|
Texts
|
Langobardische Urkunden (CDL 1) Einleitung
CDL 1 Einleitung CDL 2
Kopial überlieferte Urkunden 48.
CHARTA DONATIONIS
48. p. 157 Copia del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca. + Regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege, anno pietatis eius octabo decimo, sub die quinto decimo p. 158 kalendarum iuniarum, indictione tertia decima. Oraculo sanctorum Christi confessorum Secundi, Gaudentii atque Columbani, quod, Deo iuuante, extra murus ciuitatis Lucensis, locus ubi dicitur Apulia, aedificare disponent, ubi et diaconia in susceptione peregrinorum fieri exobtant. Sigemund uenerabilis arcipresbiter eiusdem ecclesiae Lucensis seu Theutpert et Ratpert atque Godepert uiri magnifici gasindi regis, filii quondam Gundoald, praesentes praesentibus dixerunt: in euangelio Redemptor humani generis suos hortatur fideles ad bonum opus faciendum dicens: facite elymosina et fiunt in uobis omnia mundi, et: ubi fuerint duo uel tres congrecati in meo nomine, et ego in medio illorum; magnum remedium peccatoribus praebuit, ut homo temporalia pauperibus tribuendo caelestia percipere mereatur, et ab omnibus inlecebris suorum delictorum mundetur. Quapropter nos qui supra, Deo inspirante, iuxta propriam uolontatem et uota ipsum sanctum oraculum aedificare disponimus in suprascripto loco et diaconia in susceptione peregrinorum, nos suprascripti germani Theutpert, Ratpert et Godepert, pro remedio parentorum nostrorum atque nostra mercede, ex terra nostra, quam in ipso loco Apulia habemus, in tabola una, recipiente modiolus duodecim, in qua terra et ipsum sanctum locum fieri obtamus: coherente terra Gundoin seu uia publica, tenente capite prope murus suprascripte ciuitatis Lucensis. simul et offeremus in ipso uenerabile loco, ex omnibus quidquid in ipsis partibus Tusciae de genetrice nostra habemus, decima tam de frugebus uel p. 159 peculiis ex omnibus, ita ut in perpetuum ipsa suprascripta terra, recipiente modiolus duodecim, in designato loco, cum iam dictas decimas, in ipso sancto loco permaneant, et perennis temporibus inibi offerantur a nobis uel heredibus atque actoribus nostris, et nobis proueniat ad mercedem. ego autem Sigemund arcipresbiter, una cum autoritate et consensu germani et domni mei Talesperiani episcopi, ex nostra propria pecunia, pro nostro remedio, offero et dono in praefato sancto loco, ex terra nostra ad runco de Casale quod dicitur Sindoni, in peza una recipiente modiolus uigenti, simul et decimas ex omnibus rebus nostris; ea similiter ratione, ut ipsa terra in ipso sepe nominato sancto loco permaneat, et decimas ex omnibus nostris propriis rebus in perpetuum tam a nobis quam ab heredibus nostris offerantur, ita ut, cum exinde Christi perciperint pauperes, Domino gratias referant, et nobis proueniat ad remedium. ipsum uero senodochium, dum ego qui supra Sigemund presbiter aduixero, in mea sit potestate regendi et gubernandi, quatinus ipse locus cottidie per me aucmentetur. post autem meum excessum de corpore, sit in potestatem suprascriptorum Theutpert, Radpert et Godepert, uel eorum heredes, inibi persona Deo dilecta ordinare, qui ipsam elymosina distribuat cum omni moderatione. haec omnia suprascripta in prenominata ratione in ipso sancto loco communiter offerimus, et per presentem paginam confirmamus possedendum, ita ut quidquid exinde prepositus, qui pro tempore inibi fuerit, pie recteque iuxta cannonicam auctoritatem facere aut iudicare uoluerint, liberam habeat in omnibus potestatem ex nostra plenissima largitate. et nec nobis liceat ullo tempore nolle quod uoluemus, sed quod a nobis semel factum uel conscriptum est, inuiolabiliter uolumus ut maneat, quippe cum de re semel conlata iura legesque prohibeant aliquam repetitionem mouere. Quam donationis seu p. 160 confirmationis nostrae paginam Magno notarium sanctae Ticinensis ecclesiae, ex iussione Benedicti uiri religiosi subdiaconi et exceptoris Ticinensis, scribendam rogauimus, et subter confirmantibus testibusque obtulimus roborandam. Actum Ticini. Ego Sichimund uir uenerabilis presbiter huic cartule donationis ad nobis facta subscripsi, et testibus optulimus.
