|
Texts
|

Chronicon Salernitanum

p.1
p.24 p.25
p.37 p.38
p.65 p.66
p.88 p.89
p.110 p.111
p.128 p.129
p.145 p.146
p.166 p.167
p.184

p.38
37. Set dum valde fuisset nempe oratus a patre
ipsius
monasterii simulque quippe et a fratribus, ut predictam
regulam,
quicquid obscurius invenire ibidem, in patulo proderet,
ipse vero
obedienter omnimodis sese talia nimirum adimplere
respondit,
atque quicquid obscurius ibidem repperire potuit,
mirabili
relacione in patulo protulit, codicemque illum » super
regulam »
appellari precepit. Scripsit autem et nonnulla alia
opuscula
sermone nimirum luculento. Cumque diu illic in sanctu
converacione
moraret, ium etate maturus huius vite cursus explevit,
atque
inibi predicto monasterio, de quo iam supra diximus, qui
Aquinensium finibus scitum est, ubi ipse beatus
Benedictus decubuit,
digno tumulo est humatus; atque super eius tumulum
partim que in hoc mundo gessit, partim de eius
prudenciis, quove
temporibus perdurasset, sacris licteris exaratum
invenimus. Fuit
vir per omnia sagax divineque legis dissertus et aprime
liberalibus
disciplinis imbutus, et patriarchii Aquilege civitati
fuit
dyaconus; in tantum ut ipsum palacium quod princeps ut
dudum
diximus Arichis strucxit in memorata Salernitana urbe,
undique
ipsum versibus illustravit. Set quia fuerunt sequestrati
et propter
longo tempore sunt vetustati, numerare legereque illos
nequivimus.
Nam si in unam quippe paginam fuissent nexi, comparare
illos profecto potuissemus Maroni volumina nimirum
Catonique,
sive profecto de aliis sophistis.
Interim nunc generalis historie revertamur ad tramitem,
et omnimodis
de regibus obmictamus retexere. Tantum (de) principibus
qui
fuerunt in nostris videlicet partibus, partim que in hoc
mundo
gesserunt, partim de eorum audaciis, quove temporibus
perdurarunt,
huic compendioso subder annecto sermoni. Hac denique
tempestate iam fatus Rodepertus, cum iam per evolutis
aliquod
annis Salernitanam sedem ressisset, longeva etate huius
vite cursus
explevit.
38. Defunto ut diximus Grimoalt, Idelrici filius
Grimoalt,
p.39 
quem lingua Todesca, quod olim
Longobardi loquebantur,
Stoleseyz fuit appellatus, quod nos in nostro eloquio »
qui ante
obtutibus principis seu regibus milites hic inde sedendo
perordinat »
possumus vocitare, in principali dignitate est elevatus.
Cum vero ad principalem, ut diximus, pervenisset
fastigium, non
sicut antecessores eius, principibus nimirum, se gerebat,
set
elacione atque avaricie simulque et discordia inter
Langobardi
fortiter inferebat, et de mendaciosa eloquia per omnia
cunctis
cernentibus se ostendebat; unde seperrime principibus seu
regibus
sive prelatis aliis de hac re solet nimirum eveniret
exinde
clades. Per idem tempus Francorum exercitu Beneventani
finibus
adiit, et quicquid repperiri potuit incendiis rapinisque
demoliti
sunt. Ut talia Grimoalt audiens, excitare cepit, quatinus
nempe
castra eorum expiare valeret. Unus e Beneventanis in hunc
modum principi est effatus: » Si domini mei prorsus
comparet,
ego illuc pergo et omnia castra illorum illustro. » Erat
denique
ille audaxque nobilissimo viro, cui princeps ilico: »
Stabulum
meum perge, et qualem volueris quippe equum exinde tolle.
»
At ille nimirum concite stabulum properavit; set antequam
patefieret
fores illius, baculum quem in manu gestabat liminarem
nempe percussit. Equi vero perterriti, set tamen qui
prius caput
levavit comprehendi iussit; atque ipse equo ascenso per
debia
silvasque tandem Francorum properavit. Qui cum
explorasset
omnia castra eorum, sine mora ad dominum suum est
reversus.
Cumque in patulo omnibus assistentibus clam principi
omnia
que vidisset panderet, ipse princes talia verba depromit:
» Validusne
est, super quem equitasti equum? » Ipse nempe ei
protinus
manus ostendit; habebat denique eas obduratas propter
equi
viriutem. At princeps: » Sit tibi concessum. » At ille
protinus eum
pronus adoravit, cumque talia assistentibus cerneret unus
ex his,
qui cum ipso qui Francorum falanx exploraverat iam nuper
consiliaverat, quatenus ipsum principem vita privaret,
putantes,
p.40 
quod ipsum consilium principi panderet,
voce emisit magna inquid:
» Melius vestre dignitati illud intimabo quam iste! »
Ad hec
princeps: » Dic! » At ille nimirum parvipendens de re
que promiserat,
dixit: » Putavi, mi princeps, de alia re cum ipse
fuisset
locutus; proinde talia quippe depromi verba. » Cui
princeps taliter
cum ira exorsus est verba: » Si ilico coram meis
sistentibus que
clam nuper gessisti in patulo non prodideris, sine mora
te punire
faciam! » At ille cuncta que clam dudum gesserat,
pandens
ordinem rei, quomodo cum illo de (quo) supra diximus
consiliaverat,
ut ipsum principem privaret vita. Statim ipse princeps
famulis suis precipiens, quatenus sine mora ipsum qui hec
dixerat, ut fertur, de hac luce extinguerent. Quod mox
nimirum
que eorum preceptum est quamvis cum severitate, adimplere
studuerunt. Quo facto, idem princeps ascito virum illum
qui
falanx exploraverat Francorum, eique dixit, ut unum ex
duobus
eligeret, aut amissione amborum oculis aut esset privatus
manibus.
Quod ille ut domum rediit, a tergo manibus districcius se
ligari precipiens; set dum una die simulque unaque nox
talia
sustinuisset et nec manus ad os duceret nec suum corpus
undique
muniri posse conspiceret, necnon et ad secessum mundiciam
quippe minime exibere valeret, se nimirum iussit absolvi.
Deinde
ex omni denique parte sibi oculos tegere dixit. Dum vero
oculos
ligatos una die unaque nox haberet, et manis ad os
duceret
totumque muniret corpus valeret, ammissio duorum oculorum
elegit. Et inter hec verba que diximus affatim
exflagitabat pontifices,
idipsum optimates, forsitan ipsum principem veniam ei
tribueret, et nullo modo veniam impletrare apud eum
valeret.
Tercia denique die statim famulos suos princeps idem
misit
eumque luce privavit.
39. Dum tam crudelis tamque tirannus necnon et
abitus
Beneventanis cernerent, nimirum de morte eius cogitare
ceperunt,
sed omnimodis nequibant in eum profecto insurgere propter
rixam, quod ipse princeps inter eos inferebant. Cum hec
agerentur,
ipse sepedictus princeps per universis [dictis] suis
civitatibus
p.41. 
necnon et provinciis suos missos
mittens, quatenus sine mora
omnis suus exercitus copiam adunaret in unum. Quo facto,
eminenciores illorum ad se fecit ascire; sed dum essent
congregati
in unum, ipse denique princeps taliter prorupit nimirum
invoce: » Eya consanguinei necnon et ex meis
stegmatibus,
simulque meique proceres cunctisque meis fidelibus,
pariter
iniamus consilium, qualiter ex nostris finibus superba
gens
protinus evellamus. Cupiunt denique a nostra parte censum
optinere, quod nuper soliti erant accipere. Quid exinde
vobis
comparet, mox nostre eminencie intimate. » Cui pro
cunctis
quidam Maio castaldeus talitir verba depromisit: » Auro
argentoque,
mi princeps, satis apud nos nempe redundat; si vestre
diccioni comparet, exiguam partem et exinde demus, et
nostram
terram inlesam quippe optineamus. » E contrario ab uno
ex hiis
astantibus, cui nomen Rampho fuit, qui preerat ipso
tempore
Cumpsinis, est ei responsum: » Talia minime, domine mi,
peragamus;
meliusque multo est pugnando mori quam hic infelicius
viveret. Numquid non plane, mi princeps, legisti, quomodo
propriis edibus patres nostri liquerunt propter
vectigalia, que
Guandalis ab eis exposcebant? »
40. Hiis auditis, princeps confusionem ferre non
balens,
contra eosdem Francos decrevit facere municionem, et cum
magno exercitu (exiit) obvia eis. Quem cum cognovissent
Francorum exercitu, omnes ad bellum sunt [sunt]
preparati.
