spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

I. A.D.792 II. A.D.798 III. A.D.799 IV. A.D.801 V. A.D.803 VI. A.D.816 VII. A.D.818 VIII. A.D.819  
IX. A.D.821
X. A.D.821 XI. A.D.821 XII. A.D.822 XIII. A.D.823 XIV. A.D.824 XV. A.D.826 XVI. A.D.835  
XVII. A.D.837
XVIII. A.D.837 XIX. A.D.840
spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 

Ad maiorem huius et sequentium documentorum chronologicae notitiae intelligentiam, exhibemus seriem ducum et principum Beneventi, sub quorum ditione extitit Salernitanus Principatus usque ad aerae vulgaris annum 840. Et quoad posteriores principes, iuxta Cavenses chartas, chronologiam concinnavimus.

 ab anno ad annum ab anno ad annum  

569 590 Zoto  739 742 Godescalchus 
590 640 Arechis I.  742 751 Gisulphus II.  
640 641 Aio  751 758 Luitprandus   
641 646 Radoaldus  758 787 Arechis, qui primus principis titulum usurpat.
646 671 Grimoaldus I.  787 788 Adelberga  
671 687 Romoaldus  788 806 Grimoaldus III.  
687 689 Grimoaldus II.  806 817 Grimoaldus IV.  
689 706 Gisulphus I.  817 832 Sico  
706 731 Romoaldus II.  832 839 Sicardus  
731 733 Adelaus  839 840 Radelchis  
733 739 Gregorius 

I. A.D.792.

.+ In nomine domini quinto anno principatum domni nostri viri gloriosi grimoald summos dux gentis langubardorum mense octobri per indictione prima. ideo quem ego alderisi una cum consilio et bolumtates aldefusi genitori meo havitatori loci forino, um mihi te cuntruda filia quondam roderisi de nuceria in meo sociavit coniugio, tunc in alia die nuptiarum inter parentes et amicus nostros trado adqe tradedit tive suprascripte uxori mee orgincaput; idest de quartam portionem substantie mee quod me iuxto hordine a germanis meis sorte tetigerit; idest tam case quam et intrinsicus case, curte, territuriis, vineis, campis, pratis, silvis cultus vel incutum, planus et in monte, homnia et de omnibus de quitquit visus sum abere  de quartam rationem meam una tivi tradedit ad possidendum. et per hunc hellibellum scriptum et a testes rovoratum ostendere previdimus sicundum ritum genti nostrem langubardorum decernet, ut in

p.2

futuro pro hanc causa periurio non percurrat, et secundum edicte pagine in alia die botorum de quartam rationem una tive que supra uxori mee tradedit quitquit exinde facere boluerit bel iudicare, in tua sit potestate, quam hanc chartulam morgincaput in alia die botorum te ursus notarius scribendum rogavimus. Actum forinese mensi et indictione suprascripta feliciter.  signum +  manus alderisi viro eius et aldefusi genitore et consentientes qui hanc  chartula morgincaput conmuniter fierit rogavimus

  • + MELONIANUS ME TESTE subscripsi

  • + ego maio filio meloniani sculdais me teste subscribisi

  • + ego aceprandu filiu meloniani me teste subscripsi

  • + ego ermoald notarius rogatus a suprascripti me teste

  • subscripsi

  • D signum + manus liosperti sculdais qui hoc signum fecit

  • signum + manus farecasti filii quondam alviniani et ursi filii

  • quondam morani testes

  •  signum manus de civile fili adasfride teste1).

II. A. D. 798.                                               

+ In nomine domini .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  . us domni nostri vir gloriosissimi grimoaldi magnu princes bentane provincie deo propitiu principatu eius, mense octubro semtima indictione. ideo que ego gaidoaldus filius quondam maiuni benumdavi tivi iacob filio quondam ursi terra mea qui est radia. . . . . . . . . bu sui in locu iusta de messariu, abente fini: de uno latu et de uno capu coniuncta est cum terra tua qui supra iacob, et de alio latu et de alio capu fine terra mea qui supra gaidoaldi .  .  . entente passi de uno latu per longitudine passi decesepte et pedi du et metiu 2) et de alio latu passi numero decesepte et pedi dui et metiu, et per latu de uno capu passi numero quindeci cot minor est metio pede, et de alio capu da terra mea supradicti gaidoaldi passi numero quactuordeci a passu teopi filii quondam liosprandi, et ipse passu teopi mensuratu a pede meo supradicti gaidoaldi abes pedi numero cinque et metiu a manib. . . . . . . . . . . . meo; infra suprascripte fine et comodo mensuria posite sunt mihi qui supra neque ad alio homine reserbavi portione,

1) Habetur in fine voluminis in integrum fac-simile huius chartae  vetustioris inter quot sunt Tabularii Cavensis perantiqua documenta.
2) Metiu pro medio.

p.3

se tivi iacob in integru benundavi possidendum. hunde accepi  pretiu ego qui supra binditu a te hemtore meo auri benentanu solidi numero . . . . . . . fenitu bero pretius, ut presente die abea et possedea ista mea benditio tan tu qui supra quam e tui heredibus, et oc repromitto ego suprascripto gaidoaldus et obligo me et mei heredes tivi suprascripti iacob et a tui heredibus de istamea benditione ab omni homine inantistare et defensa promitemus; et qui si bovi minime inantistare potuerimus, aut nos ipsi bel nostri heredibus per colibe ingenio retornare boluerimus, conponere promitemus nos bovi duplo pretius, o sunt auri solidi quactuordeci. . . . . . . . . . cot apos bo remelioratu fueri au supra edeficio factu sub estimatione in duplo nos au nostri heredibus tivi iacot aut a tui heredibus restaurare debeamus, et se de colludio pluls aberiti per sagramenta nos au nostri heredibu satisfaciamus tivi au a tui heredibus et cartula benditionis in suprascripta ratione si firma. te aldechisi notarium tali tinore iscribere rogavi. actu rotense fine1) mense indictione suprascripta.