p. 161 Ego Osprand subdiaconus notarius sancte Lucensis ecclesie quantum in autenticum inueni, nec plus addedi, nec menime scripsi. 50. p. 164 Copia membr. 1607 del notaio Petrus Venturiccius nel cartolario di S. Eugenio di Siena, ora presso l’archivio della badia di Montecassino. p. 165 + In nomine domini Dei et saluatoris nostri Iesu Christi. regnante excelsum regem Christum filium Dei perpetuum regem et saluatorem Christianorum atque donno precelso Liutprandum Langobardorum eiusque famulum caelestium et potestatis, anno regni eius nono decimo, dies kalendarum decembriarum, indictio quarta decima; feliciter. Quisquis in hoc seculo, dum aduiuere meruerit, semper de eterna uita cogitare et peragere uideatur, ut, dum uenerit ad exeunte sacro Dei iudicio, de grauia sua pondera leuiter possit ad uitam eternam pertingere; quoniam in hoc seculo nulla meliora esse cognoscitur quam in Deo uiuere semper, ut aliis Christianis cum meliore mente ad uitam eternam festinent. Ideoque ego magnificus Uuarnefred castaldius ciuitati Senense ecclesia beatissimi Sancti Eugenii abbatis et sanctorum singulorum beneficia, qui in ipsa ecclesia reconditae esse inueniuntur; et quia certum est Deo et omniorum sacerdotio uel exercitum Senensium ciuitatis notum est eo quod ante os dies, pro redemptione animarum genitori et genitrici nostre et remedium anime nostre et pro animabus parentorum nostrorum, qui iam fuere et qui per futura tempora fuerint, ecclesiam superscriptorum p. 166 sanctorum a fundamentis edificauimus, etiam ibidem aliquantum de propriis rebus nostris pro nostra redemptione offersimus, et per cartulam ... confirmauimus, et in sacro altario eiusdem sancti Eugenii manibus nostris posuimus; modo quidem celestis misericordia nobis inspirauit, ut adhuc iterati de propriis rebus nostris ad ipso sancto et uenerabili loco monasterio Sancti Eugenii offerrere et contradare deberemus pro redemptione animarum nostrarum. in Christi nomine, in primis: curte nostra qui prope fluuio Merse in casali qui nominatur Taurisiano, de quantum in presente die ad ipsa curte pertinet omnia in integrum; ad ubi ego Uuarnefred castaldius una uobiscum rectori et monachi sancti Eugenii in Christi nomine edificare debeamus ecclesia beatissimorum martyrum et confessorum Anastasii, Felicis et Ilarii; set tamen ut ipso monasterio de iis permiserit nostra adimplere deuotione, ut sub regula sancti Benedicti et potestate sancti Eugenii et de rectoribus eius uiuere et permanere debeant; quia in Dei nomine dedimus ad ipso monasterio uel ad superscriptorum sanctorum uirtutibus Cicimari actor noster, una cum casas uel abiacentia sua, qui presente die ad manus suas habere et possidere uisus est, cum omnia integra parte sua uel cum omne natione sua, quae a presente die manu sua tenuit uel excoluit de nostra propria pecunia, ad eadem curte pertinente, omnia in integrum una cum casa seruula atque aldiariticia et singulas casalia ad ipsa curte pertinente, que sunt insimul decem et octo, id est in Orgia * * * * * * * *, Barisiano, Se * *, Monte Caprario. p. 167 in primis, in Orgia: * * * *, casa Babule, casa Tederisciupuli, casa Mupuli, casa Lumulipaldii, casa Bo * *, casa Ursuli; in ipsa Orgia * * *. item in * * casa Mu * *, casa Medualdi * * * *. item in * * * casa Gunguli aldio. in Barisiano casa Ringuli massario. item in Barisiano casa Lucifridi massario et casa * * * *. superscripte case tam aldiaricias quam et seruulos, quia ad ipsa curte nostra pertenuere et ad ipsas casas pertinentes ubi ad manus suas tenuere uel laborauere cum omnia integras partes suas. similiter