|
Texts
|

Chronicon Salernitanum

p.1
p.24 p.25
p.37 p.38
p.65 p.66
p.88 p.89
p.110 p.111
p.128 p.129
p.145 p.146
p.166 p.167
p.184

p.111
quod iam (ab) abavo nostro non
usurpatum est, ut perhibes,
sed Dei nutu et ecclesie iudicio summi per presulis
imposicionem
et uncionem manus optinuit, sicut in codicibus tuis
invenire
facile poteris. Verum quid mirum, si novum sit, cum omne
vetus
a novo principium habeat, non novum a veteri? Et certe
cum
primi Romani principes [habeat] imperare ceperunt, novum
fuit,
sed de die in diem devenit in vetustatem; non ergo
quecumque
novitas in culpa est, sed reprehensibilis novitas; unde
et apostolus,
cum dilecto discipulo scriberet, non ait: » Vocum
novitates
devita » , sed: » Prophanas vocum novitates devita. »
Sane antiquam
esse imperii nostri dignitatem, nullus [de hac vita]
ambigit,
qui vel (nos) Successores antiquorum imperatorum esse non
nescit, vel divine pietatis divicias non ignorat. Nam
quid mirum,
si in fine temporis palam exibuit, quod ante tempora in
abdito
consilio suo predestinavit?
Sed nec hoc ammiracione caret, quod asseris, principem
Arabum Protosimbolum dici, cum in voluminibus nostris
nichil
tale repperiatur, et vestri codices modo Architon modo
Regem
vel alio quolibet vocabulo nuncupent. Verum nos omnibus
licteris
scripturas sacras preferimus, que per David non
protosimbulos,
set reges Arabum et Saba proficere confitentur. Chaganum
vero nos prelatum Avarum, non Gazanorum aut Nortmannorum
nuncupari repperimus, neque principem Vulgarum, sed
regem,
vel dominum Vulgarum. Que omnia idcirco dicimus, ut quam
aliter se habeant que scripsisti, legens in Grecis
voluminibus
ipse cognoscas; quos nimirum suis cognominibus
acquiescere
perhibes, nec tamen propria ipsorum cognomina recolis.
Verum
idcirco ab
his [ab] omnibus astute ßas??e?? vocabulum adimis,
ut hoc soli tibi non tam proprie
quam violenter inflectas. Illud
autem ridere libuit, quod de imperatorio nomine dixisti
neque
p.112

paternum esse neque genti convenire.
(Quomodo) enim paternum
non est, quod iam in avo nostro paternum fuit? Quomodo
autem
genti non convenit, cum sciamus, ut de ceteris brevitatis
causa
taceamus, ex Hispanorum Hisaurorum et Chazarorum gente
imperatores Romanos effectos? Neque enim veraciter
asseverabis
naciones has gente Francorum aut religione aut virtutibus
clariores, et tamen eas ammictere non renuis, imperatores
ex
his predicare non despicis. Porro de eo quod dicis, non
in tota
nos Francia imperare, accipe frater breve responsum. In
tota
nempe imperamus Francia, quia nos procul dubio retinemus,
quod illi retinent, cum quibus una caro et sanguis sumus
hac
unus per Dominum spiritus. Preteream mirari se dilecta
fraternitas
tua significat, quod non Francorum sed Romanorum
imperatores appellemur, sed scire te convenit, quia nisi
Romanorum
imperatores essemus, utique nec Francorum. A Romanis
enim hoc nomen et dignitatem assumpsimus, apud quos
profecto;
primum tante culmen sublimitatis et appellacionis
effulsit,
quorumque gentem et urbem divinitus gubernandam et matrem
omnium ecclesiarum Dei defendendam atque sublimandam
supscepimus, a qua et regnandi prius et postmodum
imperandi
autoritatem prosapie nostre seminarium sumpsit. Nam
Francorum
principes primo reges, deinde vero imperatores dicti
sunt,
hii dumtaxat qui a Romano pontifice ad hoc oleo sancto
perfusi
sunt. In qua eciam Karolus Magnus, abavus noster, uncione
huiusmodi per summum pontificem delibutus Primus ex gente
ac genealogia nostra, pietate in eo habundante, et
imperator
dictus et christus Domini factus est, presertim cum sepe
tales
ad imperium sint asciti, qui nulla divina operacione per
pontificum
ministerium proposita solum a senatu et populo, nichil
horum curantibus, imperatoria dignitate potiti sunt;
nonnulli
vero nec sic, set tantum a militibus sunt clamati et in
imperio
stabiliti sunt, ita ut eciam horum quidam a feminis,
quidam
p.113

