de terra in locum silia finibus salernitanis; et congruum est mihi ipsos bindere, de qua hob rem postulabi ipso ursus genitorem meum, ut in ac bindictionem mihi consentiens esse. ideo ab ipso genitorem meum sum exauditus et mihi largietatem tribuit eadem terra bindendum guidoni comiti filius vone recordationis domni guaimarii principis, et pro stabilitatem una me cum in ac cartula suis manibus posui. interea ego superius nominatus talaricus ante presentia petri diaconi et iudici et ceterorum bonorum homines ibidem astantibus, sicut mihi congruum esse bidetur, per hanc cartula benumdedit tibi nominato guidoni comiti predicta pecia de terra in eodem loco silea, que, ut dixi, ab ipsa genetrice mea mihi abere successi; abentes finis, de una parte fine de filii rodelgrimi, de alia quidem parte fine tuaque guidoni comiti coniuntum est, quod comparatum abetis da adelchisi filius alboin et da uxore eius, alia quidem parte fine bia pulbica, alia igitur parte fine flubio pecentino. hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt, medietatem in integrum trasactibus nomine et a funditus tibi nominato guidoni benumdedimus cum proprie finis et bice de bia sua et cum omnia imfra se abentibus; reliqua autem medietatem de ipso clausum reserbo ad potestatem prenominati ursi genitori meo. his peractis, et ego gomeltruda, que sum uxor istius talarici, quartam partem profiteor me abere sortionem in ipsa medietatem terra, quod ipse vir meus superius benumdedit pertinentes mihi per ipsum meum morgincaput emissum mihi ab ipso viro meus alio die nostre copulationis; et congruum est mihi ipsa quarta mea exinde bindendum, sic exinde fecit notitiam radelchisi clerico genitori meo et rottelferi et arechisi fratribus meis, ut in ac bindictionem mihi consentiens esse. et ideo ab ipso prenominatus genitorem et fratribus meis sum exaudita et iuxta legem ab ipso petrus diaconus et iudicem diligenter sum interrogata vel imquisita, ne forte aliqua biolentia esset patibula ab ipso biro meus aut a quacumque hominem; in eius presentia manifesta sum, spontanea mea esset bona bolumtate ipsa quarta mea exinde bindendum, quorum ipse nominatus genitor meus et predicti fratribus meis mihi consentiens fuerunt, et pro stabilitate una mecum in ac cartula suis manibus posuerunt. et per notum et absolutionem ipsius iudici et una mecum ipse bir meus et per

p.197

largietatem ipsius ursi socero meus per hanc cartula benumdedimus tibi nominato guidoni comiti ipsa quarta mea, quod ego legibus tollere debeo de supradicta terra, quod ipse nominatus bir meus superius tibi benumdedi cum finis et bice de bia sua. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram bindictionem, nuc a presentis recepimus da te nominatus guidonem comitem emtorem nostrum statutum pretium: ego nominatus talaricus sex auri solidos costantinos, et ego nominata gomeltruda pro ipsa quarta mea recepit duo auri solidos costantinos; finitoque bero pretium aput nos ea vero rationem, ut a presenti die et im perpetuis temporibus tu nominatus guido quam et tuis heredibus predicta nostra bindictionem, ut superius scriptum est, securo, nomine abere et possidere baleatis et faciatis, quod bolueritis. ex qua repromittimus et hobligamus nos superius binditores et nostris heredibus tibi nominato guidoni comiti quam et ad tuis heredibus, ut eaque nostra bindictionem nos vobis ab omnis homines inantistare et defensare promittimus. quit si minime potuerimus aut noluerimus eos vobis defensare, aut si nos ipsi forsitans per quavis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra tacita et bacua remaneat, et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus; et que aput vos fuerit remelioratum vel factum hedificium, sub estimationem pretii vobis restituamus, de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. et tali ordine te alderissi notarium scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego ursus notarius testis sum

  • + ego qui supra petrus me subscripsi

  • + ego autari

  • + ego wisenolfus.