  • + signu manu suprascripti gaidoaldi ahncan cartula tali tinore

  • iscribere rogavi.

  • + ego arnipertu teste subscripsi.

  • + ego radoaldo filio roffride teste subscripsi.

  • + ego cunari teste sum.

  • + ego teupu me teste subscripsi.

  • + signu manu lupi filii alderissi et bitulo filii luperissi et

  • bonecausu filii lisprandi teste.

III. A. D. 799.                                               

+ In nomine domini temporibus domni nostris viri gloriosissimi  grimualdi summi eximii et magnu principe infra hanc dei prebidentia langubardorum gentis undecimo anno deo propitium mense martium septima indictione. ideo que ego foscolo filius quondam tauri vinumdedi tivi alerissi scarioni terra binea mea in locum qui  bocatur lanio abentes fine de uno latum fine cattiuni,

1) Rotense e Rota, oppidum intra Sarni et S. Severini, quod Mercato hodie nuncupatur, fines positum, ac Principatui Salernitano adnexum in divisione inita et anno 849 a Ludovico Imperatore sancita inter Siconolfum Salerni, et Radelchim Beneventi Principes. Ac proinde antiquitus, una ex portis Salernitanae Civitatis, Rotensis, ut nunc, appellabatur, qua itur ad Mercatum S. Severini ubi Rota erat. Principatus vero Salernitanus vi huius divisionis constabat provinciis Campaniae, Principatus Citra, Lucaniae, Calabriae et Apuliarum magna ex parte.

p.4

de alio latum fine forti ed alfani, et de amba dua capita cuniuntum est ad fine tua qui supra: alia pettia in ipsu locum abentes fine de duas parti fine suprascripti cattiuni et de uno capite fine forti ed alfani, de alterum capite cuniuntum est ad fine tua: alia pettia de terra in ipsu locum abentes fine de duas parti fine bia, et de uno latum fine cattiuni et de alio capu fine waldu domnicum. in ipse tres clause infra ipse nominate fini nec mihi neque ad alio omine nihil remanse portione nisi tivi qui supra in integrum vinumdedi ad possidendum cum bia sua et alia pettia de terra casalina tivi qui supra binumdedi in ipsu locum abentes fine cattiuni et fine suprascripti forti ed alfani de duas parti et fine bia tresepio. ipsu clausu infra ipse suprascripte fini nec mihi neque ad alio omine nihil remanse portionem, nisi tivi qui supra in integrum medietate dedi possidendum cum bia sua. unde recipi pretium ego suprascriptus a te emptor meu pro ista mea benditione, ut supra diximus, aurum figoratu numero benebentani solidi octo, finitum bero pretium, ut a presentis die abeas et possedeas tam tu qui supra alerissi etiam et tuis heredibus, ed oc repromitto ego suprascriptus vinditor ed obligos me et meis heredibus tivi qui supra quam ad tuis heredibus de ipsa predicta vinditione nos vovi ab omni omine inantistare et defendere. quis si menime inantistare potuerimus, aut forsitans per nos ipsi vinditore aut nostris heredibus pro qualibisi ingenio retornare quesierimus, promittemus vovi qui supra bel ad vestris heredibus cumponere duplu pretio numero solidos sidici; et insuper in quantum aput bos remelioratu aut supra edificio factum fuerit, sub estimatione pretii nos vovi restaurare placitamus et cartula vinditionis in suprascripta ratione firma permaneant, sicut te urpulu notario scribere rogavit. actum salerni ad sancta maria inter piano mense et indictione suprascripta feliciter. signum  manus suprascripti fusculi qui an cartula vinditionis scribere rogavit.

  • + ego iordanne filius decorati me teste subscribsi.

  • + ego teospranndo me teste subscrissi.

  • + ego lupu notarius me teste subscripsi

  • + ego rodeperto filio radichis me teste supscripsi.

  • + ego rottari filio iunicisi me teste subscripsi.

  • + ego rattulo filio rodepert me teste subscripsi.

  • + ego truppoaldo clericu me teste.

  • + ego urso me subscripsi.

  • + ego grippo me teste.

p.5

IV. A. D. 801.                                               

+ In nomine domini temporibus domni nostri viri gloriosissimi grimualdi magnum principes langubardorum gentis anno quartodecimo deo propitio principato eius mense septembris indictione decima. ideo que ego landulo homo liber filius quondam ermoaldi vinumdedi bobis idest. . . . . et farecausi et acerami germani filii quondam farici terra mea cum arbusto bitatu quem abeo pozzolanu 1) propio bocatur pragellu, abentes fini ipsa mea vinditio de uno latere et de uno capite coniuntum est cum terra bestra, qui supra emtori mei, et de alio latere fine terra de sanctu quiricu; et de alio capu fine bia fine metia sepe; infra suprascripte fini nec mihi nec ad alio homine nihil reserbabi, set bobis qui supra in integrum binumdedi ad possidendum. unde pro suprascripta mea vinditione de presentis recepi pretium ego qui supra vinditor a te emtore meo auro figuratu solidi benebentani numero sex et tremisse uno fenituque bero pretium, ut a presentis dies abeas et possedeatis tam bos qui supra quam et bestris heredibus. et hoc repromitto ego qui supra vinditor et hobligo me et meis heredibus bobis qui supra et ad bestris heredibus de ipsa suprascripta mea vinditione ab omnis homine inantestare et defendere: et quit si menime inantestare potuerimus aut per quabis genium retornare quesierimus conponere promittemus bobis dupplo pretium hoc est solidi duodici et duo tremissi; et insuper cot aput bos remelioratu adparueri bel hedificio factu, sub stimatio pretiis nos bobis restaurare promittemus et cartula vinditionis in suprascripta ratione firma permanea. te iacobus notarius scribere rogabit. hactu rota mense indictione suprascripta feliciter  -  signu  manu landuli qui han cartula binditionis scribere rogabit