ad ipso uenerabili loco dedimus alia curticella nostra in casali que nominatur Feriano, prope Monte Listine, qui et ipsa curticella excolere et regere uidetur per Teude actor noster, et una cum casa ipsius Teude * * * bamaria uel cum omni portiuncula sua ubi ad manus sua tenuerit uel cum casas massaricias ad eadem curticella pertinentes; nunc quatuor: duas ubi in Bultruniano, una * * *, * * *, exercentes per Gadulo, Alfredulo, Mirangulo et Franculo massariis. similiter et casa Piciarini in Opine * * * ipse per aldione * * * *; superscripte case una cum omnia abiacentia sua, quae in presenti die ad manus suas possessis uel iusto ordine tenuere. similiter gagiolo illo * * *, et gagiolo illo prope ipsa curte Ora per sepe circundatus, una cum casa illa de fine Bultruniano, que da singulos hominis comparare uisus sum, da Suara usque Filecta, que mihi in comparatione aduenit da Partulo, * * *, Dusino et Ursulo de Oppiana. p. 168 omnia in integra hec superscriptas curtis duas cum omnia et in omnibus que in presente die sub se habuere uel superscripti * * * cum omnia ad ipso sancto et uenerabili loco tradere uisi sumus. simul et de gagiolo nostro hic da Surra campo uno per sepe circundatus, que est ipso campo admembratum ad campo illo Sancti Eugenii, de alia uero parte, sicut supra diximus, per sepe usque in rouore qui stat in fossatus et infra pratum, deinde uero transeunte per medio prato, de * * * latere per locum designatum in strata que pergit ad Sanctus Paulus. de oliueto uero illo qui est sub muro ciuitatis, qui est inter oliueto Taiperti castaldii et curte de filiis quondam Auduale, hec ipsa petia integra, una cum pomifera sua. similiter alia petia de oliueto una cum terra sauda uel pomifera, qui est subtus casa Uitalioni, quae mihi da germanis meis in portionem uenit; omnia in integra ipsa petia dedimus ipso sancto loco. casas duas in Surra prope Sancto Angelo una cum ipsa uinea in Cortiano, ubi * * * sorte regitur per Merulo per * * * ipsas per aldiones; iste superscriptae casae una cum ipsa uinea et omnia abiacentia uel pertinentias suas, que in presente die ad manus suas tenuere uel laborauere. similiter dedimus ad ipso sancto loco casa Reparatuli in Occiano uel Cerreto, qui nunc in presente die ad manus suas habere uisus est, una cum Stephano uel cum filiis suis, et ipso Stephano cum nouem personas, ut sint super ipsa pecunia, qui pro ipso sancto loco uigilare et concurrere debeant. de oleo autem, quem modo in casa nostra factum est uel in antea per tempora factum fuerit, medietatem sit Sancti Eugenii et medietatem sit in casa nostra * * duas Teudilasci pro aldione et Mauricio pro seruo. iumentas uero turma una de amissario illo qui Apicio appellatur, una cum iumentas illas da Umbrone habet maiores et minores, sunt insimul capita triginta tres, cum pastore suo. caualli uero masculi, de * * *, de uaccas una cum tauri iuuenci, capita triginta quinque. p. 169 turmas uero de peculio una, qui est de sub manu Autfridi actori nostro, una cum pastore suo. similiter et turma una de porcos que custodire debent Mindilo filio Godiosuli cum filio suo Raculo et alio filio suo Ursulo una cum uxore et filiis eius, quae ponere debemus in superscripte curtis ubi nobis placuerit. de ceramento uero caldarias numero quinque: una cum manicas tenente anfora una; secunda tenente congia quattuor; tertia tenente congia tres; quarta tenente congia duo; quinta tenente congio uno. pariola uero numero sex, quod est fasso uno, frixorias duas, cucumas duas: una tenente congio dimidio, et alia sub minore. de obsequio brandi * * * catenas