autem hoc atque alio modo ad imperii
Romani septra promoti
sunt.
Porro si calumpniaris Romanum pontificem, quod gesserit,
calumpniari poteris et Samuel, quod spreto Saule, quem
ipse
unxerat, David in regem ungere non renuerit. Verum super
hoc
si est qui summo pontifici saltem unum faciat muttum,
congruo
profecto illius non carebit responso; set interim si
paginas revolvas
Grecorum annalium, et que discrimina tam ab alienis per
vos nequaquam defendis quam a vestratibus pontifices
Romani
pertulerunt, perscruteris, profecto invenies, unde illos
iuste non
valeas redarguere. Verum hec illi que extrinsecus
agebantur facile
parvi penderunt, nisi et intrinsecus per diversas hereses
perimere
conancium molimina deprehenderunt. Unde merito apostatis
desertis - que enim communicacio Christi et Belial?
adheserunt
genti adherenti Deo et ipsius regni fructus facienti;
quoniam
non est personarum acceptor Deus, sed ut eximius
apostolorum
[apostolorum] innuit: » In omni gente qui timet eum
acceptus est illi. »
Ergo cum ita sit, cur nos satagis reprehendere, quoniam
ex Francis oriundi Romani moderamur habenas imperii, cum
in omni gente qui timet Deum acceptus sit illi? Et certe
Theodosius
maior et filii eius, Arcadius et Honorius, atque
Theodosius
minor, Arcadii filius, ex Hispanis ad imperii Romani
culmen
assumpti sunt, nec tamen invenimus, quod aliqui
clamaverint
vel reprehenderint, quod non Romanus sed Inspanus
existeret,
vel restiterint aut prohibuerint filios eius in loco
patris et honore
succedere, quemadmodum, ut cum pace tua dicamus, nunc tua
conari videtur diligenda fraternitas et sustinenda
dileccio, quasi
gens Francorum non pertineat ad hereditatem, de qua Pater
ad
Filium loquitur: » Postula, inquiens, a me, et dabo tibi
gentes
hereditatem tuam » et cetera, et alibi: » Glorificantes
me glorificabo, »
et alia innumerabilia.
Ergo, frater karissime, desine in hoc contenciosius
agere,
desine adolatoribus quibusque tandem aures tue puritatis
inflectere.
Denique gens Francorum multos et fecundissimos Domino
fructus attulit, non solum cito credendo, verum eciam
nonnullos
alios salutifere convertendo. Unde vobis a Domino iure
predictum
p.114

est: » Auferetur a vobis regnum Dei,
et dabitur genti facienti
fructus eius. » Sicut ergo potuit Deus de lapidibus
suscitare filios
Abrahe, ita potuit de Francorum duricia Romani suscitare
successores imperii; et sicut si Christi sumus, secundum
apostolum
Abrahe semen existimus, ita si sumus Christi, omnia
possumus
per gratiam ipsius, que possunt illi qui videntur
existere
Christi; et sicut nos per fidem Christi Habrahe semen
existimus,
Iudeique propter perfidiam Abrahe filii esse desierunt,
ita quoque
nobis propter bonam opinionem, orthodosiam, regimen
imperii
Romani supsceptum, Greci propter kacodosiam, id est malam
opinionem, Romanorum imperatores existere cessaverunt,
deserentes
videlicet non solum urbem et sedes imperii, set et gentem
Romanam et ipsam quoque linguam penitus amictentes, atque
ad aliam urbem sedem gentem et linguam per omnia
transmigrantes.
Sed ne, frater desiderabilis, tristitia cor tuum repleat,
audi
sequentia quia: » Non repulit Deus plebem suam quam
prescivit. »
Dico ergo: numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit.
Sed
illorum delicto honor noster et diminucio ipsorum
plenitudo
nostra effecta est. Cum enim fracti sunt rami, nos
inserti sumus
in illis, cum oleastri quidem ammodo fuissemus, et socii
radicorum
et pinguedinum olive sumus effecti. Dicimus ergo: fracti
sunt rami, ut nos insereremur; bene; non enim nisi
propter
credulitatem non rectam fracti sunt, nos autem fide
stamus. Qui
habet aures audiendi, audiat. Sed dicis, quod esset
tempus,
secundum quod fraternitati nostre repromiseris, quando et
hac
potiremur appellacione, si Deus in finem ea que
consiliari sumus
perducere voluisset. Et quidem de consilio quod asseris,
que
diximus hec ipsa et nunc dicimus; non enim est in nobis
» est ».
Et » non » , et a verbo nostro nec ad dexteram neque ad
sinistram
divertimus, sed in ipso immoti persistimus. Appellacionem
autem
illam sicut hactenus nec nos nec patres nostri per carnem
et
sanguinem possedisse dignoscimur, ita quoque de cetero
non
immerito possidere contennimus. Per patres etenim nos,
non per
p.115