Qui priusquam Grimoalt bello cum eis iniret, a quatuor
videlicet
partibus tubas insonare precepit; moxque super eos
audacter irruit;
Deo.previo ultima cede eos prostravit, ceteros fugam
compulit
ire. Cumque utreque acie procul prorsus sequestrarentur,
unus
e Francis audacior ceteris nominative castaldeus
adclamans
Rampho, ut pariter cum eo singulare certamen iniret. Ille
ut
erat magnanimis, audacter exiit obviam ei, set dum se in
unum
adiungeret, ilico super eum ipse Gallus irruit atque cum
omni
p.42 
nisu nitebatur illum vita privaret. Set
Rampho eius yctu fortiter
resistebat, atque super eum venit, et cicius de hac luce
eum nimirum
extincxit. Quo comperto Galli obisse validissimum illorum
sodalem, confusionem ferre non valentes, clam telum
Ramphoni
lateri mictere iusserunt. Cum talia quippe quidam Sclabus
iussa
perficeret, ipse Rampho ibidem diem clausit extremum. Ut
mortem
illius comperit Grimoalt, lucxit eum magna mesticia, et
qui ante ilarior erat, postmodum quippe inmensas lacrimas
effundebat; et cum magno eiulatu tociusque exercitus
perturbatu
Grimoalt Rampholji corpus elevans, eumque Beneventum
perduxit, atque digno in loco eum tumulari precepit.
41. Maio, de quo iam supra diximus, dum inchoatum
vidixet
bellum, ut nonnulli nimirum ferunt, inyvit fugam; atque
post
victoriam asconsum eum in quoddam molinum reppererunt.
Quot Grimoalt comprehendi iussit atque eum venire fecit
in
medium; quem aspiciens, dura eidem Maio verba deproinit:
» Dic
mihi, inquiens, Maio, pro qua re nos bello inchoante
protinus
liquisti et te incolumem reddidisti? Nonne ipsa erant
verba quod
dudum dicebas, ut cum Galli prelium minime commicteremus?
»
Et hec dicens, turpiter eum comprendi fecit, atque in
aselli
dorsum ponere iussit, et per plateas famulis suis fecit
eius
cedere dorsum. Effugati nimirum Franci, Beneventanis
magno
tripudio optinentes, cunctis leti obanterque manebant,
aliis in
domibus atque aliis in prediis gradiebant nimirum et
exultabant,
et non erant plane qui exterrerent eos.
42. Hac tempestate erat quidam vir insignis in
civitate Spoletinam,
nomine Sico. Cum fuisset nimirum apud Pipinum regem
de quadam infamatus re, civitatem propriam linquens, cum
uxorem et filiis et cunctas suas suppellectile, cum
servis et
ancillisque, ut maria transmearent atque ut
Costantinopolim
p.43 
pergere, est profectus. Cumque
Beneventum cum suis, ut diximus,
quippe properarent, audito hoc, princeps Grimoalt non
paucis ex suis fidelibus in eorum misit occursum. Set dum
simul
gradientes, aforis portam que aurea dicitur amplicuerunt.
Cum
ipse princeps diversos cives, vina quoque precipua,
variaque poccionum
genera transmisit (eorum), post meridiem per semet ipsum
illuc
gradiens, eumque quo tendere requisivit. Cui ipse Sico:
» Pro
nulla alia re extera regna peto, nisi propter insidiam
domini
mei regis, qui me nimirum habet valde exosum; et vereor,
ne
una die incidam in manu eius; proinde, mi princeps,
propria desero
et aliena quero. » Idem princeps: » Aliqua pars ex meis
proceribus
iecuin nimirum venire iubeo, fiantque consocii vestri
itineri,
donec Ydrontum properetis, atque per diversis meis
civitatibus
(ac) castellis solamen vobis exibeant. » Hiis ita
gestis, ipse princeps
urbem ingressus, atque cunctos suos optimates iussit
congregrare in unum, et dum simul sunt congregati,
sermonem
quippe ipse princeps talem depromit: » (Quomodo) tam
nobilissimum
tamque preclarissimum virum in extera regna sinimus
ire? » Ad quod pro cunctis Radechis comes in hunc modum
principi est affatus: » Si velis nimirum huc in nostra
urbe illum
domine detinere, solamen a vestra dignitate et a tuis
quippe
fidelibus sufficienter poterit ipse habere; sed prorsus
exinde
valde veremur, ne a parte regis nostre patrie exinde
eveniunt
clades. » Ad hec princeps: » Si Dei eiusque genitricis
suffragium
optinemus, sic cicius ad dimicandum cum eis valido
exercitu,
Deo previo, audacter pergamus, meliusque multo est
pugnando
mori quam aliene gentis nempe subdere colla. »
43. Cumque placuissent omnibus qui assistebant
talia, decreverunt,
ut ipsum Sico... cum omnibus suis optimatibus de
ipso decreverant, per ordinem omnia ei depromit. Cui
ille:
p.44 
» Melius est mihi domine, meisque
filiis et uxori apud vestram
gratiam maneret cum exiguo pane et aqua, quam in extera
gente
precipua vina pluraque dapes opesque plurima optinere. »
Ad
hec Grimoalt: » caro nostra es; mane apud nos; quia de
quibus
dixistis rebus, satis a parte nostra poteris ipse habere.
» Quapropter
domos prediasque eius diccionem tradidit, atque post hoc
non paucis percurrentibus dies, Aggerenciam et ad
optinendum
tribuit, que est nimirum spaciosa terra et ad venatum
omnimodis
apta, pro eo quod ipse Sico suosque proles talia diligere
cognovit.
Hiis ita gestis, non parvam mesticiam Beneventanis
simulque et
seviciam exinde invexit; et inter se plane musitantes: »
Non ipsa
civitas proseliti, sed Beneventi geniti optinere quippe
debuerant! »
Et murmur magnum exinde inter eos erat. Sed Grimoalt
nimirum
omnia tolerabat, et proinde talia quippe operabatur
propter
illorum discordiam. Cum venisset ipse Sico cum suis
Aggerenciam,
a cunctis terre illius hominibus dilectus est valde, pro
eo
quia quicquid habere poterat eorum diccioni tradebat; at
illi
nempe omnia inter se disperciebant. Habebat ipse ut
prediximus
Sico filios duos floridam etatem gestantes; maior denique
Sicardus vocabatur, iunior vero Sikelolfus appellabatur.
Sicardus
quippe erat statura pusillus, Sikelolfus plane erat
statura procerus,
amboque validissimus in omnibus prorsus rebus se
ostendebant
et crebissime venatum pergebant, sicuti ipsorum mos
erant. Dum
ex more una denique die perressissent venatum, ingentem
reppererunt cervum, quem cum omni nisu sequere illum non
desinebant; sed dum longius ipse cervus petere videretur,
Sicardus suo germano est allocutus: » Mi frater, cervum
illum
sequere nempe sinamus, sed ubicumque fuerit, famulis
nostris
illum sequantur. » Ipse Sikelolfus dum sui germani
voluptati
optemperare mallent, suis famulis cervum sequendum
dimisit,
et cum Sicardo Aggerenciam est regressus. Dum
percontarentur
a genitore, utrum repperissent aliquod venatio an non,
illis
p.45 
quicquid gesserant per ordinem ei omnia
intimaverunt. Sed dum
illorum famulis cervum sequere non desissent, in silva
quippe
condensa non procul a Cumsana civitate cum ipso
pervenerunt.