super focos numero sex, una cum * * da filiis quondam Boccioni de Sauiniano obuenit, tripidem uno, spitas ferreas duo, recentario uno, concas de aricalco duas et tres gauatas, de omne uero ferramentum maioris, minus minoris capite uno, falces numero sex. lecta autem numero octo, una cum ordinationes suas ac secias uero numero quinque, mappas quinque, cumaras et alias franciscatas numero decem. de ornamento autem mulieris mee Optileopae siue mantoras siricas, palleas, tunicas, fibulas maurenas et aris uestra, anulos, uel quicquid a suo uestimento habere uidetur, quaeque exinde post obitum eius reliquerit, omnia reuertar in potestate Sancti Eugenii uel superscriptorum sanctorum uirtutibus. hec p. 170 omnia in Christi nomine per hanc dotis titulo do trado atque confirmo tibi Aldoni uiro uenerabili abbati et ad congregationem monachorum, qui ibidem tecum Deum deprecant, et ad successoribus uestris, qui per futura tempora fuerint, ut sub regula monasteriale uiuere et permanere debeant ad loco monasterio Sancti Eugenii uel ad superscriptorum sanctorum uirtutibus in priuilegio nomine, ut a nullo homine habeant reprehensione, neque ad episcopo, neque ad alio sacerdotes, neque ad me Uualneufred, nec ad filiis meis aut ab aliquem heredibusque nostris. et ipsi monachi, qui ibidem deseruire uisi sunt uel fuerint, secundum ordinem monasteriale, inter se eligere sibi debeant in Christo patre presbitero, post decessu uenerabilis Alduni abbas, una cum aliis monachis. qui pro peccatis nostris et pro ipsis rebus habendum orationes faciant et missas canant, ut de eorum orationes apud Dominum indulgentiam accipere mereamur pro delictis et facinoris nostris, die noctuque Deo omnipotenti et Iesu Christo filio eius laudes dicere non cessent. et, quod fieri non credo, quod incrassante diabolo qualibet persona suaserit qui hanc mea statuta per quolibet ingenio rumpere uoluerit, aud aliquid exinde prout de potestate prefato monasterio subtrahere quesierit, et non permiserit omnique tempore ipso monasterio ipsis rebus habere uel ipsam congregatione * * * ordinare sicut melius prouiderint, ut ordo legis deposcit, primis omnium ira Dei excitatus occurrat offensa, et ad limina sanctorum uel ipsius uenerabilis loci excommunicatus appareat, et illa sententia recipiat quem Iudas meruit, qui Dominum tradidit, et Datan et Abiron, quos terra uiuos deglutiuit, et a trecenti decem et octo patribus, qui canones disposuere, condempnatus appareat; et si se recognoscere noluerit, mutet Deus sensum eius, ut nec uiuus penitentiam agat, nec mortuus sepultura promeriscat et non promereat in dextera, sed in sinistra cum Anania et Saphira permaneat in Geenna; et quod reppetit, per nullisque ingeniis ei uindicare non ualeat. et defunctus ego Uuarneufredus, si forsitan, quod futurum esse non p. 171 credo, si ipsa ecclesia et res eius in posposita esse apparuerit, uel qualibet persona hec mea statuta inrumpere temptauerit, abbas monasterii, que per tempora fuerit, adhibeat se ut unus de heredibus proheredibusque nostris uel de meo cispite, qui, secundum Deum exinde melius facere uoluerit in predicta sancta Dei ecclesia, habeat potestatem imperandi, regendi atque defensandi ipso superscripto monasterio et omnis eius pertinentia pro mercede et remedio animarum nostrarum, tamque si ego uiuus existerem. et si illi de eius congregationi esse noluerit, et hec omnia non adimpleuerit, aut mea statuta si negligens et preuaricator extiterit, ut gubernatorem et rectorem uel * * * * * * * * * * * * * p. 204 65. Copia del secolo VIII-IX, archivio arcivescovile di Lucca.