filios, consuevimus honorari, et apud
nos omnis gloria non a
filiis ad patrem, sed a patribus in filios dirivatur.
Quod enim
nos a patre luminum, a quo omne datum optimum et omne
donum perfectum, sumpsimus, neque a filio neque per
hominem
aut ab hominibus accipere volumus.
Postremo scito, quia qui » riga » quemquam appellat,
quid dicat,
nec ipso novit. Siquidem eciam si linguis omnibus more
apostolorum,
immo angelorum loquaris, cuius lingue sit » rix » , vel
cui
dignitati sonus ille barbarus congruat quod » rix » ,
dicitur, interpretari
non poteris. Nichil enim est hoc, nisi forte ad idioma
proprie lingue tractum, » riga » regem significare
mostraveris.
Quod si ita est, quia non iam barbarum, sed Latinum est,
oportet,
ut cum ad manus vestras pervenerit, in linguam vestram
fideli
translacione vertatur. Quod si factum fuerit, quid aliud
nisi hoc
nomine ßas??e??
interpretabitur? Quod non solum Veteris, sed
et Novi Testamenti omnes
interpretes attestantur. Unde si
in alienis personis hoc detestaris vocabulum, stude ex
omnibus
tam Latinis
libris quam Grecis sive regis sive ßas??e?? nomen
eradere. Nam nichil lingua Latina resonat, quam quod
Greca
dicitur
ßas??e??.
Hiis igitur super hoc ita
prelibatis, ostupescimus in his que
serenitas tua prosequitur, dicens suis, id est Grecis,
Barim ex
parte sua debellantibus et elidere decertantibus, nostros
vel
solum intuitos vel prandiis dissolutos nullum auxilium
prestitisse,
hac ideo civitatem ipsam capi omnino minime potuisse, cum
nostri sive intuendo tantum sive prandendo sive aliud
quid
agendo Barim tamen licet perpauci et finetenus impugnasse
et
ope divina cepisse noscantur. Vestri autem sicut bruchi
pre
multitudine apparentes, et sicut locuste primum impetum
dantes,
eo ipso quo conatum suum in prima fronte mostraverunt,
pussillanimitate
superati, protinus infirmati sunt, ut more locustarum
repente quidem salierint, sed confestim fatigati quasi a
nisibus
p.116

volandi deciderint, ac per hoc neque
intuendo neque prandendo
neque bellando quibuslibet insignibus triumphi mostratis,
motu
subitaneo et clandestino recesserint, et inefficaces,
nonnullis e
contra christianis solummodo captivatis, ad propria
repedaverint.
Ergo frater, noli de cetero Francos ridere, quia eciam
inter
mortis vicina student (et) prandia et omnia caritatis
indicia (in)
proximis habere, et tamen a proposito non lascessere,
quoniam
secundum apostolum sciunt et habundare et penuriam pati,
et
saturari et esurire, et, ut compendio dicamus, omnia
possunt
in eo qui illos confortat.
De paucitate vero quid miraris, si pauci fuerint, et
tamen multa
lucra detulerint? Preterea qua de re pauci fuerint
nostri, pridem
dileccioni tue patefecimus; set quoniam nos super hoc
pulsasti
denuo, nostrum denuo sume responsum. Cum enim, diu
demorante
stolo fraternitatis tue, illius iam minime prestolaremur
adventum, et in anno ipso de obsidione Baris nichil
omnino fieri
putaremus, omnes ad sua redire permiseramus, his
solummodo
retentis quos ad prohibicionem recipiendorum alimentorum
sufficere credebamus; et hoc est, quod stolus insperatus
apparens
non nisi paucos nostros invenerit. Verum tamen isti ipsi
pauci
et adhuc pauciores quibusdam horum diverso langore
gravatis
effecti, antequam Varis caperetur, tres ammiradas, qui
totam
Calabriam depopulabantur, (et) numerosam multitudinem
Saracenorum
prostraverunt et magnam vestratibus salutem divino
brachio contulerunt; (qua) re non solum Calabritanorum
Hismahelitum
ingens extunc facta est diminucio, sed et Barensium
potentatus omnimodo dissolucio, hac per id ad capiendum
facilis
adinvencione. Cuius facti tropea vestros credimus tuo
imperio
retulisse, et opera Dei que taceri non debent mirabiliter
enarrasse.
p.117

Ceterum fraternitatis tue dileccionem
rogamus nullam Nicete
patricio molestiam irrogare pro eo quod nostrum tam
insollerter
offenderit animum. Nam licet adeo protervus et contumax
erga
nostrum fuerit imperium, ut fidelium quoque nostrorum
numerosa
multitudo in eum severiori mente commoveretur, nisi a
nobis causa tui honoris pariter et amoris preventa
compesceretur,
tamen malum pro malo retribuere non tulimus nec debemus;
et
idcirco deposcimus, si quid minarum super ipsum
potestatis tue
fortassis imminet, celeriter benignitatis tue manu pro
nostro
removeatur amore.
Non autem tales apocrisarios apostolice sedis esse vel
professio
docet, vel eruditio dictat, vel conversatio anteacta
demostrat,
quales illos scripta predicant, que nobis fraternitas tua
direxit.
Electos enim et approbatos eos tam spiritalis pater
noster summus
pontifex quam ecclesia per diutina tempora scientes et
ecclesiastice correccionis negocia strenue peragentes, ad
preces
sublimis a Deo servandi imperii tui illos direxisse
noscuntur.
Unde et decuerat excellenciam tuam ita munitos eos
remictere,
ut nullos vel piratarum vel aliorum pravorum incursus
incidrent;
grave namque contra te super hoc tam spiritalis patris
nostri apostolici pape quam tocius ecclesie Romane murmur
accenditur, eo quod illos a sede apostolica tam
desiderabiliter
expecieris, sed tam improvida dispensacione remiseris.
Et Niceta quidem patricius, Hadriano loci servatore cum
classibus destinato, accepta quasi pro huiusmodi re
occasione,
multas predas ab ipsis Sclavenis abstulit, et quibusdam
castris
dirructis, eorum homines captivos adduxit. Nec tamen que
prefati
venerabiles apocrisarii perdiderunt, hactenus restituta
sunt.
Sane spiritalem tuam nolumus ignorare fraternitatem super
castra nostra dirructa et tot populis Sclavenie nostre in
captivitate
sine qualibet parcitate subtractis, supra quam dici
possit
animum nostrum commotum. Non enim congrue gestum est, ut
p.118