  • + ego ildepertu me teste

  • + ego ranfo me teste subscripsi

  • + ego maio me teste subscripsi

  • + ego maurici presbiter me teste subscripsi

  • + ego rodeperto me teste supscripsi

  • + ego trasari me teste subscripsi

  • + signu manu tialluni sculdais et bertari de capazzana teste

  • + signu manu prasini filii rattilmi.

1) Pozzolano territorium in agro Nucerino.

p.6

V. A. D. 803.                                               

+In nomine domini sextudecimo anno deo propitio principatu domni nostri vir gloriosissimi grimualdi eximius et magno principe dei prebidentia langubardorum gentis mense nobembrio per indictione duodecima. ideo que ego lopolo filius quondam alerissi benumdabit tibi leoni filio quondam aliperti terra mea cum arbusto bitatu in locum qui bocatur terentinola; et ipsa mea binditio abentes fine de uno latere fine roppolli, de uno capu fine leoni quomo metia sepe decerne, de alio bero latere fine audaccari et de capu fine bia: infra iste suprascripte fini mihi qui supra binditori neque ad alios homine nihil reserbabit portione, set in integrum tibi qui supra benumdabit ad possidendum. hunde accepi  pretio ego suprascripto binditor a te emtores meo aurum benebentanum solido numero uno et medio solido, fenitum bero pretio, ud a presente dies abea et possedeas tam tu qui supra quam et tuis eredibus, et oc repromicto ego suprascripto binditor et meis eredibus hobligo tibi qui supra bel ad tuis eredibus de ista mea binditione ab omnes homine inantestare et defendere; quit sit menime inantestare potuerimus aut sit nos ipsit forsitans per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo pretio nos bobit conponere promictemu, oc est solidi numero trex; et insuper quod ipsa nostra binditio aput bos remelioratus fuere sub estematione pretio nos bobit restaurare placitamus et cartula vinditionis ud supra firma permanea. te milianu notarium scribere rogabit. acto rota in atrio sancte marie mense et indictione suprascripta feliciter.

  • +signum manus suprascripti lupuli qui anc cartula vinditionis  scribere rogabit

  • + ego sarracinu filiu rianici me teste subscripsi

  • + ego teudelaupo filio willuli me teste

  • + ego ranfo me teste subscripsi

  • + ego aldemari filius maiorissi teste sum

  • + ego decebele filio pertoaldi me teste

  • + ego iacobus notarius teste sum

  • + ego trasari me teste subscripsi

  • + ego iohannaci notario rogato a suprascripto me teste subscribsi.

p.7

VI. A. D. 816.                                               

+ In nomine domini undecimo anno deo propitium principatum domni grimualdi beneventane provincie princeps, mense octubrius decima indictione. ideo que ego roppolo filius quondam tremodi benumdabi tibi boni clerico et filio gaidelli terra mea bacua locum qui bocatur at pesclu1); abente fine ista mea benditio de uno latere fine de fili radiperti, de uno capite fine terra da fine terra domneca, de alio latere fine pesclu, de supto capite cumiuntum est at terra tua qui supra boni, set intra isto clausum, sicut supra fini posite sunt, metietatem tibi qui supra boni benumdedi possidendum una cum bece de bia sua et ipsam alia metietatem at meam reserbabi potestatem. set unde pro anc meam benditionem recepi ego binditor a te hemtori meum auru figuratum quactuor tremissi et tres denari, fenito me dico abere totum pretium, ud a presentes dies abeas et possedeas istam meam benditionem tam tu qui supra boni quam et tuis eredibus, et oc repromicto ego iamdicto binditor et obligo meipso et meis eredibus tibi qui supra boni quam at tuis eredibus ab omnes hominem inantestarem et defendere promictemus ista mea benditio.et quit si nos vobis defensarem non potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenium retornarem quesierimus, duplum pretium nos vobis cumponere promictemus, oc est soledi beneventani numero tres; et insuper quod ista nostra benditio aput vos remelioratam fuerit, sub estimatione pretii in duplum nos vobis restituamus et anc cartula benditionis ut supra sit firma. et te landepertum notarium scribere rogabit. actum salerno mense indictione feliciter  signum manus suprascripti roppuli qui an cartula benditionis ut supra me scribere rogabet.

  • + ego lanfrid filius landepert me teste subscripsi

  • + ego landefrid filius landeperti me teste subscripsi

  • + ego leo me teste subscripsi

  • + ego ucpertu presbiter me teste

  • + ego scamperissi filius luperissi teste me subscripsi

  • + ego prandolo me teste subscripsi

  • + ego aceprando filius raciperti me teste subscripsi

  • + ego lopo

1) Pesclu, vel Piesco vulgari eloquio, sonat petra: at Pescli idem ac italice alla Pietra, latine ad Petram.

p.8

  • + ego carozzio clerico me teste subscripsi

  • + signum benedicti filii tolomei rispolo et brandolo fili pauli ladolo filii maiuni iuhanne filii domneca........ermecasti mauretano filii domnirisi.