CLIV. A. D. 933.                                                                 

+ In nomine domini quadragesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii principi et primo anno domni gisulfi principi filio eius, mense nobember septima indictione. ideo que ego adelpertus, qui cicero bocatur filius adelberti, dum mihi te maria filiam adelberti ad meo sociabit coniugio, tunc in alia die nuptiarum ante parentes et amicos nostros per hunc scriptum morgincaput secundum ritus gentis nostre langobardorum comfirmo adque tradidit tibi nominate marie uxori mee quarta enim partem ex omnibus rebus substantiis meis, idest casis et intrinsecus

p.198

casis, territorie, arbusta, bineis, castanieta, quertieta, campis et silbis, mobile adque immobile, peculia, idest de omnia et in omnibus, que nuc modo abeo vel quod in antea parare aut comquidere potuerimus, de totum tibi nominate marie uxori mee quartam partem tradidit, sub eam bidelicet rationem; ut ab odiernum diem at tua que supra uxori mee sint potestatem iuxta legem faciendum, quod bolueritis, et neque a me superius adelpertus biro tuo neque a nostris heredibus neque a nullum quemquam hominibus absatis exinde aliquando aliqua requisitionem, set im perpetuis temporibus securo nomine abere et possidere baleatis, quod vero scriptum morgincaput in eo ordine firmum permaneat. quam te alderissi notarium scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego ursus presbiter

  • + ego voso clericus

  • + ego iaquintus

  • + ego ademari clericus.

CLV. A. D. 934.                                                                 

+ In nomine domini anno quadragesimo secundo principatus domni nostri waimarii principi et primo anno principatus domni gisolfi filio eius, mense februarius septima indictione. memoratorium factu a nobis aghenardus filius quondam audelassi et audelassi nepotem meum filius roderissi, eo quod ante presentia petri diaconi et iudici aliosque subscripti novilibus coniuncti sumus cum arechis filius rodelgrimi super ipsa terra cum verdiareum de intus hanc nobam salernitanam cibitatem a super porta nucerina secus case nostre, unde ante os dies ipse arechis noviscum causavit, quod de parentes eius fuisse et legibus ei pertineat. et nos ostedimus una cartula, quomodo in anno nonodecimo principatus domni waiferii et quarto anno domni ...... mense martius tertiadecima indictione, alphanus clericus filius vone memorie ratoni venumdedit altrude genetrice.....nostra terra intus nobam salernitanam cibitatem, que ex successione predicti genitori eius ei pertinuit et in sorte receptum a germani sui, et est per mensuria longitudo pedes centum et decem, et per latitudo a fine de filii lademari pedes decem et octo, et in medium latitudo pedes quadraginta, et de uno capu per latu a platea pedes octo, mensuratum fuit ad manum poterici presbiteri: de terra ipsa per ipse finis medietatem ei

