Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235.

236. CHARTA COMMUTATIONIS 237. BREVE 238. CHARTA CONVENIENTIAE 239. CHARTA OFFERSIONIS 240. CHARTA VIGANIATIONIS 241. CHARTA COMMUTATIONIS 242. CHARTA PROMISSIONIS

243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283. 284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

236.
CHARTA COMMUTATIONIS.

769 dicembre 30, Lucca.
 

Copia membr. del secolo XII, archivio di Stato in Pisa.  

+ Exemplar. In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius tertio decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchisi rege, anno regni eius undecimo, tertio kalendas ianuarias, per indictionem octauam. Manifestum est mihi Peredeo in Dei nomine episcopo, quia placuit atque conuenit inter me et te Allo filio bone memorie Alatia, ut cambium inter nos facere deberemus. et per hanc cartulam tibi in uiganium dare

p. 301

uideor terram ecclesie nostre. Sancti Fridiani, que est in palude de Bientina; et est ipsa terra a latere de terra Bellerfuns presbiter modiorum quinque et scafilorum unum; terram predicte ecclesie in integrum iuidem. et nichil exinde reseruare preuideo ad partem ipsius ecclesie, set, ut dixi, ipsam terram in integrum tibi dare preuideo. et recepi a te, pro suprascripta terra, in uiganium terra tuam in Cornino modiorum uiginti ad iustam perticam mensurata, que est tenente uno capite in uia publica, alio capite est tenente in terra Natali, latere uno est tenente in terra Arimundi abbatis et Suatchis germanis tuis, alio latere est tenente in terra baptismalis ecclesie Sancte Marie de Cornino et in terra Ilprandi clerici; infra designata loca modiorum uiginti, ut dictum est, ad iusta pertica mensurata, in prefinito. tuam portionem recepi in cambium pro iam dicta terra, quam tibi dedi. unde repromitto ego qui supra Peredeus in Dei nomine episcopus tibi Allo, ut si aliquando ego aut successoribus meis tibi aut heredibus tuis in aliquod suprascriptam terram, quam tibi dedi, intentionauerimus, aut retrahi quesierimus per quodlibet ingenium, et eam uobis da omnes homines defendere non potuerimus, promitto me et successoribus meis esse composituros tibi et heredibus tuis ipsam terram in duplum, melioratam, in ferquidem loco, cum quid aut qualis tunc fuerit. Et duas cartulas prope uno tenore conscriptas Osprandum diaconum nostro scribere precepimus. Actum Luca.

  • + Ego Peredeus exiguus episcopus in hac cartula conuentione a me facta subscripsi.

  • + Ego Tassipertus presbiter rogatus a donno Peredeo in Dei nomine episcopo in hac cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Alipertus presbiter rogatus a donno Peredeo in Dei nomine episcopo in hac cartula me teste subscripsi.

 p. 302

  •  + Ego Gudiprandus presbiter rogatus a donno Peredeo in Dei nomine episcopo in hac cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Deusdedit subdiaconus rogatus a donno Peredeo in Dei nomine episcopo in hac cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Austripertus clericus rogatus a donno Peredeo in Dei nomine episcopo in hac cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Osprandus diaconus post traditam compleui et dedi.

237.
BREVE.                                           
770 aprile 3, Lucca.  

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In presentia Rachiprandi presbiteri, Auruli presbiteri, Guntiperti presbiteri, Sprincae clerici seu Rotchis, Gunpuli, Andreae clerici filii Gaudialiae, Ospranduli clerici et Peruli, conuenit et stetit inter uirum beatissimum domnum Peredeum in Dei nomine episcopum et Spricam filium quondam Sindonis, ut pro casa ipsius Sprincae, quae est prope ecclesiam Sancti Fridiani, seu fundamento et curte et fenile eius

p. 303

cum fundamento suo, daret ei domnus episcopus casam cum fundamento et curte quae fuit Auspranduli clerici; et in ipso fundamento leuare domnus episcopus ei salam illlam quae fuit quondam Rondiperti presbiteri et mutare faenne quoudam Tassili simul in eodem fundamento, et facere duas caminatas in predicta sala Auspranduli clerici. et taliter inter se traditionem fecerunt. et ipse Sprinca fecit placitum, ut quantum domnus episcopus haec omnia suprascripta conciare, se de presenti de casa sua mutaret in ipsam casam Auspranduli; et si ita non fecerit, conponere solidos centum ad domnum episcopum. et si eam non tollere et Fuscari generum suum ad appretiandum non adduxerit, aut pro eo se non firmauit, similiter placitauit conponere solidos centum; seu et ipsum Fuscari in suprascripto cambio inter se firmitatem faciendo secum aberet. et si plus fuerit fundamentum ipsius Sprincae et ortum quam illud Auspranduli, domnus episcopus ei daret de orto illlo prope Scragium. Actum est hoc anno domnorum nostrorum regum Desiderii et Adelchis quarto decimo et undecimo, tertium nonas mensis aprilis, per indictionem octauam.