eisdem Sclavenis nostris cum navibus
suis apud Barim in procintu
comunis utilitatis consistentibus et nichil adversi sibi
aliunde imminere putantibus, tam impie domi sua queque
diriperentur,
sibique contingerent, que si prenoscerent, nequaquam
prorsus incurrerent. Qua de re desiderabilem dileccionem
tuam
hortamur et ammonemus, quod mox id corrigere iubeat et
ipsos
captivos ad propria cum suis reduci precipiat, si
caritatis vinculum
numquam inter nos fore cupiat dissolvendum. Nullus enim
mortalium hactenus imperium nostrum talia commisisse
recolit;
ac per hoc nisi correccio iussione tua preveniat, iuste
severitatis
nostre proxima ulcio procul dubio subsequetur; nec
poterit remanere
penitus impunitum, quod in contemptum nostrum tanta
temeritate constat fuisse patratum.
Nichilominus eciam ignotescimus obstipuisse nos talia de
missis nostris audientes, qualia tue nobis dulcedinis
lictere intimarunt;
adeo quippe illos inordinate significans ambulasse, ut
semper evaginato gladio deportato, non solum iumenta, sed
et
homines interficerent. Que res si ita se habuit,
mansuetudini
nostre valde displicet, et ut ad certitudniem perducatur,
vehementer
exoptat. Verum et ipsi diligenter a nobis inquisiti, tale
quid gessisse modis omnibus negaverunt, et quia non est
qui
illos super hoc in faciem arguat, non est profecto eis
neque convictis
neque confessis iuste correccionis aliquid ingerendum.
Verum nos illos nec educavimus, nec ita docuimus, ut ad
talia
qualia perhibes laberentur; et ideo de illis quicquam
horum
credere non facile iudicamus. Ceterum indecorum sonuit,
quod
fraternitas tua perhibuit dicens suos non gladiis, sed
dentibus
nostros dilaniavisse, nisi causa timoris tui minime
cohercerentur;
cum si non essent in imperio tuo, nichil tale sibi
pretenderent,
sed nec in regno tuo positi quicquam horum penitus
formidarent;
quin immo nec tanti numeri viros et aduc alios totidem,
Deo
gratias, expavescerent.
Postremo de Neapoli nobis in Christo fraternitas tua,
quasi
miserimus populum nostrum ad incidendas arbores et messes
p.119

igne cremandas et hanc ditioni nostre
subdendam; cum licet ab
olim nostra fuerit et parentibus nostris piis
imperatoribus tributa
persolverit, verum nos ab eius civibus preter solitas
functiones
nichil exegimus nisi salutem ipsorum, videlicet ut
desererent
contagia perfidorum et plebem desisterent insequi
christianorum.
Nam infidelibus arma et alimenta et cetera subsidia
tribuentes,
per tocius imperii nostri litora eos ducunt, et cum ipsis
tocius
beati Petri apostolorum principis territorii fines furtim
depredari
conantur, ita ut facta videatur Neapolis Panormus vel
Africa.
Cumque nostri quique Saracenos insecuntur, ipsi, ut
possint
evadere, Neapolim fugiunt, quibus non est necessarium
Panormum
repetere, sed Neapolim fugientes, ibidemque quousque
previderint
latitantes, rursus improviso ad exterminia redeunt. Super
quibus sepe illos monuimus, set ex ammonicione peiores
effecti
sunt, adeo ut episcopum proprium, quoniam eos ut vitarent
consorcia
malignorum monitabat, ex urbe proicerent, et illustres
ac proceres civitatis compedibus obligarent. Ergo si
societatem
non dissolverint infidelium secundum apostolum, qui
precipit
dicens: » Nolite iugum ducere cum infidelibus » , et
pastorem ac
episcopum proprium non receperint, porcionem eorum
ponemus
cum his quorum libenter amplexi [sumus] sunt unionem, et
in
una lance appendemus utrosque, quoniam non solum qui
faciunt
talia, set et qui consenciunt talia facientibus, dignos
morte
iudicat [ut] memoratus insignis apostolus; presertim cum
unanimiter
arma contra christianos ferant et dimicent, et si quos
fidelium capere possunt, Saracenorum manibus tradant, cum
ipsis ad bella uno impetu procedentes.
De cetero, frater karissime, noveris cum virtute summi
Opificis [nostri] exercitum nostrum, ordine prenotato
Bari
triumphis nostris summissa, Saracenos Tarenti pariter et
Calabrie
mox mirabiliter humiliasse simul et comminuisse, hos
celerius duce Deo penitus contriturum, a mari prohibiti
fuerint escarum ammictere copias vel eciam classium a
Panormo
vel Africa suscipere multitudines. Quapropter specialis
fraternitas
p.120

