Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
HISTORIA LANGOBARDORVM CODICIS GOTHANI

Historia Langobardorum codicis Gothani (ed. Georg Waitz, MGH SS rerum Langobardicarum,
Hannover 1878) 5-11.

Die Historia Langobardorum codicis Gothani ist eine stark überarbeitete Fassung der Origo gentis Langobardorum und ist unter König Pippin, dem Sohn Karls des Großen, zwischen 807 und 810 in Norditalien entstanden. Sie ist im Codex Gothanus 84 (fol. 336v-338v) überliefert, der auf die Leges-Sammlung des Lupus von Ferrières zurückgeht. In diesem Text wird der langobardischen Herkunft eine heilsgeschichtliche Bedeutung gegeben, aber auch die karolingische Herrschaft über Italien als gottgewollt dargestellt.

Literatur:
Ludwig Bethmann, Die Geschichtschreibung der Langobarden, in: Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde 10 (1851), hier: 360-365.

spektrum.GIF (657 Byte)

[1.] Asserunt antiqui parentes langobardorum, per gambaram parentem suam pro quid exitus aut movicio seu visitatio eorum fuisset, deinter serpentibus parentes eorum breviati exissent, sanguinea et aspera progenies, et sine lege. In terra italiae adventantes, fluentem lac et mel, et quod amplius est, salutem invenerunt baptismatis, et vestigia sanctae trinitatis recipientes, inter numerum bonorum effecti sunt. In illis impletum est: "Non inputatur peccatum, cum lex non esset". Primis lupi rapaces, postea agni inter dominicum gregem pascentes; proinde tanta laus et gratia referenda est deo, qui illos de stercore inter iustorum numerum collocavit, nisi davitica impleta prophetia: "Et de stercore eriens pauperem, sedere facit eum cum principibus populi sui". Sic suprascripta gambara cum eisdem movita adserebat, non ut prophetaret quae nesciebat, sed phitonissa inter sibillae cognomina, dicens, eo quod ille superna visitatione movissent, ut de spina rosa efficetur, nesciens in qualia, nisi divinandum perspicerit. Moviti itaque non ex necessitate aut duricia cordis aut parentum oppressione, sed ut ex alto salutem consequeretur, asserit exituros. Mirumque est omnibus et inauditum, videre, ubi non fuit meritum parentum, talis salus refulgere, qui deinter mucrones spinarum odoramenta aeclesiarum inventi sunt; sicut ipse misericors filius dei antea praedixerat: "Non veni vocare iustos, sed peccatores". Isti fuerunt, unde ipse salvator ad iudaeos in proverbiis dicens: "Habeo alias oves, quae non sunt ex hoc ovili; et illas me oportet adduci ad aquam vivam poscendam".

[2.] Hic incipiens originem et nationem seu parentelam langobardorum, exitus et conversationem eorum, bella et vastationes quae fecerunt reges eorum, et patrias quas vastarunt. Vindilicus dicitur amnis ab extremis galliae finibus; iuxta eundem fluvio primis habitatio et proprietas eorum fuit. Primis winili proprio nomine seu et parentela; nam, ut asserit hieronimus, postea ad vulgorum vocem langobardi nomen mutati sunt pro eo ad barba prolixa et numquam tonsa. Hic supradictus ligurius fluvius albiae fluvii canalis inundans, et nomen finitur. Postquam de eadem ripa, ut supra dictum est, langobardi exierunt, sic scatenauge albiae fluvi ripa primis novam habitationem posuerunt; sic deinde certantes saxoniae patria attigerunt, locus ubi patespruna cognominantur; ubi sicut nostri antiqui patres longo tempore asserunt habitasse, et in multis partibus bella et pericula generarunt. Ibique primis regem levaverunt nomine agelmund. Cum ipso de hoc loco in antea patrias ad suam partem expugnare coeperunt; unde in beovinidis aciem et clauses seu tuba clangencium ad suam proprietatem perduxerunt; unde usque hodie praesentem diem wachoni regi eorum domus et habitatio apparet signa. Deinde meliorem ubertatis patriae requirentes, ad traciam provinciam transierunt, in pannoniae urbis patriam suam hereditatem afflixerunt, unde cum abaris reluctantes seu bella plurima ardentissimo animo ipsam pannoniam expugnaverunt; et abari cum illis foedus amiciciae emiserunt, et XX et duo annos ibi habitare perhibetur. [3.] Illo vero tempore exivit rex odoacer de ravenna cum exercitu alanorum, et venit in rudilanda, et pugnavit cum rugiis, et occidit fewane rege rugorum, et secum multos captivos in italia adduxerunt. Tunc exierunt langobardi de pannonia, et venerunt habitaverunt in rudilanda annos plurimos, et ad suam dogmam perduxerunt. Ante etronem regnavit godoin; post peronem tenuit principatum langobardorum claffo.