VII. A. D. 818.                                               

+ In nomine domini secundo anno principatum domnis nostri siconi princeps beneventane provincie, mense augustum undecima indictione. ideo que ego leo filius quondam piperati venumdabi tibi rattuli filius quondam ferrandi terra et vinea cum ortale unu teniente in locum qui dicitur at sanctus felix, abentes fines de unu latum fine iohanni et fine lupi et leoni et cum tuo coniuntum est. infra isto clausus per dexignatas fines totum in integrum tibi qui supra venumdedi possidendum; unde accepi pretium a te hemptores meos aurum beneventanum solidos numero octo, fenitum bero pretium, ut a presentes dies abea et possedea tam tu qui supra et tuis heredibus; unde repromicto me suprascriptum venditorem et meos heredes conligo tibi qui supra et tuis heredibus, de ista mea venditione ab omnis homine defensare. quit si non potuerimus, aut si per nos ipsis per quolivet ingenium retornare quesierimus, duplo pretium nos vobis componere spondimus, hoc est solidi sideci, et insuper quantu aput vos remelioratus fuerit, sub estemationem pretii restituamus vobis, et te aceprandus notarius scribere rogabit, sit firme. acto salerni mense indictione feliciter.

  • + signum manus suprascripti leoni qui hanch cartula scribere rogabit.

  • + ego iobanne subscripsi

  • + leo

  • + ego gaidoald presbiter teste subscripsi

  • + ego landefrid notarius teste subscripsi

  • + ego rodoaldo me teste subscripsi

  • + ego iubene diacunu teste subscripsi

  • + ego landepertus notarius teste me subscripsi.

p.9

VIII.A. D. 819.                                               

+ In nomine domini annu secundu domni nostri siconi sumo princeps langubardorum gentis mense aprile duodecima indictione.ideo que ego godini filius quondam sicundi abitatore arbitana finibus vinundedi tivi iubeni filio quondam florentii terra mea quem abeo ad anzanu, qui coiuntu est de uno latu cum terra sarracini et de uno capu fini terra bonerissi serbi iohanni, et de alio latu coiuntu cum terra luperissi et de alio capu fini terra de sancta sofia. intra suprascripte finis mihi qui supra vinditori neque ad alio homine nihil reserbavi portione, set tivi in integru binundedi possidendum; hunde pro ipsa mea benditione recepi pretiu ego qui supra vindito a te emptori meo auri tremissi quinque, fenitu abeo pretiu, a presentis die abea et possedea tan tu qui supra quam tui heredibus et repromitto ego ipse bindito, hobligo me et mei heredibus tivi suprascripti iubeni et a tui heredibus ipsa mea benditio ab omne homine inantestare et defendere. qui si vovi minime inantestare potuerimus aut si nos ipsi per colibet ingenio retornare quesierimus, conponere promitemus nos bovi duplu pretiu, ho sunt tremissi dece; et insuper cot apos bos remilioratus fueri sub istimatione pretiu nos vovi restaurare placitamus, et de culludio nos bovi satisfacimu per sagramentu et cartula benditionis in suprascripta ratione si firma. sicu te leone notarium tali tinore scribere rogavi. actu sarno locu barbatianu mensi indictione suprascripta feliciter.

  • + signu manus godini vinditori qui an cartulam fiere rogavit

  • + ego godini filius silbestri teste subscripsi

  • + ego leo filio lisaccuni me teste sum

  • + signu manus auceliuni filii liusprandi et ursoaldo filii godiperti, ermemari filii raciperti, antiperto filii gemoaldi testes.

p.10

IX. A. D. 821.                                              

+ In nomine domini in anno quinto intrante in dei nomine principatu domni nostri viri gloriosissimi siconi magno princeps beneventane provincie mense iuliu quartadecima indictione. ideo que Ego sindolo filius quondam tremodi benumdo tibi boni clerico filio gaedelli terra cum biniola et cum arboribus in locum qui dicitur ad monte, habente fine de uno latu fine roppuli como petre ficte sunt; de capite fine bertari media sepe discerni; de alio capu fine leuni sculdais; de alia parte coniuntum est ad fine tua qui supra boni, quem ego ipse tibi de antea datum aboit: henfra isto claoso, sicut supra fini posite sunt, nec mihi suprascripti sinduli neque ad nullo alius homine non reserbabi, nisi totum in integru cum bece de bia sua tibi qui supra benumdo possidendum. hunde pro hanch mea benditione presente accepi pretiu ego suprascriptus benditor ad te hemptore meum aorum beneventanum tremissi dui, fenitu bero pretiu, da presente die abeas et possedeas tan tu qui supra boni quam et tuis heredibus, et hoc repromicto ego suprascripto sindolo benditor et meis heredibus conligo tibi qui supra vel ad tuis heredibus ista nostra benditione ab omnis homine defensare promictemus. quid si non potuerimus et si nos ipsi forsitans per quolivet ingeniu retornare quesierimus, duplo pretiu nos vobi conponere spondemus, hoc est aoru beneventano tremissi quattuor, et in quantu aput vos inmelioratu foere, sub estematione pretii in duplo restituemus vobi et de colludio vobi iuremus. et te ursum notarium taliter scribere rogabi. actum salernum in natalitia sancti salbaturi mense et indictione suprascripta feliciter -  signum manus suprascripti sinduli qui han cartulam benditionis scribere rogabet.