tua, quia per siccam nostrorum cunei
populorum in utrisque
locis vix aut numquam deerunt, studeat necesse est
sufficientem
stolum destinare, qui et illos a recipiendis alimentis a
mare coerceat, et si plurimas contingerit, sicuti sepe
nunciatur,
pessime gentis advenire catervas, facilius illis
resistere, divino
munitus brachio, valeat. Nam iste stratigus Georgius,
licet sollerter
invigilet et strenue pro suo posse decertare, non tamen
suificiet
obviare, si plures inimicorum naves ex parte qualibet
apparuerint, non videlicet nisi pauca prorsus chelandia
possidens.
Et quia nonnulli Sarracenorum Panormi latrunculi cum
sagenis
solacio et refugio iam memoratorum Neapolitanorum freti,
per
Tirrenum mare debachantur, oportet ut et hos capiendos
tue
fraternitatis stolus sine dilaccione mictatur. Isti sunt
qui et
Calabritanis Sarracenis indefesse stipendia prebent, et
hiis qui
Panormi sunt, auxilia cotidiana ministrant; unde si
capiantur,
sagene maxima ex parte Sarracenorum tam Panormi quam
Calabrie constringuntur. Nos enim Calabria Deo auctore
purgata,
Siciliam pristine disponimus secundum comune placitum
restituere
libertati; quod tanto erit utrumque facilius, quanto
illi,
divina dextera captis navibus et latrunculis, fuerint
amplius et
celerius infirmati. Nulla ergo tarditas, frater
karissime, nulla
mora in mictendo stolo proveniat, ne vel per escarum a
mari
receptarum habundanciam vel per adventancium Agarenorum
classium numerositatem horum vires non infirmentur, sed
roborentur,
et sic roborentur, ut postea dificilius infirmentur. Sed
et frustra nostri per siccam indefesse certamen
arripiunt, etsi
(sic) ipsi per equora fuerint aliqua stipendia vel
copiosam fortitudinem
consecuti. Postremo misimus desiderabilissime
fraternitati
tue Auprandum, fidelem ac familiarem hominem nostrum,
qui quedam que huic desunt epistole viva voce tuo Deo
tuendo
reserabit imperio, qui a diligenda nobis in Christo
fraternitate
tua susceptus benigne, non exceptis octo diebus quesumus
ullo
p.121

modo retardetur, sed celerius ad nos,
quia ita convenit, null
impediente mora Christo propicio remictatur. »
108. Interim tramitem que reliquimus districcius
gradiamur.
Memoratus imperator Lodoguicus, antequam Baris cape
rentur, tres
ammiradas, qui totam Calabriam depopulabantur, cum
numerosa multitudine
Sarracenorum, missis suis fidelibus, prostraverunt, et
non solum
Calabritanorum Hismaelitum ingens extunc facta est
diminucio, sed et
Barensium potentatus omni moda dissolucio. Set dum
prolixa tempora
eam videlicet undique obsedisset, postremum a Francis et
a
Longobardis est capta. Ipse namque Sagdan in unam
civitati
illius turrem se communivit, et nominative Beneventanum
principem
Adelchisum adclamat, inquid: » In fide tua me suscipe,
quia teste Deo tuam filiam incontaminatam penes me habeo.
»
Habuerat nuper eam obsidem, et minime, licet infidelis
fuisset,
adhuc contaminarat. Quo audito, princeps Adelchis statim
ab
ipso imperatore eum expetit et accepit, necnon et duos
alios
suos sodales, quorum nomina fuerunt Annosum et Abdelbach.
Et tota Apulia simulque et Calabria Deo previo ab
hostibus
potenter erepta, cum ingenti tripudio cuneatim Beneventum
venerunt.
109. Cumque Beneventani hostiliter insequeretur sua
coniuge,
atque mulieres illorum omnimodis nimirum fedaret, idipsum
Beneventanis variis iniuriis afficeret, asserens ad suos
quia:
» Minime se sciunt communire Beneventani clippeis,» dum
fere
trium annorum (spacia) ipse memoratus Lodoguicus una cum
dicta uxore Beneventanos preesset, Beneventani eum ex sua
urbe
expulerunt in hunc modum, quemadmodum subsequens sermo
dedarat. Igne vero undique palacium succenderunt, ubi
ipse
imperator cum sua coniuge degebat, et sic armis tulerunt
et ibi
cum grandi strepitu adierunt. Ille imperator veniam
postulabat,
et inter hec verba suam coniugem cum magna ira iniuriis
afficiebat, asserens: »Numquid non dudum dicebas, quia
Beneventanis
minime se sciunt munire clippeis? Cerne nunc eos,
p.122