[4.] Et post claffonem regnavit tatto. Eo tempore redierunt langobardi in campis filda. Fecerunt ibi annos tres. Et post haec pugnavit tatto cum rodulfo rege herolorum, et occidit eum, et tulit bandonem ipsius, et populum ipsius in fugam misit. Ibi praedavit omnia bona eorum. Postea heroli regem non habuerunt. Deinde occidit wacho, filius unichis, tattone rege barbane suo cum vinsilane; et regnavit wacho, et expugnavit heldechis, filio tattoni; et fugit heldechis ad gibidos, et ibi mortuus est iniuriam vindicandum. Gibites scandalum commiserunt eum langobardis. Eo tempore inclinavit wacho suavus sub regno langobardorum. Wacho habuit uxores tres: ranigunda, filia pisen regi turingorum; et post ipsam accepit uxorem nomine austrecusa, filia gibedorum. Et habuit wacho ex eis filias duas, nomine wisicharda, quam tradidit in matrimonio teodeperto regi francorum; nomine secundae walderata, quam habuit uxorem chusubald rex francorum. Postea accepit wacho terciam uxorem filiam regi herolorum nomine silenga; de qua habuit nomine walterenem. Et mortuus est wacho, et regnavit filius ipsius nomine walteri annis VII. Fargaetum: isti omnes adelingi fuerunt.

[5.] Et post waltarene regnavit audoin. Mater autem audoin nomine menia uxor fuit pissae regis. Audoin ex genere fuit gausus. Ipse adduxit langobardos in pannoniam, et mortuus est audoin in pannonia. Et regnavit albuin, filius eius, pro eo; cui mater fuit rodelenda. Eo tempore pugnavit albuin cum rege gebedorum nomine cunimundo; et occidit eum albuin in ipsa pugna; et debellati sunt gebeti validissime vehemenTunc tulit albuin rex uxorem nomine rosemoniam, filiam chunimundi, quem ipse teriderat; et ipse praedaverat. Ante habuit mulierem nomine ludusenda, quae fuit filia flothari regis francorum; de qua habuit filiam nomine albsuinda. Iste albuin movit et adduxit langobardos in italia, invitatus ad narside proconsule et praeside italiae, qui minas suffiae reginae erat perterritus. Eo tempore cum exire coeperunt langobardi a pannonia, tunc fecerunt pactum et foedus amiciciae abari cum ipsis langobardis, et cartam conscriptionis, ut usque ad annos ducentos, si eorum oporte esset pannoniam requirere, sine omnia bella certaminis ad eorum partem ipsam terram relaxarent. Et in italiam, in quam ipsi perrexerant, usque ad plenos ducentos annos in eorum auxilium essent parati. Et movisse albuin rex langobardorum de pannonia exercitu suo valde copiosum mense aprile in pascha, indictione prima; secunda vero indictione incipiente coeperunt predare finem italiae, tercia autem factus est dominus italiae. Nam narsis proconsul italiae, si quid eorum promiserat, relinquens italiam, ad spaniarum provinciam est reversus. Tunc papiae cives et mediolanum metropolim cum reliquae aliae civitates italiorum, videntes se vacuae, sicut a deo fuerat praedestinatum, colla sua ipsius albuin regi subicierunt. Et cum regnasset albuin in italia annos tres et menses sex, malo inito contra eum consilio per rosemoniam uxorem et consilio peredei cubicularii sui ab elmechis spatario suo occisus est in verona civitate. Et volebat helmechis regnare, et non potuit propter metum langobardorum et necem albuini. Tunc mandavit rosemonia festinanter longino praefecto militi ravenensi, ut eam in fugam susciperet ad ravennam. Ut autem audivit longinus haec verba, misit movere angareas, et tulerunt rosemoniam et alsuendam, filiam albuin regis, et omnem thesaurum langobardorum secum duxerunt et helmechis. Unde plures annos scisma et bella inter langobardos et romanos fuerunt. Tunc, ut per fimeneum primum exordium accidit mala suasio peccati, inde usque ad praesentem diem feminalis tenet consuetudo peccandi, suasit ipsa rosemonia longino militi, sicut prius ab elmechis, ut et ipsa occideret helmechis et longino esset uxor. Inito isto consilio, temperavit venenum rosemonia et dedit helmechis. Cumque gustasset, intellexit, quod malignum biberat; praecepit, ut et ipsa rosemonia cum eo biberit invita; et mortui sunt ambo. Tunc longinus praefectus tulit omnes thesauros langobardorum, et albsuenda, filia albuin regis, iussit ponere in naves, et transmisit eam constantinopolim ad imperatorem suum.