Et ego Austripertus clericus scribsi et interfui.

Sic tamen per atpretiatum ei domnus episcopus, pro fundamento eius et orto, daret de ipso orto, unde iam cartulas inter se fecerunt.

238.
CHARTA CONVENIENTIAE.                                           
770 maggio 14, Lusciano.  

p. 304

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius quarto decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius undecimo, pridie idus mensis magii, per indictionem octauam. Manifestum est mihi Ato filio quondam Iordanni, hauitator in uico Ualeriano, quia per cartulam confirmasti me tu uiro beatissimo domno Peredeo in Dei nomine episcopo in casa ecclesiae uestrae in loco Lusciano, ubi antea residet Lucerulo germanus Taniperti actori uestri, ad resedendum in ipsa casa. proinde per hanc cartulam repromittere preuideo ego qui supra Ato tibi domno Peredeo episcopo, ut, dum aduiuere meruero, tam ego quam heredes mei, in ipsa casa uestra resedere et habitare debeamus ipsa casa, et omnem rem iuidem pertenentem in omnibus lauorando et meliorando, non in alia casa aut in alio loco habitando uel peculiarina faciendo. et per singulo anno ego et heredes mei tibi et successoribus tuis uel ad misso uestro seu ad actorem uestrum de curte uestra in ipso

p. 305

loco, tempore consueto, reddere debeamus grano modia quattuor, uino puro decimatas sex, porco annotino bono, animale masculo bono annotino, angaria quanta utilitas fuerit ad ipsa curte uestra faciendo, sicut alii massarii uestri de ipso loco, et in tertio anno animalia uestra menare debeamus diligenter usque in Ruselle in curte uestra per nos aut per misso nostro. et si uos nos de ipsa casa et rem iuidem pertenentem foris non expelleritis aut in aliquo exinde nobis non subtraxeritis uel non superinposueritis per quolibet ingenio absque nostra uoluntate, et omnia suprascripta capitula a nobis non fuerint conseruata et adimpleta et adprouatum fuerit, promitto me et heredes mei esse conponituros tibi et successoribus tuis seu ad misso uestro auri soledos nomero triginta. Et duas cartulas prope uno tenore conscriptas Osprandum diaconum scriuere rogauimus. Actum in suprascripto

loco.

  • + Ego Ato in hanc cartulam conuenentie manu mea subscripsi.

  • + Ego Deusdedit subdiaconus in hanc cartulam conuenentie me teste subscripsi.

  • + Ego Filippus clericus in hanc cartulam conuenentie me teste subscripsi.

  • + Ego Alpertus clericus in hanc cartulam conuenentie me testes subcripsi.

  • Ego Osprandus diaconus post traditam conpleui et dedi.

p. 306

239.
CHARTA OFFERSIONIS.                                           
770 maggio 24, Chiesa di S. Vito in Cornino.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.  

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius quarto decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius undecimo, nono kalendas iunias, per indictionem octauam. Manifestum est nobis Tanulo et Teudulo seu et Teutpert germanis filiis quondam Magnifridi Russi, habitatores in Paterno, quia per hanc cartulam offerimus Deo et tibi ecclesia beati Sancti Reguli, ubi eius corpus requiescit, in Uualdo, ubi Lupus presbiter rector esse uidetur, casam habitationis nostrae, cum omnibus aliis edificiis et fundamentis, curte, ortis, terris, uineis, pratis, pascuis, siluis, cultum adque incultum, mobile uel inmobile seu semouentibus, omnia

p. 307

nobis pertenentes in integrum. et ego qui supra Tanulo taliter instituo, ut Dulciolus filius meus, si ante legitima etate mortuus fuerit post meo decessu, et de suam portionem, quem ei nunc presenti da me legibus pertenit, pro anima sua non iudicauerit, omnia eius portionem sit in potestate iam dicte ecclesiae; et si ad legitimam uenerit etatem, et predictam suam portionem decreuerit esse in potestatem prenominate Dei ecclesiae, stabile permaneat, sicut ego nunc presenti de meam portionem esse instituo. quidem et si ipse filius melus noluerit, ut portionem eius de omnibus rebus nostris non sit in potestatem ipsius ecclesiae, faciat de omnibus rebus suis, quidquid ei in portionem eius da me legibus pertenit, qualiter eius mens suggesserit et uoluerit; nam meam portionem, ut dixi, in integrum sit in potestate suprascripte ecclesiae in prefinito. et ita nos supradicti germanis uolumus, ut, dum aduiuere merueremus, de omnia notrimina nostra et de usitilia seu et de usumfructum nostrum potestatem nobis reseruamus in omnibus despensandi pro remedium anime nostrae, qualiter uoluerimus; nam aliis omnibus rebus nostris, et quod in antea adquirere potuerimus, omnia in integrum tradimus et offerimus Deo et tibi ecclesia beati Sancti Reguli in prefinito, pro remedium anime nostrae. et neque a nobis neque ad heredibus nostris aliquando neque a nullo homine presens cartulam offersionis posse disrumpi, set omni in tempore stabilem permaneat. Et pro confirmationem Osprandum diaconum scriuere rogauimus. Actum ad ecclesiam Sancti Uiti in Cornina.