In nomine domini Dei et saluatoris nostri Iesu Christi. regnante piissimi domno nostro Liutprand et Hilprand uir excellentissimis regibus, anni regni eorum uilgensimo sexto et tertio, per indictione sexta, mense februario; feliciter. Constat me Aurepert clerico filio quondam Auti hac die uindedisse et uindedi, tradedisse et tradedi tibi Iordanni uiro uenerabili presbitero casa mea quem hauire uideor hic infra ciuitatem, cum fundamento, orto, seo puteo; et posita est prope Sancto Georgio: uno latere tenet in sepe Raduald notarii, et p. 205 caput tene in fondamento Barucioni Belongoni, et alio latere tene in orto Mamariani; ut dixi, casa cum fundamento, curte, orte, uel puteo, omnia quem iniui hauire uisus sum in integro; unde mihi nihil reseruaui potestatem. et suscepi ad te pretium placitum et in finito capitulo adque in presentia solutus uigenti quinque soledus in auro. seo petiola mea de terra mea quem hauire uisus sum in Flexo, qui fuet de seruo meo Agnichis; ipsa petiola, quem modo messe seminata habeo, in integro, ita ut de meo qui supra Auripert exiuet dominio his ipse suprascripta casa cum fundamento, curte, orto, uel puteo et in tua iam dicto Iordanni uel fillius tuus heredem transfundo esse potestatem possedendum, ut hab utierna die habeas, teneas atque possedeas, tuoque dominio uindicis hac defendas. et si forsitans qualiue tempore ego aut heredis meus te uel tuos heredem inquietare, molestare aut per quoliuet ingenio subtrahere uoluero, et a qualiuet hominem defensare menime potuero, promitto me iam nominato Aurepert clerico uel meus heredis tibi Iordanni presbitero uel ad filios tuos heredem esse conponituro ipsa res, unde agitur, melliorata, in dupla condicionem. Quam uiro uinditionis cartulam Alipert notario scribere rogaui. Actum Luca, die et regnum et indictione suprascripta; feliciter.
p. 206
67. Copia del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca. p. 209 + In nomine domini Dei et saluatori nostri Iesu Christi. regnante domnos nostros Liutprand et Helprand regibus, anno regni eorum Deo propitio .XXVII. et quarto, mense octubrio, per indictione septima; feliciter. Anstrualda religiosa Dei ancilla una cum licentia et auturitatem filii sui Gumprandi tibi ecclesia Dei adque Beati Sancti Georgi Dei martheris, sita in loco Noctuno, perpetuam salutem dixit. Dum enim uelsi indigna Anstruald Deo copolata post decesso domni Barutte iocali meo deuotas desiderans domino Iesu Christo uel eiusque liminibus prumtisque animo deseruire, iuuantesque eius clementia, una cum ipso suprascripto filio meo, ut uirtus admiset, in proprio territurio nostro eclesia in honore Domini adque beati sancti Georgi Dei martheris eius per manum artificium non longe prope Noctuno ad fundamenta construximus, in qua omni spe uite et salutem anime nostre posuemus Deo serbiendum. idcirca ego que supra Anstrualda Deo copolata una cum autoritatem Gumprand filio meo odie in Dei nomine per hanc dotis titulo offero Deo et beatissimo sancti Georgi uel ad tuus monasterio, id est: casa Marichis cum omnia adiacentia sua, simol cum territoriis, uineis, oliuetis, siluis, uirgariis, cultis et incultis, omnia et in omnibus, mobilia uel inmobilia seo semouentibus; omnia quidquid ad ipsa suprascripta p. 210 casa Marechis modo pertenet, tibi beatissime sancte Georgi transfundo in integro ad possedendum, quia mihi ipse suprascripta casa data est morgangab per domno bone memorie Barutta iocale meo, ita ut ab hodierna dies possedeas ipsa Dei uertutem uel eius monasterio a nobis edito in perpetuum profuturum munusculi causa. et quem nos in uita nostra sacerdotem elegerimus, uel constituerimus, ipse sit in eodem loco cunfermatus, ut pro nobis Dominum exorare debeat; et luminaria sanctorum Dei facias, et messarum precibus nos Domino cunmendare deueas. contra quam dotaliis seo monusculi nostre pagina numquam nos heredis successoris nostris auersus ipsa sancta Dei eclesia uel eius monasterio aliquando spondimus esset uenturus, set in omnibus, qualiter superius legitor, post actis et futuris temporibus iniui firmum et stabilitum permaneat. et quod a nobis supra offerta sunt, ita ut ad nullo hominem nulloque tempore disrumpi possant, set magis roboretor in suo uigore et in sua potestatem ipsa eclesia uel eius monasterio sine omne inpedimento inimici, iuuantem dominum Iesum Christum. Quam uero pagina dothalii et Gaudentius quamuis indigno presbitero scriuere rogauimus, et subter signa sancte croci fecimus, sub stipulatione sponsione sollemnique interposita. Actum Luca.