  • + ego caremanno filio samboli me teste subscripsi

  • + ego ursu mediqu me teste subscripsi

  • +signum manus benedicti filii tolomei et ladoli filii maiuni testi

  • +signum manus galiopi filii raciperti et aldulli filii aldirisi,

  • blanculi filii cuniperti, risperti et branduli filii paoli testi

  • +signum manus aldiperti filii tremodi.

p.11

X. A. D. 821.                                               

Vetustate penitus abrasa haec carta, vix potest huiusmodi summarium exhiberi.

  • +« Anno secundo Imperii domni Michaelis, mense Aprili Indictione

quarta.1)

  • +«Quidam Kaloleo  habitator Luceriae declarat coram iudice Benedicto se «possidere Ecclesiae S. Michaelis et hortalis eidem Ecclesiae coniuncti  «partem, quam a genitore suo Ioanne recepit, eamque tribus solidis soteri«cis seu constantinianis vendit cuidam Potoni filio Poterissi.

  • - Finis textus - Que te maderico clerico et notario han cartulam venditionis hascribere rogabimus qui et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.

  • + ego qui supra benedicto iudice

  • + ego poto teste

  • + ego trupoaldo

XI. A. D. 821.                                               

+ In nomine domini Secundo anno imperii domno michahil, Mense octubri Undecima indictione.2) Memoratorium factum a me domno arnaldo diacono et sum priores in ecclesia sancti iacobi apostoli clarefacimus nos, quia coniunsimus per bona conbenientia cum aldemari filio polcari coram presentia domno iohanne magnifico iudice et aliorumque subscriptorum testium et per bona convenientia dedit et tradidit nobis tota et integra ipsa terra, que est in locum qui dicitur gruzano da ista pars et da illa quantum nobis pertinet per lege per hec finis et mensure, quomodo nobis illa consignavit. De prima vero pars, quod est fine ipsa terra de falco filio petri et quomodo salit de termine in termine sunt passi sexcenti quadraginta et nobe: de secunda vero pars quod ea3) fine de ipse terre bacue (deest nomen) inde sunt passi, quomodo pergitur de termine in termine

1) Lege decima quarta Indictione, qualis hoc mense recurrebat.
2) Indictio errata a notario; lege decima quinta.
3) Ea scilicet est a.

p.12

ulter ipso gruzano 1) usque in ipso vallano 2) de sancto barbato, quattuorcenti septuaginta et sex: de tertia pars, quod est a fine quomodo descendit ipso ballone de sancto barbato et coniungit se cum ipso gruzano que non est ad passo mensurato, set omni tempore per ipso iamdicto ballone ista fine vocatur et coniunta est usque in prima fine. Tali quidem hordinem dedit et tradidit nobis ipsa iam supradicta terra, ut nos nominato arnaldo diacono ibidem faciamus Cum deo auxilio beneficio, et qualiscumque beneficium ibidem facimus, at cunctis diebus vite mee dominemus illum in nostra potestate et in nostro arbitrio absque omni incenso; et qualiscumque tempore ad me arnaldo diacono deus de isto mundo vocaverit, ut tale beneficium quod post meum obitum inventum fuerit in ipsa hereditate, quod supra declarabimus, ut recipiat prenominato aldemari ipsa medietate aut heius heredes absque omni intentione, et ipsa reliqua medietate de ipso beneficio et de ipse terre remaneat in nostra potestate ad faciendum omnia quod mea fuerit voluntate. Et in ista supradicta conbenientia taliter fecit nobis plaitum, ut da ipso locum, qui dicitur palmule et usque in ipso gruzano ubicumque invenire potuerimus terre et usque in ipso flubio salsula quod ad ipso prenominato aldemari pertinet per lex, ut similiter siad in nostra potestate sicut et istum beneficium, quod supra declarabimus. Unde guadia nobis dedit ipso prenominato aldemari et mediatorem nobis posuit petrus filius romaldi, et obligavit se nobis, vel cui istum brebe in manu paruerit in vice nostra ille nominato aldemari et suos heredes, ut si taliter nobis, quomodo superius diximus, per hordine adimplere noluerit et aliqua intentione nobiscum excitare voluerit tollendum illum de nostra virtute aut dominatione, excepto ipsa supradicta medietate quod supra declarabimus, set ipsa nostra medietate ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeat illa nobis, per inbitis Obligavit se nobis vel suos heredes componere centum quinquaginta aurei solidi et ipsa iamdicta conbenientia omni tempore firma et stabile permanea in eadem guadia et per districtum ipsum mediatorem, qui tribuit nobis ad pignerandum omnia sua pignera, tandiu donec per inbitis adimpleat nobis omnia, quod superius diximus. Quam te iohannes diaconus et notarius hanc cartam conbenientie scribere rogabimus, qui et interfuisti,

Actum intra luceriam indictione feliciter.

  • + ego iohanne iudex

  • + ego rofrida teste.

1) Gruzano, et infra Palmule et Salsula (flumen) in pertinentiis Luceriae
2) Vallano vel vallone; haec vox vulgaris eloquii idem sonat ac vallis.