  • Signum + manus Tanuli offerturi et conseruaturi.

  • Signum + manus Teuduli idem offerturi et conseruatoris.

  • Signum + manus Teutperti idem offerturi et conseruaturi.

  • + Ego Sprinca clericus rogatus a Tanulo et Teudulo et Teutpert germanis in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Ermepertu clericus rogatus a Tanulo et Teudulo et Teutpert germanis in hanc cartula me teste subscripsi.

 p. 308

  •  + Ego Leuteri clericus rogatus a Tanulo et Teudulo et Teutper germanis in hanc cartula me teste subscripsi.

  • Ego Osprandus diaconus post traditam conpleui et dedi.

240.
CHARTA VIGANIATIONIS.                                           
770 maggio 24, Chiesa di S. Vito in Cornino.  

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius quarto decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius undecimo, nono kalendas mensis iunii, per indictionem octauam. Manifestum est mihi Gumfridi abbas monasterii et ecclesiae Beati Petri apostoli sitam in loco Monte Uirde, quia placuit adque conuenit inter

p. 309

me et te Lupulo presbitero rector ecclesiae Sancti Reguli, ubi eius corpus requiescit, in loco Uualdo, ut cambium inter nos facere deberemus. et per hanc cartulam tibi in cambium dare et tradere preuideo casa massaricia ecclesiae nostrae in loco uocaboli Castelione, ubi ante os annos habitauerunt quondam Marcholus comunio; casa ipsa cum fundamento, curte, orto, terris, uineis, pratis, pascuis, siluis, oliuetis, cultum adque incultum, mobile uel inmobile seu semouentibus; omnia quantum nunc presenti ad ipsa casa pertinere uidetur, et nobis qualiter per Ghisperto Uulterrano in cambio obuenit, in integrum tibi tradere preuideo. et recepi da te, pro omnia suprascripta re, in uiganium casa massaricia ecclesiae uestrae in loco uocabulo Paterno minore, ubi resedet Cunipertus clericus; casa ipsa cum alia edificia iuidem et fundamento, curte, orto, terris, uineis, pratis, pascuis, oliuetis, siluis, cultum adque incultum, mobile uel inmobile seu semouentibus; excepto usitilia et notrimina de ipsa casa; haec autem omnia pertenentem ad ipsa casa in integrum in cambium da te recepi in prefinito. unde repromitto me ego qui supra Gumfred abbas tibi Lupulo presbitero, ut si aliquando ego aut successoribus meis tibi aut successoribus tuis in aliquo de suprascriptam rem, quam tibi dedi, intentionauerimus, aut retragi quesierimus per quolibet ingenio, et eam uobis ab omne homine defendere non potuerimus, promitto me et successores mei esse conponituros tibi et successoribus tuis ipsam rem in duplo, meliorata, in eodem loco, sub extimatione quales tunc fuerit. Et duas cartulas prope uno tenore conscriptas Osprandum diaconum scriuere rogauimus. Actum ad ecclesiam Sancti Uiti ad Cornina.

p. 310

  • + Ego Gunfred humilis abbas in hanc cartula uicaniationis a nos facta manu mea propria suscripsi.

  • + Ego Deusdedit subdiaconus rogatus a Gunfred abbas in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Sprinca clericus rogatus a Gunfred abbas in hanc cartula me teste subseripsi.

  • + Ego Filippus clericus rogatus a Gunfred abbas in hanc cartula me teste subscripsi.

  • Ego Osprandus diaconus post traditam conpleui et dedi.