Cum vero Cumsinis fuissent cognitum, cum ingenti cursu
illuc
pervenerunt, famulis (aliquantis) terga vertentibus,
alii, qui
adventum Compsinorum prestularunt, vim ab eis cervum
tulerunt
et illorum nimirum canes, et quibusdam ex hiis vehementer
dorsum cederunt adnectentes: » Non sufficit vobis
Aggerenciam?
Cumpsam vobis iungere temptatis? » deferentes cervum cum
canibus eorum comiti Radechisii. Dum vero Radechisii per
ordinem omnia gesta eius (delata) fuissent, magno gaudio
est
repletus, pro eo quod ipsum Siconem, ut supra diximus,
exosum
habere. Denique dum confusi atque cum magna verecundia
Siconi famuli redissent, ipse Sico ut erat sapiens,
minime exinde
se perturbavit. Filii denique eius cum magna sevicia
permanentes,
sed ipse Sico illorum duricia molliebat, et pacifice
ydoneos
suos missos Radechisi comiti mittens, adiciens: »
Dicite, inquid,
comiti Radechis, cervum ei fuit transmissum a Domino,
canes
meos dirige mihi. Sed non recte homines illius gesserunt,
qui
famulos meos durissime nimirum dorsum cederunt. » Cum
denique Radechis talia perlata fuissent, taliter verba
depromit:
» Siconi, inquid, dicite, advena in nostram ingressus
est patriam;
numquid ut iudicet? plus nimirum magis eum afflico,
insuper et
canes minime reddere facio. »
44. Hiis uuditis, sico eiusque proies confusionem
ferre non valentes,
vehementer ira commoti sunt, manifestasque iniurias
vindicare nituntur;
statim audaces Cumpsam viros misit, ut exinde predam
acciperent.
Cum talia fuissent peracta atque nimirum Radechis
fuissent
nunciata, ilico ascenso equo occasione accepta, cum non
paucis
suis adiit Beneventum, et cum magna quippe sevicia
principi
p.46 
est locutus asserens: » Unum superbum
accolam huc tenuisti,
necnon et Aggerenciam ei tribuisti; si placet nimirum, et
Cumsam
cede, quia valde eam iam depredavit. » Ipse princeps ut
cognovisset Radechis seviciam, taliter quippe eum est
allocutus:
» Radechis, exinde minime perturba te, quia omnimodis
vestram
voluntatem adimplere valemus. » Et statim unum ex suis
strenuissimum
famulum Aggerenciam misit, quatenus sine aliqua dilacione
Sico ante eius optutum deveniret. Et dum Siconi in hunc
modum perlatum fuisset, nimis quippe exterruit adiciens:
» Quomodo
illuc pergo, qui sum nimirum in hac terra accola? Si
Beneventum
nempe adeo, Radechisi plane consanguinei vivere me non
sinebunt! » Et cum suis consilium inhiit, quatenus
quippe navium
emere, ut possint Constantinopolim properare. Hoc
consilium sine
Aggerentinis peractum est; set dum in patulo nempe exiit,
Aggerentinis
in hunc modum responsum Siconi promserunt: »
Constantinopolim
quare sic cicius tendere cupis? Numquid nimirum scis
callem eius, aut per baratri fluctibus adhuc
perambulasti? Arta est
denique via, et illuc minime pergito. »
Hec quippe dicentibus,
mox tellurem prostrati eumque vehementer obsecrabant,
quatenus
silicet minime eos esse relicturus, adnectentes: »
Clarum est
si plane, quia si tu nos deseris, omnimodis ad nichilum
perveniemus.
Tantum si dignitati vestre comparet, nos minime linquere;
si morieris, nos pariter tecum moriemus; extimploque nos
exinde
iniamus fedus, quatenus quippe terra nostra inlesa
optineamus. »
Protinus plane talia iure firmaverunt iurando; quo facto,
ipse
Sico in hunc modum principi effandum direxit: » Illuc
venire
minime valeo; pro nimirum corpori meo tedio. » Set dum
principi
nunciatum fuisset, confusionem ferre non valens, contra
eum
decrevit facere moniccionem; et congregato valido
exercitu, cum
cunctis suis proceribus Aggerenciam venit, et non procul
ab ipsa
civitate castra posuerunt. Cui Radechis: » Numquid
nondum principi
domini mei dixi, quia ipse Sico est tirannus et elacione
p.47 
tumidus superbiaque satis apud eum
redundat? » Ipse vero ut
erat callidus, dissimulabat se audire. Coniungens vero
Beneventunorum
princeps Grimoalt, sequipes eciam eius et antefatus
Radechis
usque ad portam civitatis Aggerencie utrique venerunt;
que obsedentes
aliquantos dies, viriliter eam Beneventunorum exercitus
constrinxerunt.
At Sico hecontra deintus fortiter resistebat; sed ipse
princeps simulans
se molestia corpori detineri, ut exercitus a predacione
cessarent, et procul ab ipsa civitate tentoria nimirum
figere
iussit.
45. Una denique die Radechis cum magna quippe
audacia
Cumsinis qui ipse nutrierat tollens, aderet sibi aliquam
partem
exercitui, cum ingenti virtute usque ad portam ipsius
civitatis
pervenit. Sed dum Siconi fuisset cognitum, nominative
duos
filios suos adclamans, quatenus cum audaces viros super
eos
irruerent et ultima cede eos vastarent, ac deinde si
victores
reddirent, veraces eos filios appellare valeret; sin
autem, ex alio
patre geniti eos omnimodis asserebant. Ipse Sicardus una
cum
suo germano Sikelolfus ceterisque Aggerentinis expeditis
iuvenibus
hostium castru irrumpentes, magnu eisdem inferebant
undique clades,
et non longius ab ipsa civitate eos persequi non
sinebant. Ipse
autem Radechis cum ceteris suis coetaneis vix evasit.
46. Set dum principi delatum fuisset, aforis minas
et indignaciones
prefato Siconi et cuntis Aggerentinis inferebat;
deintus magnum gaudium exinde nimirum habebat, atque suis
optimatibus talia verba clam referebat: » Unum exterum
hominem
habere propter vos non valeo. » Cumque a quibusdam talia
nunciata fuissent, ilico ad eum venit, et in verbis talia
promit: » Auditus sum, piissime mi princeps, ut dignitas
tua
murmuracione erga fidelem suum habeat, et exinde non
mesticia mihi nempe evenit. » Cui princeps: » Vere
valde
videtur persequere exulem, quem in fides mea olim
suscepi. »
Ad hec Radechis: » Crastina die, mi princes, ante
vestrum obtutum,
si vestre dignitati comparet, eum sistere facio. » Et
statim
p.48. 
cum duos viros Aggerenciam adii, atque
ipsius fores pulsare
precepit. Cumque viri ipsi qui observabant fores, quidnam
esset,
inquireret, responsum est, quod Radechis comes hic esset.
Mox
nimirum notum fecit Siconi. Sico nempe ut talia audiens,
miratus
est valde, atque portularium percontavit, cum paucis an
cum
multitudine esset. Ille nimirum non essent nisi cum duos
viros
respondit. Cui Sico: » Protinus eis plane aperi. » Et
statim ingressus
est Aggerenciam. Sed dum pervenerunt in unum, invicem
se adoraverunt atque ad ecclesiam pariter pervenerunt.
Cumque
accinti ecclesiam introysent, statim ipse Radechis omnes
de ipsa
ecclesia eiecit; tantum ipse cum iam dicto Sicone ibidem
sunt
demorati. Cui Radechis: » Inter nos iniamus fedus, et
sponde mihi,
ut nullum consilium me abscente peragas, et de meo
nimirum
honore si non augeas, nec minuas; et ego cum omni nisu
omnimodo
decertabo, si prosperum Christum fore, ut obtineatis
principalem honorem. » Sed dum in illius verbis Sico
aures
innecteret, metuens, ne de eo quippe illusio faceret, in
excessu
mentis opprimit eum videlicet, et nequibat ei responsum
redderet.