qualiter undique se communiunt, atque
ad bellum prompto
animo sunt parati! » Quapropter iusiurandum iuravit, ut
cicius
una cum suis Beneventum linqueret, et sine mora Galliam
properaret, et nulla dampna vel oppressione in illorum
amplius
arva iniret. Et statim cum omnibus suis inde est motus,
Galliamque
properavit, licet aliquanto tempore eum in custodiam
habuissent. Sed antequam Adelchis memoratus princeps eum
apprehenderet, consilio exinde expetit a predicto
Sagdane, Agarenorum
rege, qui tunc in carcere tentus erat, utrum
apprehenderet
(et) ex sua urbe eiceret imperatorem an non, ipse
prediceret.
Cui Sagdan: » Nequaquam talia facito, quia, quantum
conicere
valeo, minime me Agareni pretermictunt, sed indesinenter
perquirunt. »
Ad hec princeps: » Confiteor, quia pluribus predicta
re innotuit. » At Sagdan ut erat sagacissimus, in hunc
modum
verba depromsit: » Quod inchoasti perfice, ne forte
consilium
promulgetur. » Et sicut diximus superius seriatim, ex
sua urbe
expulit, omnemque eius thesaurum Beneventani diripiunt,
et
inter se nimirum disperciunt, ditatique sunt valde.
110. Factum est autem, ut aliquanto tempore post
decessum
imperatoris Lodoguici princeps Guaiferius valneum
pergeret; set
dum regredi una cum suis palacium maluisset, quidam
Agarenus
in foro Salernitane civitatis residens, Guaiferium
acclamat,
inquid: » Da mihi obsecro tegumentum, quod tuo capite
geris. »
At ille protinus suo capite denudato, ilico Agareni
fasciolum
condonavit. Dum autem iam factum Agarenum Africam
proprium
solum adiret, et cerneret omnis navalis exercitus
altrinsecus ad
pugnam se prepararet, quatenus Italiam pergeret, et
nominative
castra (metatus) Salernum moraret eamque diversis
machinis
expugnaret, et dum illuc Amelfitani adessent, ipse
Agarenus uni
illorum talia verba depromsit: »Vidistine Gaiferium
Salernitanorum
princeps aut scis eum?» Cui Amelfitanus: »Et scio eum
et
crebrissimo quando illuc sum, ante illius optutum
assisto.» Idem
ipse Agarenus: >Per filium Marie te obtestor, quem ut
Deum
colitis, ut fideliter meis dictis illius innuas, ut
omnimodis undique
p.123

urbem suam rehedificari faciat, et
antemuralem illum qui
est iuxta mare, sine mora in altum elevet, aliam turrem
in uno
capite et aliam in alio, simulque et in medium non
exiguas faciat;
et preparet se ad prelium, quia omnis ex multitudine quam
cernis, illuc properat. Et si te percontat, quis tibi
talia intimavit,
illi dicito quia Agarenus cui fasciolum condonasti, ipse
talia verba
depromsit tantum incunctanter credat. » Vocabatur
Agarenus
ille nomen Arrane.
111. Cum in hunc modum Amelfitanus ille, Flurus
nomine,
seriatim Guaiferii principi omnia propalasset que
audierat
queque viderat, valde [empe perterritus] est nempe
perterritus,
nimiumque illius dicta credulus, ilico deposita omni
segnicia,
cum omni conamine undique urbem Salernitanam muniri
iussit,
atque quemadmodum Agarenus sagacissimus depromserat, a
parte australis turrem mire magnitudinis necnon et
altitudinis
comere fecit. Illa vero que est ab occiduo, Capuani
construxerunt,
eo quod illo tunc tempore sub dicione Salerne civitatis
degebant. Aliam namque Salernitani construxerunt, que
dicitur
mediana; et secus illam turrem aditum civitatis fecerunt,
et
foribus et seris denique munierunt; illam vero que est ab
ortu
solis, Tuscianesses operarunt, et illi illo in tempore
fere dua
milia fuerunt.
Altithronus Deus, qui proprium suum cruorem pro suis
ovibus
fudit, quatenus protoplausti contagione deleret, nolens
suos
periret, Hismaelitum animum adversus suos suscitans, ut
flagicia,
que erga ipsum imperatorem, salvatorem scilicet
Beneventane
Campanieque patrie, gesserant, ulciscerent, quemammodum
olim
Iudayco populo alophilis subiciebat, eo quod ab ipso se
alienaret,
sic nimirum nunc Agarenorum regem, cui nomen Abdila
fuit, adversus christianos suscitans, ut variis
cruciatibus quippe
(eos) attereret, ut, corpora diu castigata, animas
celorum gaudia
p.124

concederet. Agarenorum rex de quo
prediximus Abdila cum
sexaginta duo milia pugnatorum per Calabriam Salernum
venit,
et nonnulla oppida Calabritanorum cepit. Sed antequam
civitati
menia propinquaret, princeps Beneventi Adelchisi cum
omnibus
suis preliatoris ocius Salernum venit, ut una cum
Guaiferio
bellum cum Sarracenis iniret. Et statim ex urbe
Salernitana
cum ingenti audacia Salernitani et Beneventani exierunt,
et ad
bellum se altrinsecus [se] pararunt. Agareni econtra
omnimodis
cum immani stridore se ante faciem illorum obicierunt.
Sed
dum utreque acies appropiassent, et nec Agareni neque
Langobardi
terga darent, sagax ille Beneventanorum princeps Adelchis
de equo super quo residebat ilico exiliens, et in faciem
ruit,
quatenus caterva Agarenorum contemplaret valeret. Sed
minime
talia facere potuit propter densitatem equorum necnon et
pedestrium. Continuo equo ascendit et Guaiferio principi
verba
depromsit: »Urbem propriam ingrediamur, et inter nos
consilium
iniamus, quia, quantum estimare valeo, minime cum illis
certamen inire valemus.» Quapropter urbem iam dictam
sunt
nimirum regressi, et consilio inito, ab invicem sunt
sequestrati.
Beneventani sua propria adierunt, et Salernitani meniam
civitati
ascenderunt, et omnimodis se munierunt. Agareni aforis
undique
tentoria fixerunt, et hic inde cuncta forinsecus
stirpatus deleverunt,
occisi innumerabilis colonis; et ex parte depopulati sunt
Neapolim, Beneventum
et Capuam. Quid multa dicam? Crebrissime universa oppida
atterebant.
112. Circumdata namque urbe terribiliter atque
inaudite, capiendi
eam nobis certaminibus per plurimum temporis pugnaverunt.
At contra
Guaiferium, ut erat magnanimis, imperterritus eis
fortiter resistens, nunc
ex muris nunc per improvisam interrupcionem plurima
suorum hostium
partem actribuit. Licet pro paucitate suis exercitum
acies contra Agarenos
in patulis pavebat dirigere, tamen expeditis suis
iuvenibus incensabiliter
hinc atque inde subito inimicorum prostrabant catervas.
Sed predictus rex
p.125