p.13

XII. A. D. 822                                              

+ In nomine domini annus sextu domni nostri vir precellentissimus siconi principe dei previdentia veneventane provincie princepis, mens nobember prima indictione. Ideo que ego lupo filius quondam iohanni avitator noceria vinumdedi vovis idest palumbi et mauri et leoni germani et filii quondam selberami terra mea qui est castanietu et insetitum, quem abeo da arnuliu in locum agella; abet fine de unu latu fine ribus et de unu capu abet fine terra qui conigitur1) et de alio latu abet fine terra bestra qui supra germani et pauliperti, et de alio capu de super fine ipse casine. intra iste suprascripte fini tertia exinde vovis vinumdedi; honde de ipsa tertia nec mihi nec ad alio homine nihil reservavi sortione, set totum in integru bovis qui supra vinumdedi possidendum cum bece de via sua, honde nos andavimus et bos exinde introire debeatis in ipsa mea vinditione. honde pro suprascripta meam vinditionem de presente recepit pretiu ego suprascriptus vinditor ab bos qui supra auri figuratu solidi numero hocto, fenitu exinde abeo totum pretium, ut a presente dies abea et possideas bos et eredes bestri, et hoc repromitto ego suprascriptus vinditor et sic obligo me et meis eredibus vovis qui supra germanis quam et a bestris eredibus de suprascripta mea vinditione ab omnis homine inantistare et defendere promittemus; et qui sit memine nos vovis inantistare potuerimus, aut si forsitans per colibet ingeniu retornare boluerimus, duplo pretiu nos vovis conponere promittemus, hoc sunt sidici solidi; et insuper cot fuere ipsa suprascripta mea vinditio aput bos remelioratus aut supra factu edificiu, sup estimatione pretiu nos vovis restituamus, et de coludio nos vovis satisfaciamus per sagramenta et cartula vinditionis in suprascripta ratione sit firma. rogimus2) te leo notarium in tale tinore scribere. Actum noceria mense indictione suprascripta feliciter - signum manus suprascripti lupi vinditoris qui in an cartulam vinditionis fierit rogavit.

  • + ego gentile becedominus me teste subscripsi

  • + ego dacuperto filio dacherisi teste subscripsi

  • + ego pepino filio maioris me teste subscripsi

  • + EGO LEOPARDO ME TESTE SU

  • + ego filicerni clerico me teste subscripsi

  • + ego lupo filio filecaidi me teste subscripsi

1) Qui conigitur, idest cui coniungitur.
2) Rogimus pro rogamus.

p.14

  • + ego lupus filio gentili teste subscripsi

  • + signum manus ursi miri sexti filii leonis et fridichisi filii . .

XIII. A. D. 823.                                               

+ In nomine domini in annu septimu principatu domni nostri siconi magni principe venebentane provincie, mense agustu prima indictione. ideo que ego martino filius quondam forti et maio filius eius vinumdabo tive boneperti filio alfani terram nostra cum vinia in locu qui nominatur laniu, qui est de unu capu fine varbaci, de alio capu fine cattiuni, de unu latu fine via publica, de aliu latu fine aiuli; ipsu suprascriptu clausu infra predicte fini in integrum tive vinumdavimus; unde nec novis nec ad alios homine non dicimus remanere portione, set in integrum tive binumdavimus. unde pro anc nostra vinditione accepimus a te qui supra pretiu auru venebentano solidi numero quattuor et duis trimissi: finitum nos dicimus abere totum pretiu, ut a presentis die abea et possedea tu qui supra boneperti etia et tuis eredibus; et oc repromictemus nos vinditores, et obligamus nos et nostris eredibus tive qui supra et at tuis eredibus de ipsa nostra vinditione nos vovis ab omnis homine inantistare et defendere; et si non potuerimus aut per nos ipsi per quavis ingeniu retornare quesierimus, in duplum vovis conponere promictemus pretiu auru solidi nove et unu tremesse, et quod remelioratu fueri, sub stematione pretiu restaorare promictemus et cartula ista manea firme, et sicut te hisoald notarium scribere rogavi. actu salernu mense et indictione suprascripta feliciter. signum manus suprascripti vinditori qui anc cartulam scribere rogavimus.

  • + ego warniperto filio arnuni me subscripsi

  •  +ego rodeperto filio arnuni me teste subscripsi

  • + ego faremanno presbiter me teste subscripsi

  • + ego teoprandus presbiter me teste subscripsi

  • +signum ursi filii rodorici et lupini filii corbuli

  • + EGO ARNIPERTO ME

p.15

XIV. A. D. 824.                                 

+ In nomine domini annu septimu domni nostri vir precellentissimus siconi principe dei previdentia beneventane provincie princeps mense ienoario secunda indictione. Ideo que ego probato filius quondam ademari vinumdedi tivi ermemari filio quondam ursi terra mea qui est arbustu et vitatu, quem abeo in noceria propiu nobara: abet fine de unu latu fine terra nandi, et de unu capu abet fine terra aceprandi germanus tuo, et de alio latu fine terra tua qui supra, et de alio capu abet fine terra mea qui supra vinditor, et mensura in latitudine passi duodici et cubita dua; et ipsa mensura facta est at passu meu qui supra vinditor. intra iste suprascripte fini et comodo mensura decerne, honde nec mihi qui supra vinditor nec ad alio homine nihil reservavit sortione, set totum in integrum tivi qui supra vinumdedi possidendum sceptu bece de via que in mea reserbo potestate et de nepotis mei ad andandum. honde pro suprascripta mea vinditione de presente recepit pretiu ego suprascriptus vinditor a te qui supra auri figuratum solidi numero septe et duo tremissi, fenitu exinde abeo totum pretiu ut a presente dies abea et possideas tu et erede tuo, et hoc repromitto ego suprascripto probato vinditor; et sic obligo me et meis eredibus tivi predicti ermemari quam et a tuis eredibus de suprascripta vinditione ab omnis homine inantistare et defendere promittemus. et qui sit menime nos vovis inantistare potuerimus, aut sit forsitans per colibet ingenium retornare boluerimus, duplu pretiu nos vovis conponere promittemus, hoc sunt quindici solidi et uno tremisse; et insuper cot fuere ipsa suprascripta vinditio aput bos remilioratus aut supra factu edificiu, sup stimatione pretiu nos vovis restituamus et de coludio nos vovis satisfaciamus per sagramenta, et cartula vinditionis in suprascripta ratione sit firma rogimus te leo notarium in tale tinore scribere. Actum sarno ad ipsu mercatu at tostatiu1) mense indictione suprascripta feliciter. signum manus suprascripti probati vinditoris qui in an cartulam vinditionis fierit rogavit.