Cui Radechis: » Nil metuas, inquid, quia iusiurandum
statim
tibi promicto talia omnimodis adimplerem. » Sed dum in
se est
ipse Sico reversus, taliter ei allocutus est verbis: »
Vereor in tali
re me quippe obicere, quia sum prorsus exulem, et ex meis
stegmatibus erga me nullus habeo; valde metuo, ne domus
mee
exinde consumpeionem nempe eveniat. » Ad hec Radechis:
» Ne
timeas, inquid, tantum ut diximus iusiurandum sponde. »
At ille
respondit omnia adimplere se.
47. Cum fuissent nempe talia patrata, ex urbe
statim utrique
egressi sunt, atque ubi ipse princeps cum suo exercitu
degebant,
pariter pervenerunt. Statim ipse Sico pedibus eius
provoluto,
veniam poposcebat. Ipse princeps per semet ipsum eum de
terra
elevat eumque obsculavit, noxam ei condonavit, atque ut
comes
eius itineri esset, ei protinus intimavit; et cum magno
gaudio
catervatim Beneventum pervenerunt. Cum aliquot dies
abscentibus
filiis et uxore Sico nimirum apud Beneventum maneret,
uxor
p.49 
ipsius prolexque valde nemppe erant
exinde mesti. Sed ipse Sico,
comeato accepto, honorifice eos Beneventum (ascire)
fecit, atque
Siconi idem princeps precipiens, ut minime Aggerenciam
ipse
silicet pergeret, sed quicquid fiscalia ibidem fuissent
reperta,
proles illius ipse inde acciperet, ac populus terre
illius suaviter
iudicaretur. Cui Sico: » Quicquid dominus meus servo suo
dixerit,
sciat omnimodis eum ei esset obediturus. » Ipse de quo
diximus
Radechis quicquid exosos ipse princeps habebat, ipsos suo
lateri
adherebat; quotquot ipse respuebat, ipse recipiebat; cui
ille
minas, dulcia verba ipse referebat. Cum talia ipse
princes cognovisset,
ascito eum clam nimirum, eique dixit: » Ut video, erga
me controversia nempe peragis; quod ego sperno, tu
recipis. »
Cui ille: » Vere talia perago domine, non propter me,
sed propter
vestram dignitatem, ut omnes in vestra fides permaneant.
» Que
cum audisset talia princeps, exinde recepit
satisfaccionem; ipse
vero hac illac talia nimirum non desinebat.
48. Per idem tempus apud Beneventum erat illustris
vir
nomine Rofrit cum germano suo nomine Potelfrit, filius
cuiusdam
nobilissimi viri Dauferii. Sed ipse Rofrit erat nimirum
callidus
et omni versucia plenus, Potelfrit denique licet fuisset
magnus,
tamen erat erga Dei cultores venivolus ac benignus.
Rofrit vero
quanto magnus erat, tanto nimirum humiles obprimebat; et
cum
cognovisset, quod Radechis de tali re decertaret, et
putaret, ut
ipse principatum honorem optinere valeret, propter
invidiam
alta trahens suspiria, tandem intra se cogitans, qualiter
ei omnimodo
valeret esse contrarius. Una denique die dum sepedictus
Sico pergeret balneum, ipse Rofrit nempe ut talia
cernens,
famulis suis prorsus precipiens, ut cicius cum eo valneum
properarent,
et quoniam nequibat in patulo cum ipso sermocinaret,
saltim nempe loqui in valneum cum ipso valeret. Sed dum
ut
diximus valneum introyssent, Siconem profecto ibidem
invenit,
atque erga eum nimirum resedit. Dum denique Sico capud
p.50 
saponem inungeret, statim clam Rofrit
dorsum eius cepit abluere.
Dum Sico scissitaret ac diceret: » Quis ille est qui
meum dorsum
aqua perfundit? », ipse statim dorsum linquens, aqua
capiti eius
silicet fundere cepit, adnectens: » Sile Sico, nunc
sile, quia Rofrit
ego sum. » Cum vero Sico vox eius nimirum cognovisset,
ilico
exiliens, cum magno pavore dixit: » Quid est quod de me
illusio
simulque et yronia facis? Quis talia cognoscet, et non
irridebit
mihi? » Cui Rofrit: » In proximo, si prosperuin
Christui » fore
tuo capiti septatam habebit coronam. » Ad hec Sico: »
Exulem
sum ego, mihi autem talia dicite minime.» Idem ipse
Rofrit:
»Tantum mihi iusiurandum sponde, ut de meo honore si non
augeas, nec minuas; quia Deo previo studenter omnimodis
talia
adimplemus. » Ad hec Sico: » Terra vestra est, in
vestra denique
potestate sum; quod bonum quippe et utile vestris
comparet
oculis, facito; ego nempe de tuo honore si non
augmentabo,
is nec minuabo ». Ab illo denique die studenter quippe
ipse Rofrit
exinde omnimodis decertabat.
49. Ipse de quo sepe diximus princeps avaricie
simulque et
discordie gerulus erat, et iniusta consilia suis cognatis
ei seperrime
inferebat, necnon et illustrissimos viros minas et
indignaciones
eos vehementer afficiebat, inopes vero simulque et
ignobiles vehementer silicet obprimebat, et ut fertur,
equo unus
de illustrissimo viro, cuius nomen Dauferius fuit, pater
ut
diximus Rofrit et Potelfrit, usque ad nates ad scalas
ipsius
civitatis palatii caudam illius turpiter cedere fecerunt.
Dum suis
cognatis talia operarentur, populusque terre illius talia
cernentes,
prosternatis animis nimirum de morte eius, ut diximus,
cogitare
ceperunt. Sed metuebant plane inter se de tali re in
patulo talia
panderent. Causam vero quomodo tergo equi fedarunt,
subsequens
sermo declarat. Domus sepe dicti, ut fertur, Dauferii
erga plateam erat nimirum constructa; factum est namque,
ut
princeps inde transiret cognatis. Dauferius plane facies
lota,
foras nempe proiecit aqua nimirum eius famellus, dum
nescientibus
p.51 
cunctis super nates (equorum), super
quos equitabant ut
diximus princeps cognatis, tangeret aqua. Denique ipsi
valde
irati sunt, manifestasque iniurias vindicarent (nitens),
adnectens:
» Ex animis suis cognovimus nempe honoris iniurias
videlicet
nostri. » Dum vero cum ira palacium adissent, re que
acciderat
intmiaverunt principi omnia. At princeps fatuus in hunc
modum
promisit tunc talia dicta: » Ite, mei nimirum vestrasque
iniurias
vindicate, cognati. » Cum vero Dauferius devenisset
palacium,
illi namque clam quidam ex suis miserunt, et ut diximus,
album
Dauferii equum turpiter fedarunt. Quidam.enim Potelfrit
Rofritque
eius filii adclamans, que acciderat pandens ordinem rei.
At illi ut erant astuti, eundem equum ad propriam nimirum
miserunt, aliumque equum venire fecerunt. Dum illorum
pater
more solito ut in equum ascenderet deveniret; suum equum
ibidem minime invenit, atque famulum suum percontavit:
» Quidnam est factum meum equum? » Ille excusaccione
intulit
inquid: » Equi inter se, mi domine, fremerunt et
retinaculum
domini mei equi rumperunt, sic per plateas et inhonesta
loca
deambulante atque in luto se volutante, proinde nequeo
illum
huc deferri. » Ille vero hec audiente, equo ascendit,
reddiit
domum.
50. Itaque dum sepedicti filii domum reddissent,
mesti vultum
genitori se silicet obicierunt. Dum percontarentur a
genitore, ut
non sicut eri et nudius tercius suis nutis facies
cerneret, ipsi nempe
in hunc modum taliter verba promserunt: » Utinam nuper
mortui
fuissemus, quando in cunis baiulabamur, et non actenus in
hac
urbe mansissemus, ut tam fedus nostri honoris hodie
cerneremus!»