quanto plus sibi actencius cemebat
obsistere, tanto eis ferventissime nova
certamina obiciebat. Set Agareni cotidie vires augebant,
et Salernitani
nimirum devilitabant.
Factum est autem una die, cum ingenti audacia Agareni
iuxta
mare deambulassent, et usque portam iam factam armati
venissent.
Sed predictus princeps non sinuit, ex suis quis saltim
calculum illis iactaret; interim Agareni ad castra
reversi sunt.
Sed dum crebrissime talia iterarent, et nec lapis aliquis
illorum
iniceret, inter se decreverunt, ut frequenter (sine)
armis inde
perambulassent, putantes, ut metuerent Salernitani
aliquam rem
improbam illis obicere. Cum huiusscemodi sepissime
iteraret
satagerent et christiani iniuriis lacescerent,
Salernitani freti de
Dei potencia, ilico audaci animo super Agarenos irruunt
eosque
undique comminuunt, septuaginta ex eis interemunt, ut ita
cruore
illorum litora maris replerent. Comperta Agarenorum
suorum interitu,
fistule, sambuce et musicorum universa genera cecinerunt,
tubisque clangentes ac perstrepentes undique mari
terramque
prefatam urbem pugnare ceperunt, in tantum ut si divina
pietas
abesset, capi potuisset. Nam plurimi ex Salernitanis
vulnerati,
pauci vero extincti. Sed valde erant denique [valde]
perculsi; nam
mane a solis ortu certamen iniebant, quatenus Salernitani
iuvas
soli substinere nequirent et illi valerent denique
laniarent versa
vice; sic serotina a solis occasu peragebant. Tirannus
ille Agarenorum
rex sanctissima hede beatorum Fortunati videlicet, Gagi
et Anthes cum suis satellitibus degebat, atque in
luxuriis et variis
inquinamentis fervebant, in tantum ut ille Abdila thorum
sibi
parari iusserat super sacratissimum altare, ibique
puellas quas
nequiter depredaverat deludebat. Sed non diu perstitit
tam
immane contagium immo et presumpcio, annuente Divinitas.
Nam cum ei fuisset ablata quedam christiana necnon
speciosissimaque
puella, continuo ad thorum suum illam deportari iussit.
Sed dum eam strupare satageret, et illa omni nisu ei
resisteret,
immo et ei propria lingua diceret: » Antea morti incumbo
quam,
sacratissimum altare nimirum polluam, quia multa
sacrificia
p.126

super eum oblata sunt,» tirannus rex
verba illius deludens, vi
opprimens eam; (sed) repente per angelorum manus trabs de
alto disruptus est et super Abdilam regem decidit et sine
mora
extinxit; et mira Dei potencia puella illa minime est ab
ipso
trabe contacta et illesa permansit. Et ne forte Agareni
fingere,
quod noli fuisset gestum per Dei clemenciam, sed casu
accidit,
quomodo crebrissime conspicimus per vetustatem plurime
ecclesie dirructe, et non solum trabes, sed eciam
parietes usque
ad solum prostrati, aut procul ab ipso altario quasi
gubita tria
lectum nimirum fuit, et ubi contumax ille Deique odibilis
super
sacratissimum altare predictum ludebat, trabem proiecit
eumque
mortuum stravit. Et hactenus a parte australi in
testimonium
reliquid Redemptor suis fidelibus capud de ipso silicet
trabe;
et non solum tirannus ille sed eciam plures illorum
subitaneo
contagio perdidit, et extimplo de hac luce abstraxit. Ab
illo
namque die quamvis gentiles minime iam dictam ecclesiam
in
illo ordine intraverunt, christiani indesinenter
Redemptorem
omnium collaudabant, Agareni e contra nimirum
obstupescebant.
Extinto, quemamodum diximus, rege illo tiranno, Agareni
ilico
regem procreaverunt nomine Abemelec: licet fuisset
enuchus,
erga res humanas audas fuit et sagax.
113. Per idem tempus comites duo, amboque nomea
unius
Lamberti voci tabantur, augusti furorem metuentes,
Beneventum recesserunt,
ab Adelchiso honorifice suscepti sunt. Cumque in hac
obsidione
prope terminarentur annus, et nullumque suffragium
Salernitani
optinerent, et sepissime cum Agarenis certamen iniret,
factum
est, ut unum eminentissimum Agarenum testiculis tres
gerens,
voce ingenti clamaret ac promeret: » O +ercescende+
filius Petre,
veni et iniamus singularem certamen, et tunc conicere
poteris
Agarenorum virtutes ! » Sed dum diu exultaret eademque
verba
repeteret, Petrus ille fisus in Redemptoris clemenciam,
audaci
animo Agareno exiit obviam, suosque interminans, hiis ut
nullum
p.127