p.199

benumdederat; scripta cartula ipsa per teodericus notarius, ubi ipse alphanus clericus cum plures alios testes scripti fuerunt. cum quo ipse arechis cartula ipsa religentem haudivi, contravit nobis dicendum, ut non potuisse ipse alphanus clericus medietatem terra ipsa vindere, eo quod dicebat, ut grimoaldus abio eius et aghino et ipse rato genitor ipsius alphani clerici veri fratres fuerunt, et ipse alphanus clericus tantum tertiam partem pro partibus ipsius ratoni genitori sui exinde habere debui; nam et ipse arechis exinde debere habere tertiam partem pro partes ipsius grimoaldi abio suo. nos autem contravimus ei dicendum, quod non ipse arechis legibus ibi sortionem habere, eo quod ipsi nominati grimoaldi rato et aghino divise habuerunt inter se casis et terris intus hanc salernitanam cibitatem, et terra ipsa per ipsa mensuria hebenit in sortionem ipsorum ratoni et aghinoni, et ipse grimoaldus suam inde tenuit sortionem. unde inter nos iudicatum fuit, ut nos monstrare ipsa sortione, qui fuit predicti grimoaldi, quam per ipsa divisione tenuit, et iurare ei, quod terra ipsa per ipsa divisione ipsi germani per partes tenuisse. pro ideo, sicut diximus, super ipse terris,sumus coniuncti et monstravimus nos ei terram cum parietibus et baciba, quam ipse arechis retinet; ex quo diximus fuisse sortionem eidem grimoaldi abii sui, et ipse arechis sancta dei evangelia ibidem habuit parata, et statim ego nominatus aghenardus iuravit ei et dixi per hec sancta dei evangelia, quia medietatem terra ipsa, que ipsa cartula nostra continet, per divisione fuit sortio... . . . ratoni, et ipse grimoaldus abio eidem arechis pro taliter per divisionem tenuit ex hac terra, que ei monstravit quem ipse retinuit......nominato audelaxi noluit sacramentum inde tollere, set eum mihi donavit et launegild a me exinde recepit camiso unum. et inde pro securitate nostra et de nostris heredibus hunc brebem diffinitionis emisimus, quod scripsi ego theodericus notarius et interfui.

  • + ego qui supra petrus me subscripsi

  • + ego ermetancus 

  • + ego radoaldo me subscripsi 

  • + ego roderocho.

p.200

CLVI. A. D. 934.                                                                 

+«Quadragesimo secundo anno Guaimarii principis et secundo Gisulfi filii eius. Mense Iulio . septima indictione. Concessio emphiteutica facta ab ecclesia Sancti Maximi de Salerno Antolino filio quondam Siconi et vaxallo, unius molendini in loco ubi Agella dicitur, et medietatis de Fusario propinquo dicto molendino ad censum novem auri solidorum de tarenis ana quatuor..................

«Suprascripta membrana ex una parte abrasa minime legi potest, non ita quoad ad aliam quae inferius transcribitur

...........................et de suprascripta tradictione, quod superius illorum tradidimus, dederunt exinde illis modo mihi censum nobem auri solidi de tari ana quadtuor tari auri boni per solidum, faciendum quod boluerimus; et si parutus sit, ut benerit sicscitatem de aqua, ut ipso molinum non potuerit macenare, quantum tempus opera perdiderit, tuc aliut tantum tempum super ipso constitutum, quod supra adsingnemus, ad completo ipso constitutum ipso molinum, quod est medium conciatum cum ferratura et mola et cum omni ordine et pertinentiam de ipso molinum, ud perfectum macenare possam, totum salbum inclita medietate de ipso molinum remicterent ad potestatem .......pars iamdicte ecclesie et inclita medietate de ipso fusario similiter salbum remicterent ad meam vel in pars iamdicte ecclesie potestatem. pariter in ipso constitutum quantum terraticum debet illum autem exire de tota suprascripta tradictione, quam superius legitur, nullam exinde illis vel suis eredibus querad tollere terraticum , set licead novel pars iamdicte ecclesie totum et inclito ipso terraticum tollere, sic tamen ipso costitutum medietate ipso molinum et medietate ipso fusario et tota et inclita ipsa terrateca, quam de supradictis rebus exierit, illis vel suis eredibus remicterent ad potestate mea vel de pars predicte ecclesie. unde in eo ordine per bona combenientia guadia mihi ipsi nominati antolino et baxsallo et iohannes dederunt, et mediatores nobis posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, quod si aliquit de omnia suprascripta mihi et in pars iamdicte ecclesie non adimpleberit, per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus nobis vel in pars iamdicte ecclesie biginti auri solidos constantinos. quod scribsi ego alderissi notarius. 

  • + ego qui supra grimoalt comes et iudex.

spektrum.GIF (657 Byte) p.201-p.220