Cumque pater in sermonis filiorum aures innecteret, valde
p.52 
est exinde exteritus adiciens: » Si
Dei meique benedicionibus
adipisci valeatis, quicquid scitis nobis evidencius
intimate. » At
illi nimirum ei omnia patefecerunt. Dum vero talia
nimirum
audisset, mox valde infremuit asserens: » Nec Dei meique
benedictionibus
perfruatis, si iniuriam meam continuo non vindicatis! »
Tunc Dauferii proles patris sermone stimulati, que nuper
in pectore clam gerebant, iam in patulo nimirum
pandebant,
atque hac illac pro principi funeribus videlicet
discurrebant;
assciveruntque erga se quendam crudelissimus vir,
Agelmundus
nomine. Sic denique et per iam dicti Radechis suffragium
super
principem irruerunt, atque vir ut prediximus Agelmundus,
abstracto gladio, non paucis plagis eum penitus vita
privavit.
Regnavit quippe anni videlicet 11 et menses 7; ad
Longobardos
fuit austerus, sed tamen audax et velox fuit, et pro sua
denique
sagacitate adeptus est principalem honorem, quod nos
licet in
is finem nimirum annectere cupimus huic nempe ystorie.
51. Tempore quo Grimoalt, antecessor istius
Grimoalt, quando
Longobardorum regni moderabutur avenas, iste Grimoalt
storesais illius
videlicet fuit, per idem tempus Caroli filius Pipinus cum
valido
exercitu Beneventanis finibus adiit, atque in locum qui
Trinius
dicitur tentoria figere iussit, quatenus inde se cum
valido
exercitu moveret, ut Beneventum undique obsideret. Cumque
aliquot dies ibidem nempe degeret, quidam inops inibi
erat et
cotidie virentes (herbas) Pipini equi in humero
deferebat; et
seperrime ipse rex Pipinus eum videlicet cernebat atque
alimoniam
ipsius defferri iubebat. Erat, ut diximus, inops ille per
omnia similis Grimoalt. Congregavit denique iuvenes
floridam
etatem gerentes Grimoalt ut diximus storesais, quod
noverat
validos suosque sodales et suos consanguineos, non plures
viros,
et ivit nempe contra hostes Francorum. Quod cum cuneatis
gradientes, pervenerunt in quodam firmissimum locum non
procul ab eorum castra, atque inibi reppererunt inops
ille, ut
p.53 
diximus, similis Grimoalt, quem
complehenderunt atque ante
aspectibus Grimoalt eum perduxerunt, adnectentes: » Ecce
homo
per omnia similis tui! » Ille ut erat sagacissimus,
taliter prorupit
in voce: » Eia mei nimirum coetanei [mei], pariter
iniamus consilium,
quatenus superba gens saltim pars eius exercitu
conterramus.
In proverbiis nempe olim a maioris nostris dicebatur,
ut plus esset melius consilium quam valitudinem. Inopem
hunc
protinus exuamus, atque suis tegumentis me nimirum
induite,
et ipsum inopem districtius apud vos detinete; et ego
illuc pergo
virentesque erbas ibidem fero, sicuti iste solitus erat.
» Sic namque
eum per omnia percontavit, quomodo iret, et in quo loco
herbas
deferreret, et quomodo dispensator vocitaret. Cumque ab
eo
omnia cognovisset, profectus ilico atque proprio humero
virentes
herbas sarcinam baiulavit. Quem cum eum vidisset Pipinus
rex,
putavit, ut ipsum esset qui solitus erat, tribuit ei
annonam. Ipse
enim Grimoalt omnia eorum castra illustrat, atque
enumerans
est reversus ad suos, eosque ammonuit, ut metueret
minime. Et
noctis tempore irruit super eos, et actrivit maximam
partem
Gallorum, in tantum ut eciam properarent regis tentorium,
undique inferente clade. Et sic nimirum callem quam
remiserat
iterum repedavit, et cum magno tripudio cum suis reversus
est Beneventum, suo principi gaudio nunciante. Ipse
denique
Grimoalt princeps singuli dona largitus est, sed plus
omnibus
Grimoalt dedit.
52. Cum hec rex Pipinus audisset, nimis exterruit
asserens:
» Rem hanc quis fecit? » Ille homo, qui similis erat
Grimoalt per
omnia, ei protinus intimavit. Ipse rex dixit: » Cognomen
quomodo
habuit? » Inops ille dixit: » Grimoalt storesais
vocitatur. »
Rex inquid: » Si storesais talia gessit, princeps ergo
terre illius
maiora faciet horum. » Quamobrem est exinde motus, atque
sua
repedavit denique arva. De qua nempe re ipse Grimoalt
pervenit
p.54 
ad principalem dignitatem. Hec nos de
Grimoalt primum scire
sufficiat; nunc namque ad aliorum facta succinte
curramus, ut
acta que in hoc mundo gesserunt, partim districtius
indagemus.
53. Dum talia patrata fuissent, intestinum gladium
inter
Beneventanos exortum est pro principale ambicione; sed
maxima
pars populi Radechiso silicet aderebant, adnectentes
dignum fore
talem virum Beneventanum principem obtinere. Roffrit
demque,
unde superius fecimus mencionem, exinde omnimodis
decertabat,
quatenus tante dignitatis premium obtinere, unde fecerat
ius Siconi iurandum. Quid multa referam? Inter agmen
populi
se Radechis obicit atque voce emisit magna, inquid: » Ex
nostris
prorsus omnimodis principem minime faciamus, sed esterum
hominem Siconem principem sublevemus, et forsitan Deo
volente,
nostre patrie invidiam exturbamus. » Dum talia Radechis
verba
promisisset, omnis denique vulgus necnon et sublimes
voluntati
eius obtemperantes, adicientes: » Bonus sermo ex ore tuo
processit;
quod inchoasti etiam perfice. » Idipsum Rofrit: »
Dignum fore
talem virum tante dignitatis fastigium optinere. » Ita
omnipotens
Deus disposuit, ut sine ulla unimarum periclitacione
antefatus Sico iam
dictus Radechis cursum eandem quam hambiebat assumere
principalem
dignitatem.
54. Cum talia gesta fuissent, Dauferius, de quo
iam supra
diximus, ad animam mentemque revolvens facinus, quod
nuper
nempe gesserat, affligebat se exinde valde, atque
penitencia
ductus, sine mora Iherosolimam est profectus. Mirum
ammodum
et res silicet inaudita, illuc eunte et inde Beneventum
remeante,
non valde exiguum lapidem in os gestavit; tantum quando
cibum potumque sumebat, illo absentaverat; et ut fertur,
in
Dei genitricix ecclesie sancte Beneventane sedis actenus
manet;
et proinde accepit ipsum cognomen » propheta Daupherius
».
Radechis dum domum redisset cum suo videlicet filio, uxor
illius eos nimirum percontavit: » Quid et qualiter
gessistis
p.55 
hodie? » Cui Radechis: » Miserum,
ait, principem Siconem elegimus. »
Ad hec mulier: » Quare dicis miserum? Pro qua re non
appellas eum gloriosissimum? » At ille: » Exterum est
nempe;
sicut volumus, sic eum habemus; quando volumus, tenemus;
quando volumus, eum videlicet spernimus. » Uxor vero
illius
conversa ad virum suum ad suumque natum promsit tum talia
dicta: » Accipite ergo animis atque hec mea figite
dicta. Ecce dies
venit, predo in quo dyrus et audax callidiora pre
decessoris sui
istigamenta revolvat. » Idipsum depromsit talia verba:
» Quid est
quod dicis exterum? Numquid non Sico genuit filias? Eas
Beneventanis
mox viris copulante, tunc sic eum appellas exterum?
Tantum meis acquiesce consiliis, et beacius tibi mihique
fore,
si meos optinebis sermones. » Inquid ad virum: »
Indagemus
omnimodis exinde, cuius et cuius suas filias copulat. Si
unam
ex eis nostro filio sociat, felicius nobis fore; sin
autem, statim
mundum linque et monachicum indue te habitum, et non
parvo
exenio illius deferet, filiumque nostrum illius diccioni
comvmenda,
quia quantum conicere valeo, minime nos linques
securi. »
55. Ipse sepedictus Sico princeps omnibus
hominibus benignus
ac mansuetus nimirum se ostendebat, atque plurima dona
eorum
silicet condonabat, et nullum consilium abscente Radechis
peragebat.