auxilium illis cederent. Agarenus ille
pene civitatis cum ingenti
audacia meniam venit, loricaque indutus et capite calea
septus
et sex lanceis propria manu gestans, super eum irruit.
Petrus
ille iam dictus impetum illius omnimodis caruit; sed dum
iterum
Agarenus cum expedito equo super illum veniret et lancea
cum
omni nisu, ut eum protinus in terram straret, iniceret,
christianus
quamvis cum metu agiliter feritam illius evasit, et
continuo
Deum invocavit et suos martires, ante quorum ecclesiam
certamen
iniebat, silicet Cosmam et Damianum, asta que manu
gestabat illius protinus misit, eumque inter duas
percussit
scapulas, et statim vitalis calor aufugit, amplexoque
equi collum,
ad suos refugit, et sine mora extinxit. Christiani una
omnes Deum
videlicet collaudabant, necnon et vires recipiebant;
Agarem plus
plane erga christianos fremebant, in tantum ut machinam
quam
a nos petraria nuncupamus, construerent mire
magnitudinis, et
valde turrem unam, que nunc dicitur Solarata, attererent.
Salernitani
nullo modo ibidem valentes resistere, et nesciebant quid
agerent; statimque Landemari, filius Ademari, talia verba
depromsit: » Securam mihi acutam deferite, et adiuvante
Deo,
ego illuc pergo, et quantum valeo machinam illam
confringo. »
Statim acuatam securam ei optulerunt, ilico per murum eum
deposuerunt, et cum ingenti audacia illic properavit, et
dextra
levaque prophanos prostravit, et machinam vehementer
quantum
valuit abscidit, et ocius meniam adiit. Et in eadem
turrem ilico;
machinam construxerunt, et iam minime eadem parte metum
habuerunt.
114. Helim filii erant quatuor, qui sepissime
vehementer
Salernitanos atterebant, eo quod pre ceteris Agarenis
eminenciores
erant; et prepotens statura illorum erat una, et similes
equos habebant, et inter omnes illis anticipabant. unus
illorum
audacior ceteris Salernitanis cotidie acclamabat: » unus
ex vobis
veniat, singulare certamen mecum iniat, et tunc experire
valebitis,
qualis est Helim filius.» Tunc unus ex Salernitanis,
Landemari
nomine, ocius urbem egressus est et omnimodis ad bellum
p.128

se preparavit. Sed dum Elim filius
super eum cum magna virtute
veniret, et forti yctu percussit; sed Domino non sinente,
nequaquam
illum namque sauciavit. Revolvente itaque ocius equum,
qualiter eum prosterneret, ille christianus non signiter
gessit, sed
continuo omni nisu lancea illi protinus misit et eum
secus illum
percussit. Ille vero iam nequaquam cum illo certamen
iniit, sed
ad suos reversus est et non diu supervixit. Iam Redemptor
a suo
populo iram et indignaccionem abiciebat et gratiam
condonabat.
O incomplehensibilia Dei iudicia! Castigat et salvat;
castigat, quatenus
unusquisque cognoscat, quia omnis virtus et gratia necnon
et
sapiencia ab ipso Domino est, et cum ipso fuit semper, et
est
ante evum. Nam ipse dixit: » Ego ocidam et vivere
faciam; »
protinus addidit: »Et ego vivere faciam.» Delinquente
suo populo,
castigat, quia propter scelera tradidit suos iniustis et
indisciplinatos,
quatenus eos variis cruciatibus atterat, ut recogitent et
intelligant, quia a se nichil sunt; et ut talia
recogitaverint, statim
iram suam ab eis ammovet et profanos conteret.
Guaiferius vero pro sua obsessione primum Petrum cognatum
suum et
Guaimarium filium suum legatos ad iam fatum augustum
misit; quos ille
consilio presuli Landolfi retinuit et exilio destinavit;
cuius postea duos
si filios reliquos suscepit.
115. Set dum famis valida predictam urbem
consumeret,
coniux Guaiferii principis per semet ipsam per muros
civitatis
gradiebat, alimentaque deferebat nimirum et confortabat.
Cumque se iam prefatus princeps eiusque concives undique
artatos
aspicerent, ita ut extra murum egredi non auderent, et
crebrissime
sevissimis preliis lacesserentur, funditusque ab eis spes
salutis esset ablata,
capiendos se fore universi predonibusque dirimendos
valido ululatu flerent,
valida fames attereret, in tantum ut cathos et mures
commederent,
decreverunt, ut si annus continuus misericordia Dei
abesset,
Agareni se subderent.
Per idem tempus Amelfitanis Marinus preerat, qui pacem
cum Agarenis a primitus habebat, sed Salernitani pleniter
diligebat.
p.129

|