  • + ego godelperto filiu liusperti teste subscripsi

  • + ego quarniperto teste subscripsi ego raudipertu teste subscrisi

  • + ego ursu filio anescausi teste subscripsi

  • + ego walfreda filia anescausi teste subscripsi

1) Tostatiu locus ubi furni publici erant, a voce Tosta, panis tostus, ut in Gloss: Du Cange.

p.16

  • + ego teodici teste subscripsi

  • + ego qualcari teste subscripsi

  • +signum manus pauli filii sindoni et tindeperti filii protuli testes

  • +signum manus cattiuni filii godescalci testes.

XV. A. D. 826.                                 

+ In nomine domini nonu anno principatu domni nostri siconi magnu princepe mensi magio quarta indictione. Ideo que ego lupo filius pardoli avitator noceria vinudedi vovis idest palumbi et mauri et leoni germani filii selberami due sortione mea de terra qui est locilletu1) et urtatu, quem abeo in locu agella; ipsa una pectia qui est nocilletu abet fine de unu latu et de unu capu abet fine terra tua qui supra, et de alio latu abet fine terra domnerisi, et de alio capu de supto abet fine terra alderissi; et ipsam alia pettia qui est vitatu, quem abeo ubi dicitur at pettiola . . . . . . . . . abet fine de unu latu fine terra ursi, et de alio capu abet fine terra bestra qui supra, et de alio latu abet fine terra domnerissi, et de alio capu abet fine ipsu pratu domnicum. intra iste suprascripte finis de ipse due pectiole ubi de mihi at bennere2) sortione de mea sortione nec mihi nec a germanus meus nomine barontio nec ad alio homine nihil reservavit sortione, set totu in integrum . . . . . vovis qui supra ipsa sortione mea vinudedi possidendum honde pro anc vinditionem de presente recepit pretiu ego suprascriptus vinditor a bos qui supra auri figuratu solidi numero tres et duo tremissi, fenitu exinde abeo totu pretiu, ut a presente dies abea et possidea bos et filii bestri; eam ratione obligo me et meis eredibus vovis predicti palumbi et mauri et leoni bel a bestris eredibus de suprascripta vinditione ab omnis homine  inantistare et defendere promittemus. et qui sit menime nos vovis inantistare potuerimus aut sit forsitans per colibet ingenium retornare boluerimus, duplo pretiu nos vovis conponere promittemus, hoc sunt septe solidi et unu tremisse; et insuper cot fuere ipsa vinditio aput bos remelioratus aut supra factu edificio, sup stimatione pretiu nos vovis restituamus, et de coludio nos vovis

1) Locilletu pro nocilletu.
2) Bennere idest vendere: vernacula vox.

p.17

satisfaciamus per sagramenta, et cartula vinditionis in supra-scripta ratione sit firma. rogimus te leo notarium tali tinore scribere. Actum noceria mense indictione suprascripta feliciter. signum manus suprascripti lupi vinditoris qui in an cartula vinditionis fierit rogavit.

  • + ego ilprandus presbiter me subscripsi

  • + ego gaido filio gaidemari teste subscripsi

  • + ego landemari diacono teste

  • + ego totelprando filio leoni teste subscripsi

  • + ego dacuperto filio dacherisi teste subscripsi

  • + ego lupo filio filecaidi me teste subscribsi

  • + ego ursu filio ildirisi me teste subscripsi

  • + ego domniperto filio domnini me teste

  • + ego quala teste subscripsi

  • + ego reodoaldo teste subscripsi

  • + EGO LEOPARDO ME TESTE SU -

  • + ego autecari me teste subscripsi.

XVI. A. D 835.                                 

+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri sichardi dei previdentia beneventane provincie princeps mense magio quartadecima indictione. ideo que ego willus filius quondam luperissi qui sum havitator nuceria vindedi tivi leoni filio selberami terra mea qui est corte quem habeo in ipso locum . . . . . . . habent finis de uno latu fine terra raduli, et de uno capu fine terra tua qui supra leo, et de alio latu fine terra mea qui supra vinditor et gisuli fratri meum, sicut parietes et tabolatum decerne . . . . . . . casa nostra, et de alio capu fine via et a mensura per longu passi sex et pede unu et per largum passi tres et gubitu unu ad ipsa mensura ad passu iohanni filii secundi: infra hec predicte finis et quomodo ipsa mensura dicta est nec mihi qui supra vinditor nec ad alteris homine nihil remansit portionem, set tivi suprascripto in integrum vindedi possidendum una cum . . . . . . . . . . . et una cum inferioribus et sulperiusque suo. unde pro suprascripta mea vinditione recepit pretiu m a te suprascripto leone emptore meum auro beneventano solidum unu, finitu vero pretium eam rationem, ut ammodo

p.18

et semper tus et heredes tuis predicta mea vinditione in integrum habere et possidere valeatis; et unde me repromittos et heredes meos conligamus tivi suprascripto leoni et at tuis heredibus exinde ab omnes homine inantistare et defendere. quid si menime nos vobis exinde que inantistare potuerimus vel sit nos ipsi per quodlibet ingenio retornare voluerimus, dupplo pretium ipso nos vobis conponere promittos, et quod aput vos remeliorata parueris ipsa mea vinditio in quadlibet parte, sub estimationem pretium in integrum nos vobis restituamus, et de colludiu si vos volueriti per dei ministeria nos vobis satisfaciamus per sacramenta. sicut te gaidepertu notarium taliter ut scribere rogavit. Actum tostatio in ipso mercatu mense et indictione suprascripta feliciter.