241.
CHARTA COMMUTATIONIS.                                           
770 maggio (fine) - giugno (-13), Lucca.

 Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 p. 311

 + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quarto decimo et undecimo, .... iunias, per indictionem octauam. Manifestum est mihi Deusdedit presbitero rectori ecclesiae beati Sancti Siluestri, quia conuenit inter me et te Rachiprandum presbiterum rectorem ecclesiae beatae Sanctae Mariae sitae in Sexto, ut cambium de aliquantula re inter nos facere deberimus. et propter hanc cartulam do ego tibi in uiganium unam clausuram ecclesiae nostrae Sancti Siluestri …………….. seu et aliis arboribus suis. et est ipsa clausura in Carpinitula, ubi dicitur ad Pastinum, prope fluuium Molierna, circumdata cum fossa ex omni capite et latere seu sepe. ipsam suprascriptam clausuram tibi dare praeuideo in cambium, quae eidem ecclesiae obuenit per cartulam offersionis a Brunari et Munifrido. et recepi a te, pro iam dicta clausura, in cambium clausuram ecclesiae uestrae in Uilla Urbana, quae eidem ecclesiae per Teuderaci obuenit in integrum, te suprascriptum Rachiprandum presbiterum, cum arboribus suis de ipsa clausura, quomodo circumdata est, in integrum, cum muro suo. et super hoc cambium direxit Peredeus in Dei nomine episcopus Munualdum, qui una cum aliis hominibus praeuidit qualiter aequalia ad parte ecclesiae receptum est. unde repromitto ego qui supra Deusdedit presbiter una cum successoribus meis tibi Rachiprando presbitero uel tuis successoribus, ut si aliquando de suprascripta clausura, quam

p. 312

 ubi in cambium dedi, intentionauerimus, aut retragi quaesierimus, et eam ab omni homine defendere non potuerimus, promitto me cum meis successoribus tibi et tuis successoribus conponere eam in duplo, in ferquide loco, sub extimatione qualis tunc fuerit. Et duas inter nos cartulas prope unum tenorem Austripertum clericum scribere rogauimus. Actum Luca.

  • Signum + manus Deusdedit presbiteri, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Munualdi missi predicti Peredei episcopi qui, sicut supra legitur, interfuit.

  • + Ego Deusdedit presbiter rogatus a Deusdedit presbitero in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Filosofrosius presbiter rogatus a Deusdede presbitero in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Gauseramus subdiaconus rogatus a Deusdedit presbitero in hanc cartula me testes subscripsi.

  • + Ego Andreas clericus rogatus a Deusdedit presbitero in hanc cartulam me teste subscribsi.

  • + Ego Rachiprandus clericus filio Serboli rogatus a Deusdede presbiteri in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

242.
CHARTA PROMISSIONIS.                                            
770 luglio 24, Lucca.

p. 313

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quarto decimo et duodecimo, uigisima quarta die mensis iulii, per indictionem octauam. Manifestum est mihi Peredeo in Dei nomine episcopo, quia per hanc cartulam confirmare preuideo uos Audiperto clerico et Altiperto et Auriprando germanis, filiis quondam Aurimi clerici, in casam et rem ecclesie nostre Sancti Fridiani, ubi nunc presenti cummanetis, et in omnia quidquid a uobis possessum est, pertenente ad ipsam ecclesia nostra; excepto omnem rem illam quam germanus uester Lupus presbiter in predicta ecclesia Sancti Fridiani offerre uisus fuit, quem nobis reseruamus; nam aliis omnibus rebus pertenente ad ipsa Dei ecclesia a bobis possessa in uestra et de filiis filiorum uestrorum confirmamus esse potestate regendi, meliorandi in omnibus, et usumfructuandi, et de ipsum usumfructum uel de intrinseco et usitilia ipsei case pro anima uestra non doloso animo despensare licentiam habeatis, ita uero, ut per singulo anno mihi et ad rectores ipsius ecclesie pro ipsis rebus in calendas maias reddere debeatis auri soledos boni Lucani et Pisani nomero duo. et si uos hec omnia, que supra

p. 314

leguntur, adimpleueritis, et ego aut rectores de ipsa ecclesia uos de ipsa casa et rem foris expellere aut in aliquo superinponere presumserimus, aut subtraxerimus de ipsis rebus absque uestra uolontate, et prouatum fueret, promitto me et rectores ecclesie Sancti Fridiani esse conponituros uobis et filiis filiorum uestrorum, post hanc cartulam ostensa, ipsam rem in duplo, qualis tunc fuerit. Et pro confirmationem Filippo clerico nostro scriuere precepimus. Actum Luca.

  • + Ego Peredeus exiguus episcopus in hanc cartulam promissionis manu mea subscripsi.

  • + Ego Osprandus diaconus in hanc cartulam me testis subscripsi.

  • + Ego Gauseramus subdiaconus in hanc cartulam me testes subscripsi.

  • + Ego Austripertus clericus in hanc cartulam me teste subscripsi. 

  •  Ego Filippus clericus post tradita conpleui et dedi.

243.- 253.

spektrum.GIF (657 Byte)