Factum est namque, ut Radechis degeret Cumpsiam, et
princeps Sico eo absente iniret consilium. Ut talia
audiens
Radechis, nimis quippe exterruit, atque cum ira taliter
prorupit
in voce: » Ego iam nuper superavi falconem, astat mihi
adhuc
vulponem. » Cumque a quibusdam principis clam delatum
fuisset,
niniis iratus est, atque sine mora suas filias
Beneventanis viros
copulat; unam ex eis cuidam nobilissimi viri Azoni filio
tradidit,
cuius nomen Sikelenda fuit, alia namque cuiusdam viri
sociat
Ursi, terciam idipsum cuidam iuveni Radelmundus copulat;
p.56 
aliarum memoriam non retinemus. Ut
talia comperit Radechis,
nimis exterruit, atque consilium quod uxor sua dederat
studenter
omnimodis adimplevit, scapponem nempe argenteum cum
duocentum solidos tulit atque ipsius principi detulit.
Cum talia
ipse princeps cerneret, huiusmodi verba deproinsit: »
Ego denique
copiosa opes largire vobis cupio, et vos deferetis mihi
vestra
propria? » Ad hec Radechis: » Imploro vestra arcius
gloria, quatenus
munus nostro exiguo faciatis recipere. » At ipse ipsum
ab
illo per semet recepit. Idipsum Radechis nimis eum
exflagitabat,
ut monasterium pergeret ipsum principem relaxaret. Ut
talia ipse
princeps comperit, huiusmodi tunc promsit talia dicta: »
Nequaquam
tuis acquiesco preceptis, nec a latere meo te nimirum
faciam alienum. » Hoc namque non deintus sed aforis
promebat;
ut talia ipse perficere gratulabat. Cumque anic eum
staret et
obsecraret, voluntati eius licentiam dedit; comeatum
accepto,
suum nempe illi commendavit filium; atque ut fertur sibi
in
collo funem ligavit, et suis servis precepit, quatenus
eum per
longa terrarum spacia traheret usque Benedicti sancti
cenobium.
Dum devenisset cum plurima opes monasterium predictum,
quod
est in castrum scitum Casinum, valde ibi se nimirum
affligebat.
Uxor denique eius habitum sancte religionis induta in
ecclesia
sancti Laurencii, que scita est in territorio Cumpsino,
orationibus,
ieiuniis, vigiliisque valde se ibidem macerabat. Sic
factum est,
ut longo tempore in tali re utrique perdurarent; set
iustus iudex
Dominus ut flagiciosos corroboraret, talia demostravit
denique
signa. Dum Radechis ilxor defuncta fuisset, Radechis in
Casinum
degente, cognovit per spiritum sue coniugi exitum, atque
abbati
fratribusque talia nunciavit; qui mox notaverunt horam,
expeditumque
virum Cumpsam miserunt; qui dum venisset, curiosius
perquirente, eadem hora cognoverunt eius exitum, que vir
eius
fratribus nunciavit.
p.57 
56. Agelmundus denique, unde superius fecimus
mencionem,
dum deambulavit iuxta Siler clam fluvius, accipite in
manu
gerente, cum paucis suis sodalibus, cum se unusquisque,
ut mos
est, procul sequestrarentur ad capiendas aves, subito
ipse Agelmundus
conspexit Grimoalt princeps, quem ille dudum extinxerat,
furentem cum albo equo, sicuti sessurus solitus erat,
evaginatoque
gladio contra seveniret. Quem, ut assolet humana
fragilitas,
in fugam conversus est; qui vir ille qui ei apparuerat,
veloci
cursu eum secutus est, atque inter ambas scapulas forti
yctu eum
percussit. Statim evomere sanguinem cepit, atque verso
retro
capite, suum perhemtorem minime vidit, et ad suos sodales
vocem magnam emisit. Cumque venissent, omnia que
acciderat
per ordinem eorum depromit. Ipsi vero talia audientes,
mirati
sunt valde. Ipse ut diximus Agelmundus post hoc factum
tercia
die exiciale morte defunctus est. Quod, ut arbitror et
quantum
conicere valeo, non pro alia re talia Dominus fieri
voluit, nisi
ut omnes inicere manum in suo domino metuant atque eius
iussa
quasi Dei denique peragant. Poterat enim Dominus clam
illum
pro reatu quod in suo domino gessit, percutere atque sub
terra
eum obruere, ut ab humanis oculis esset absconditus, sed
ut
diximus, pro suis quas redemit ovibus talia demostravit,
ut quem
ammonitione vel minis atque promissa supplicia non
terrent,
corrigat nuncians morte.
57. Sico princeps, de quo premisimus, exercitum
copiam
adunare iussit, atque magno apparatu Neapolim properavit,
et
eam undique constrinxit, et incendiis eam aforis silicet
denudavit.
Quam et obsedentes aliquanto tempore, viriliter eam
Beneventanorum
exercitu constrincxerunt. Tunc Ursus, electus predictus,
Sico
sepe factus princeps deprecatus est, ut eciam amplius
malum non proveniret
neque sanguis effunderetur christianorum. Ad hec Sico
Longobardorum
princeps ammonicionem eiecti predicti audiens, Dei
(dilectam)
pacem inientes, atque in scripto pactum affirmantes inter
Neapolitanos
et Longobardos, et obsides Neapolitanos isdem princeps
abstulit. Spopondit ipse Neapolitanorum dux cum universis
suis
p.58 
hominibus sub terribile fortissimoque
sacramento atque in eadem
pacti federa per scriptam paginam affirmavit, se daturum
ilico omni
anno tributum quod inter eos statutum fuit, atque suos
numismatibus
in ipsa civitate pre mercimonia graderentur; et ipse
princeps Sico Ianuariique sancti martiris corpus de
basilica ubi
per longa temporum spacia requievit elevans, et cum magno
tripudio Beneventum regreditur.
58. Hac denique tempestate Lando Capuanus comes
una cum
episcopo Landolfo suoque germano ceterisque aliis
Capuanis per
iussionem iam dicti principis civitate in monte qui
Terfiliscus
dicitur, construxerunt. Sed dum ad finem usque perducta
fuisset,
non paucis Capuanis cum suo Landolfo comite Beneventum
venerunt, atque ut ipse princeps cum non paucis suis
proceribus
Capuam properarent, vehementer exflagitaverunt. Ipse
princeps
eorum preces annuit, atque cum suis pariter cum suosque
is proceres necnon et fidelibus cuneatim Capuam
gradierunt. Dum
constructam ut diximus novam civitatem adissent,
conversus ad
suos, huiusmodi verba depromsit: » Dicite, inquid, mei
fideles
meosque obtimates, quo nomine ista civitate nimirum
vocamus? ».
Ad quod responderunt: » Hoc tuum est dicere domine. »
Princeps
si ait: »Sicopolim eam appellemus. » Quibus unus ex
Longobardis
taliter verba depromsit: » Non Sicopolim sed
Revellopolim eam
vocitemus. » At princeps cum ira conversus ad illum,
promsit tunc
talia verba: » Pro qua re talia ausus es promere? »
Ipse inquid:
» Quia subditos habere minime illos iam valemus, nisi et
consanguinitate
pariter cum illis inimus. » At princeps conversus
ad suos, exinde qualiter ageret, suis fidelibus expiavit.
Illi uno
ore effarunt addicientes: » Nos pariter cum ipsis
vicissim iungamus
connubia, et sic optinere erga nos illos prorsus valemus.
»
Ab illo denique tempore inter se, Capuanis videlicet
Beneventanisque,
invicem consanguinitatem iunxerunt.
59. Rofrit, unde mencionem superius fecimus,
validum cum
Azzone conflictum habebat, et crebrissime inter se
consurgebant,
p.59 
sicuti mos est prelatis omnibus. Sed
ipse princeps aforis inter
eos dulcia verba promebat, deintus vero ut rixa inter se
reyterare
gratulabat, ut ipse eos attribere nimirum valeret.
60. Per idem tempus Agarenorum gens Siciliam
invaserunt.
Sed quomodo terram illam actriverunt, nunc materiam
subministremus.