  •  + signum manus suprascripti willi qui hanc cartam fieri rogavit.

  • + ego leo filio acemundi teste

  • + ego spenteo filio radici teste subscripsi

  • + et o domniperto me teste

  • + ego liuspertu teste subscripsi

  • + ego gaidelfreda filia gaiduni teste subscripsi

  • + ego quarniperto teste subscripsi

  • + ego leo teste sum

  • + EGO LEOPARDO ME TESTE SU

  • + ego walfreda filia anescausi teste subscripsi

  • + ego rodoaldo teste subscripsi.

XVII. A. D. 837.                                 

+ In nomine domini sexto anno principatu domni nostri sichardi mense septembrio prima indictione. ideo que ego radipertus filius quondam ladiperti dum sum inbalidas infirmitate. dum erecte me loquere posso et recordatu sum bonu serbitiu quas mihi factu abuit arnipertus filius quondam tindoaldi modo mea bona bolumtate dono adque per an cartula cedo tibi nominati arniperti dues pettie de terra in locum qui dicitur iobi1) abente fine una de ipse pettie de binea

1) Iobi est pagum prope Salernum. Giovi.

p.19

de tribus partifine bia et de alia parte fine lopoaldi, quomo medio refaneo1) discerni: alia terra cum cannietulu et arboribus suis in predictu locum qui abet fine de una parte de super fine bia pulbica quomo forcati2) ficti sunt, de alia parte fine de sancta maria quomo forcati ficti sunt, de supto fine capite et de uno latu fine raciperti quomo petre ficte sunt in frusta amba clausa sicut supra fini posite sunt, totu in integrum cum bece de bia sua ibi introendi tibi qui supra donabit possidendum, unde mihi nec cuilibet non dico remanere. unde pro suprascripta mea donatione ante omnia inputabit mihi tuo bonu serbtiu quas milli factum abit3); et insuper suscepi a te launegild westa una, ea ratione, ut amodo et semper tu tuis eredibus suprascripta nostra donatione abere possidere baleatis, de quibus me repromicto et meus erede conligo tibi qui supra et tuis eredibus desta nostra donatione ab omnis homine defensare promictemus. quit si menime potuerimus aut si per nos ipsi per quolibet ingeniu retornare quesierimus, Secundu lege de launegildo bobis prosolbamus iustitia quod est ferquidum, et quale iste nostro dono in die illi parueri de conludio bobis iuremus et te roppertus notario scribere rogabit. Actum Salerno mense indictione feliciter. - signum manus suprascripti radiperti qui an cartula scribere rogabit.

  • +signu manus gaideperti filii firmosaci

  • +signu manus troppoaldi et trudepaldi filii lopoaldi

  • +signu manus lopoaldi filii lupi

  • +signu manus miteperti filii ladiperti

  • +signu manus ropperti filii antiperti.

XVIII. A. D. 837.                                 

Membrana haec ita undique erosa lineis ut vix eiusdem dare liceat summarium.

  • «+  Sexto anno principatus Domni Sichardi, mense Decembri, indictione «prima Emptio novem terrarum cum vinea et quercietu in loco, qui dicitur «Felline, facta per Maionem Gastaldum filium  Nandichis a Lambaiaro filio «Nandi.

1) Refaneo vel Refene, sepes. Deest haec vox in Du Cange, qui tantum vocem refenere habet, pro includere.
2) Forcati idest terminus - Deest in Du Cange.
3) Abit pro habuisti.

p.20

Finis textus = Sicut te ragemprandum notarium scribere rogavi - Actum salerni mense indictione suprascripta feliciter.

Venditionis pretium = auro beneventano solidi quadraginta.

Sequuntur firmae:

  • + ego qui supra lambaiari filio nandi me subscribsi

  • + ego radolfo filio ermecausi teste subscripsi

  • + ego scamperissi notarius testi sum

  • + ego lupu filio gadoini me teste subscripsi

  • + ego cusso filio ermemari teste subscripsi

  • + ego aldo filio allorissi me teste subscripsi

  • + ego iamprando filio iohanni teste subscripsi

  • + ego trasari filio lupi teste subscripsi

  • + ego radoaldo filio ermecausi

  • + ego iosep filio leoni teste subscripsi.

XIX. A. D. 840.                                

+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi. Concessimus nos vir gloriosus radelchis dei previdentia langobardorum gentis princeps per rogu maionis abbatis dilecti filii nostri vobis ragenaldo abbati nostro et scildusa germanis omnes res lambaiari cum servis et ancillis, peculiis et cum omnibus suis pertinentiis, sicut legibus pro eius culpa1) et merito ad nostram evenit potestatem, in ea videlicet ratione, ut amodo et deinceps per hoc nostrum roboreum preceptum predicta omnia. que superius legitur, vos et heredes vestri possideatis et a nullo ex nostris iudicibus, idest comitibus, gastaldeis vel a quibuscumque agentibus habeatis aliquam requisitionem, sed perpetuis temporibus possideatis. Quod vero preceptum concessionis ex iussione suprascripte potestatis

1) Haec quidem verba innuunt populares tumultus, quibus hoc et sequentibus annis universus Beneventanus Principatus ita commotus fuerat, ut Siconolfus, Sicardi principis Beneventi frater, Tarento aufugiens, ubi a Radelchi detinebatur captivus, Salernitis et Amalphitanis auxiliantibus, Salerno potiri potuit novumque Principatum constituere. 

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.21-p.40