[6.] Eo tempore levaverunt langobardi sibi regem nomine cleps de genere peleos; et regnavit annos duos et menses sex, et mortuus est. Et iudicaverunt iudices langobardorum sine rege italiam annos XII. Post haec levaverunt sibi regem nomine autarenem, filium cleffonis; et accepit autaren uxorem nomine teodelenda, filia garibaldi et walderadae. Et venit cum teodelenda frater eius nomine gundwald, et ordinavit eum authari rex ducem in civitatem austinse. Et regnavit annis septem, et mortuus est. Et venit agilwald dux turigorum de taurini, et iunxit teodelindae reginae, et factus est rex langobardorum, et occidit tres duces rebellos suos, zangrulf de verona, mimolfo de insula sancti juli, et gaidulfo de bergamo, et alios plures rebellos suos. Et genuit aioald rex de teodelinda filia nomine gudeberga et filio nomine adelwald. Et regnavit agilwaldo annos XX et V; adelwald, filius eius, regnavit annos decem. Arioaldus regnavit annos decem.

[7.] Rothari regnavit annos sedecim; per quem leges et iusticiam langobardis est inchoata; et per conscriptionem primis iudices percurrerunt; nam antea per cadarfada et arbitrio seu ritus fierunt causationes. Istius rothari regis temporibus ortum est lumen in tenebris; per quem supradicti langobardi ad cannonicam tenderunt certamina, et sacerdotum facti sunt adiutores.

[8.] Rodoald regnavit menses sex. Aribertus regnavit annis IX. Grimwald regnavit annos IX. Berthari regnavit annis X et VII. Cunibert regnavit annis XIII. Liupert regnavit annos duos. Aribert regnavit annos XII. Ansprado regnavit menses tres. Liutprando regnavit annos XXXI et menses VII. Hildeprand regnavit menses VII. Ratgis regnavit annos IV et menses IX. Aistulfus regnavit annos VII. Desiderius cum filio suo adelchis regnaverunt annos decem et VII et menses tres.

[9.] Hic finitum est regnum langobardorum, et incoavit regnum italiae per gloriosissimum carolum regem francorum; qui adiutor et defensator domni petri principis apostolorum ab italia perrexerat eius iusticiam requirendum. Nam nulli lucri cupiditas peragrare, sed bono pius et misericors factus est adiuvator; et sicut poterat omnia demollire, factus est clemens indultor. Et paternae patriae leges langobardis misertus concessit, et suas, ut voluit, quae necessaria erant langobardis, adiunxit; et innumerabilibus viris, qui eidem culparunt incessanter, culpas dimisit. Pro quod illi omnipotens deus centies multiplicavit ubertates. Postquam italiam coepit, spaniam suos terminos posuit; deinde saxoniam perdomuit; post bavariam dominator existet, et super innumerabiles gentes eius timor irruit. Ad ultimum vero, ut dignus fuit imperii honor , adeptus est coronam imperii, dignitates romanae potestatis accepit, factus est domni petri apostoli subditissimus filius, et eius facultates ab inimicis defensabat. Post haec autem omnia regnum italiae tradidit magno et glorioso filio suo domno pippino magno regi, et sicut omnipotens deus patris concessit fortitudinis gratiam, ita et in filio habundavit; per quem tratia provincia una cum abaris ad francorum servitutem est redacta. Illi qui ab inicio malorum stirpe progeniti inimici aecclesiarum, persecutores christianorum semper fuerunt, per isto, ut diximus, domno pippino seu et patri suo solatium supradicti abari sunt evacuati et superati, et sanctae aecclesiae defensatae, et multa vasa sanctorum, quae illi crudeles et impii rapuerunt, per istum defensatorem sunt ad propriam reversa. Deinde beneventana provincia, ut digni fuerunt suae prevaricationis sacramenti, cives eorum igne sunt exanimati et consumpti, et populus eorum capitalem subierunt sentenciam. Post haec et beowinidis cum exercitu suo perrexit eamque vastavit, et populos terrae eius predavit et captivos adduxit. Igitur corsicam insulam a mauris oppressam suo iussu eiusque exercitus liberavit. Praesentem diem per eius adiutorium splenduit italia, sicut fecit antiquissimis diebus. Leges et ubertas et quietudinem habuit per domni nostri merita prestante domino nostro ihesu christo. Amen

spektrum.GIF (657 Byte)