Erat vir predives quidam in Sicilie finibus,
Eufimius nomine; disponsavit puellam, Homonizam nomine
gerente, mire pulcritudinis. Illo denique tempore quidam
Greculus Siciliam preerat. Accepta pecunia ab alio viro,
disponsatam
Eufimii auferens atque alius viri eam denique tradidit.
Quod dum in patulo exiit atque Eufimii nunciatum fuisset,
talia
nimirum verba depromsit: » Meam namque fedastis uxorem;
hoc
pereat anno, si non fedare facio plurimorum uxores! »
Quapropter
cum servis suis navem ascendit Africamque properavit,
atque
regi terre illius huiusmodi verba depromsit: » Multarum
navium
dirige mecum, quatenus spaciosa terra vestre dicioni
commictam. »
Ut rex barbarus talia audiens, nimis gavisus est, atque
sine mora omnis navalis exercitus iussit congregare in
unum.
Dum fuissent nimirum congregati in unum, rex ille
barbarus
huiusmodi exorsus verba: » Omne consilium ab isto meo
viroque
amico percipite, atque eius iussa quasi mea metuite. »
Et hec
dicens, non exigua dona eorum silicet condonavit, sed
amplissima
plus omnibus Eufimius dedit. Cum vero Siciliam
properassent,
protinus eam videlicet invaserunt, atque multaque opes
ibidem
silicet reppererunt;... ingrediuntur, multorum populorum
faciunt
strages, vix paucis evadentibus, qui nuper (per)
tutissima castra et moncium
confugerunt iuga. Sed et ipsum Greculum ibidem negaverunt
ceterisque illius sequaces, atque ab illo tempore
Siciliam dominare
ceperunt. Audito hoc, princeps Sico valde est exinde
mestus, atque coronam in suo capite iam minime posuit,
predicens
futurum gladium inter agmina Longobardorum. Pro una
p.60 
denique puella sunt aliorum multeque
denique viduate. Et qui
antea omnes in unum inter se epulabant et exultabant,
postmodum
pro unum Greculum immensas lacrimas effundebant.
Et que dudum in mercimonio per Calabrie fines gradiebant,
postmodum ab Agarenis puplice venundabantur. Ipso denique
tempore Sicellenses vectigalia nimirum Longobardorum
exibebant
propter negocium quod in Calabrie finibus peragebant.
61. Gravis sane per idem tempus inter Rofrit et
Alfanum abbatem
discordie rixu surexit, iam Azzonem defunctum. Sed ipse
princeps,
ut mox est, minime se perturbat exinde, et obanter exinde
permanebat.
62. Factum est autem eo tempore, ipse princeps in
langorem
decidens mortem approximavit, quem Langobardi vitam
excedere extimantes,
eius filium Sicardum ante eius obtutum perduxerunt, atque
ut
eum salutifera monita illustraret, eum vehementer
exflagitabant.
At ille conversus ad filium, promsit tunc talia dicta: »
Est mihi
libertas tecum secretu loquendi; consilium ne sperne
meum, tibi prospera
monstro: nec Rofrit Alfano subdere, nec Alfanum abbate
Rofrit
dicioni obtrivere. » Erat siquidem ipse Alfanus
dyaconus, et, ut
iam diximus, abbasque, necnon et larga manu nimirum
plurimis
hominibus erat; victum opesque tegumentasque eorum
silicet
condonabit. Hec dicta sufficiant; nunc ad ammonicionem
iam
dicti principis redeamus. Inquiens ad filium: » Habeant
inter
se rixa, et tu eorum dicioni calcare colla; te abscente
facite
minime committere pugnam; tuum germanum alienum a latere
tuo minime sinite. Semper salvus eris, si mea monita
optinebis. »
Et hec dicens, spiritus exalavit, tenuitque ipse
principatum annos
12 et menses 3. Fuit autem corpore validus, audacia
primus, statura
procerus, non minus consilio quam viribus decoratus.
63. Sicardus princeps, dum pater suus obit, monita
genitoris
funditus ex animo repulit, nichilque ex eis in mente
retinuit.
Ipso denique tempore ille Neapolitanus dux quod
iureiurando
p.61 
promsit tributum distulit dare. Post
aliquantum temporis spacium furore
vehementer repletus ille princeps Langobardorum Sicardus,
cum
universo principatu suo Langobardorum populo Neapolitanam
advenit urbem, quam et trium mensium spacium obsedens
utque ex omni
circumdans parte, cotidie fortiter eam expugnabat, omnia
extra urbem ferro
et igni devastans utque funditus demoliens consumpsit, ut
Neapolitanam
capere potuisset urbem; nam et corpora sanctorum
effodiens, eorum sacra
misteria abstulit.
64. Hec dum gesta fuissent, Neapolitanis deintus
veniam
poposcebant; sed ipse princeps ironiam eis nimirum
faciens,
iuxta ipsius civitatem meniam telam ordire denique fecit.
At
illi tanto metu perculsi, ut sermones nec lapis eorum
inicerent,
sed consilium inierunt, quatenus iram eius sevissimam
mollirentur.
Tunc bona fama habentes monachis nimirum miserunt, ut
ab eodem principe veniam optinerent. Dum monachus ante
tentorium
principis devenisset, mox tellure prostratus, pro suis
civibus veniam poposcebat, atque, eius dicioni demum
[civibus]
deservirent, vehementer silicet asserebat. Ipse princeps
misericordia
motus, in eadem civitate iam dictus Rofrit legatum
denique misit. Dum Rofrit Neapolim introysset, civitatem
ipsam
undique expiavit, atque in eius platee montuosa terra
cernere
cepit. Sed dum sciscitaret ac diceret: » Quid velid hoc
esse? », illi
Neapolitani nimirum taliter verba promserunt: » Nostre
edes
tritico nempe sunt plene, sed tritici remanente proinde
ipsum
in platea eiecimus, sed iam denique periit. » Sed aliud
non erat
nisi nimirum arena, et pauca tritici grana super arenam
sparsa
habebant, et iam ipsa denique renascebant. In hunc modum
virum strenuissimum illuserunt, quia iam valide fame
oppressi
erant, et mensis Iulii ipso tempore percurrebat, et
inchoante
mensis Madii ipse iam dictus princeps ipsa civitas
circumdedit.
Atque ut ferunt plurimi, quod vulgus vas flascones
vocant, solidi
plenum dederunt Rofrit in tali videlicet ordine, ut
cicius regredi
faceret. Dum Rofrit ad dominum suum venisset, taliter ei
allocutus
est verba: » Mi domne princeps, hinc minime maneamus et
p.62 
ad propriam nimirum regrediamur, atque
illorum dimicte denique
noxam, et omni anno vestre eminencie exolvant tributum,
quia modiorum multorum triticum ego ibidem vidi; proinde,
si placet, per paginam scriptam vestre dicioni tributa
persolvant. »
Hiis auditis, princeps acquiescit denique sermonibus
suis, atque
ut talia fieri iussit; sic namque per paginam scriptam
talia firimaverunt,
atque ipsum federis scriptum in sacro Salernitano
palacio adhuc hactenus manet, et in sua inchoacione
huiusmodi
testum invenimus: » En ego Sicardus Domini gratia
princeps
concedo vobis Neapolitanis pacem et firmissimam
libertatem. »
Et ibidem continet numerum solidorum et federe pactionum,
quem ommisimus plane singillatim retexere cuncta. His ita
gestis,
callem quam reliquerat iterum repedavit, atque cum magno
tripudio Beneventum remeavit.
65. Cum vero Beneventum regressus fuisset, cepit
huius mundi
vanitati deservire atque aliorum uxores struparet, necnon
insaciabile
(pectore) exinde nimirum gestabat. Una denique die
dum per plateam perambularet, ut moris est feminarum, ad
videndum eum nimirum cucurrerunt. Ille vero retro capud
revolvens,
speciosissimam mulierem, cuiusdam viri Nannigoni uxorem,
ibidem conspexit. Dum eam vidisset, statim eam denique
concupivit
atque in eius amore vim caloris sui ignis accendit. Clam
dicendo continuo misit ad illam, ut opes a parte
principis optineret
multas, tantum eius animo consentiret. Illa vero ut talia
audiens, sese valde perturbavit, ac in hunc modum promsit
tum
talia dicta: » Opes et gloria sibi habeat multas; mihi
nichil est
necesse habere nisi iure viri mei timere et illi
pudiciciam reservare.
Si demumque talia nuntiandum reiteraverat, sciat ille
viri
mei prodendum. » Dum in hunc modum principi delatum
fuisset,
magis magisque urebat et crevissime exinde excitabat,
quatenus
ipsum facinum adipiscere valeret. Tunc Nannigonem ad se
fecit
ascire; sed (dum) vocato venisset (et) ante suum aspectum
astaret,
p.63 
princeps taliter est ei allocutus: »
Volueram te legatum Africam
mictere, quatenus ad nos, Deo volente, cum honore a parte
regis terre illius reverteris. » Audito hoc, Nanningo
nimis quippe
exinde se turbavit adiciens: » Quomodo illuc pergo, qui
sum valde
infirmus? Et mi domine, metuo, ne illuc mihi morte
eveniat. » At
princeps: » Excusacionem mihi exinde minime adnectere;
tantum
ut diximus celerius perfice. » Ille denique dixit: »
Fidelis tuus sum;
fiat ut comparet voluntati tue. » Cumque ille nescius
perrexisset,
ipse princeps ad uxorem suam continuo famulos suos misit,
quatenus per vim ad se adduceret. Quo facto, vi obprimens
eam.
Illa vero dum strupata domum redisset, neque valneis
neque
unguentis minime iam usa est, inlotaque facie manebat,
necnon
sordidisque indumentis utebat, nec in stratu dormiebat,
sed in
terra nimirum prosternebat se; et si quislibet de tali re
eam
coercebatur, ut non esset bona immoderata mesticia, illa
aiebat:
» Non pro alia re talia denique nimirum facio, nisi
propter (viri)
mei abscenciam. » Factum est autem, dum virum suum
regrederetur
et dum redisset domum, repperit eam mestam atque
incomposito
capite, vestibus vilis necnon et lutulenti indutam,
scissitavitque eam et dixit: » Pro qua re inspido.
capite illotaque
facie manes? » At illa: » Protinus gladium, ait,
evagina et meum
mox collum abscinde, quia fedata sum ab alieno viro. »
Cum
cognovisset omnia Nanningo que fuissent facta, valde
ingemuit
atque sue coniugi effavit: » Illuc valneum perge, atque
iocunditatis
vestibus te nimirum induere, et de tali re minime te
coangustare. » Ab illa denique die, ut ferunt plurimi,
minime
risit.
66. Ipse princeps adhuc sine uxore erat, et dicta
illicita
sepissime commictebat. Factum est autem, ut exinde cum
suis
optimatibus una die sermocinaret, quatenus sibi copularet
uxorem, aut ex rege filia aut ex stegmatibus. Unde eius
optimates
eum exinde fortiter adortabant, forsitan a perpetrato
scelere eum
deviaret. Sed callidus ille Rofrit clam est ei locutus:
» Nec filia
p.64 
regis nec de illius stegmatibus pulcram
invenire valebis, qualem
unam que in nostro territorio deget. » His auditis,
princeps
amplexatus est eum, affatim eum exflagitabat, quatenus
proprium eius diceret nomen. At ille protinus sua cognata
pulcritudinem laudavit. Item princeps: » Vellem videre
eam. »
Ipse vero obanter dixit: » Ego tibi eam demostro, »
adiciens:
Inlotaque facie eam tibi ostendo; si vestris oculis
comparet,
lateri vestro eam sociate, sin autem, omnimodis sciat
ocultum.
Ad tuum cernendo pratum te simula ire, et ego denique
cras ad
lassandum poccionem potabo. Dum exinde remeas, ad domum
meam quasi visitaturus veni, et inlota facie ante me
sistere
illam facio. Tu nempe eam aspice atque formam eius
perlustra:
Ego te interrogabo: » Optimumne est platum illum? » Tu
domine
mihi responde, utrum optimum an non. »
67. Dum alia die princeps non cum plurimis ad
pratum cernendo
properaret, statim regressus est urbem. Dum portam
ipsius civitatis introisset, conversus ad suos huiusmodi
verba
depromsit: » Ad visitandum Rofrit pergamus, quia, ut
mihi relatum
est, ad lassandum poccionem potavit. » At illi: »
Domine
eamus. » Dum pervenissent ad eius domum et Rofrit
intimatus
fuisset, ipsa vero, ut mos est innupte puelle, fugere
temptavit;
sed Rofrit nequaquam penitus eam siniit ire. Dum
introgressus
fuisset princeps ubi Rofrit manebat, contemplatus est eam
valde;
atque nimis eius oculis placuit. Dum eum scissitaret
Rofrit ac
diceret: » Optimumne est platum illum quod expiasti
hodie, mi
princeps? », at princeps protinus ait: » Optimum. » Et
hec dicens,
ad palacium rediit, moxque res que iam gesserat, suis
optimatibus
propalavit, protinusque ipsam videlicet disponsavit. Sed
non
(ut) sapiens, sed ut fatuus talia gessit; non illius
mores sed
pulcritudinem expiavit. Proinde nempe ad exitum durum
pervenit.
Libet nos pro qua re vir ducit uxorem, huic intessere
ystorie, ut non pulcritudo sed mores querantur. Tribus de
causis
autem ducitur uxor: primu est causa prolis, de qua
legitur in Genesis: »Et
benedixit eos, dicens: Crescite et multiplicamini; »
secunda causa adiutorii,
p.65 
de qua ibi in Genesi dicitur: » Non
est bonum esse hominem solum; faciamus
ei adiutorium », tercia causa incontinencie, unde dicit
Paulus apostolus, ut
«Qui se non continet nubat ». In eligendo marito
quatuor res expectari
solent: virtus, genus, pulchritudo, sapiencia. Ex (hiis)
sapiencia potentior
est ad amoris affectum, sicut et feminis mores. Sed ipse
Sicardus
mores minime requisivit. Refert hec que supra diximus
quatuor
Virgilius de Enea, quod hiis Dido impulsa est in amore
eius: Pulcritudine:
» Quam sese ore ferens! » Virtute: » Quam forti
pectore et armis! » Oratione:
» E quibus ille iactatus fatis, que vella exausta
canebat! » Genere: » Credo
equidem, nec vana fides, genus esse deorum. » Item in
eligenda uxore quatuor
res impellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus,
divicie, mores.
Melius tamen si in ea mores quam pulcritudo queratur.
Nunc autem ille
queruntur, quas aut divicie aut forma, non quas probitas
morum commendat,
sicut ipse iam sepedictus Sicardus gessit. Ideo femine
sub viri
potestate consistunt, quia levitate animi plerumque
decipiuntur; unde et
equum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et
veteres voluerunt feminas
innuptas, quamvis perfecte essent etatis, propter ipsam
animi levitatem in
tutela consistere. Interim ad ystoriam retessendum
Ordinem reddeamus.
68. Rofrit vero dum sua principissa facta esset
cognata, in
superbia atque in elacione plus magis tumuit, necnon et
tirannus
omnibus hominibus se ostendebat, et cum Alfano iam dicto
abbate in patulo seperrime conflictabat. Factum est
autem, ut
ipse Rofrit fuisset missus cum pluris viris per Calabrie
simulque
per Apulie fines a predicto principe, ut vectigalia
exinde exigeret.
Cumque reversus fuisset, cum magno gaudio ab ipso
principe
est exceptus; assignavit ei omnem videlicet censum, et ex
suo
sumptu, ut nonnulli ferunt, duocentos detulit solidos,
quos
illemet (nequaquain) acquiescere ut eos accipere valuit.
Ille
verti diu eum obsecrante, eos recipere iussit atque
adnectens:
» Postula a me quod vis! » At ille: » Nichil aliud meo
domino quero,
nisi ut protinus mihi condonet proteccionem, quatenus
inimici
mei nimirum seviciam obtrivere valeam. » At princeps
plurima
iussit ei conferre arma, inquiens: » Qualem ex his
volueris tolle. »
p.66

|