p. 211
78. Copia membr. del secolo XII, archivio di Stato in Milano. p. 230 Regnante domno nostro uero excellentissimo Liutprando rege, anno tricesimo, et domno Ilprando, anno septimo, sub die octauo idus maias, indictione tertia decima. Domno sancto et angelorum meritis coequando basilice Sancti Ambrosii confessoris domini nostri Iesu Christi, in qua uir uenerabilis Aunemundus diaconus custos esse uidetur. Theopertus uir magnificus filius quondam Mauroni de Brisconno presens presentibus dixi: de spe eterne uite salutis anime remedium cogitat, qui in sanctis locis de suis rebus confert terrena, ut a Christo recipiat eterna celestia. Et ut uotis meis expleatur dilectio, olblatione meam munera offero, non quantum debeo, set quantum ualeo. per hanc munificentian paginam largitatis mee a presenti die dono, cedo, trado et mancipo, iure directo transcribo spontanee uoluntatis mee omnes facultates meas, quantas nunc ad manus meas habere uideor aut in antea adquirere potuero, in supradicta basilica Sancti Ambrosii uel custodibus eiusdem, tam presenti quamque pro tempore fuerint, maneat potestate; id est casa mea ubi habitare uideor in fundo et uico Brisconno, una cum area, curte, ortoleo et credalia in ipso fundo Brisconno, portione mea integrum, tam campis, pratis, pascuis, uineis, siluis, amenedollaribus, uectualia, p. 231 aquaria, aquarumque usibus, culto uel inculto, mobile aut inmobile seseque mouentibus; ut dixi, portione meam in integrum, aut quantum michi ex parentum successione noscitur aduenire. omnia in predicta basilica uel custodibus eiusdem maneat potestate intredicendi, tenendi, possedendi, fruendi, uel canonice iudicandi; sic tamen, ut, dum ego qui supra Theopertus donator in hoc seculo uixero, in cellula predicte basilice Sancti Ambrosii uiuere debeam, ut me nudrire debeas tam presenti custodibus quam qui in tempore fuerint, dum ego aduixero, ut absque necessitate et nuditate uiuere possim, salua utilitate mea. Quam uero donationis mee cartulam Protasium notarium scribere rogaui, et subter propria manu confirmo, testibusque a me rogatis obtuli roborandum. Actum Mediolani, sub die et regno et indictione suprascripta; feliciter.
p. 232
81. p. 236 Copia del secolo VIII, Archivio di Stato in Milano. p. 237 + Et quia iussisistitis nouis per indigultuo de Luciune, ut inquireremus de liuertatem eius et de uiolentia quet ei Toto de Campelliuni faceret; et fecemus ipso Totune uenire inante nus cum estum Luciune iudicium auendum. sic interrogamus estum Luciune, si omnis parentes eius fueset liuerus, aut cespes eius, aut per cartula uolere liuertate auere, aut de parentes istius Totuni fueset; set este Lucius profesauet, cot de parentis istius Totuni esseret et fuesset cespes eius, nisi parentes istius Totuni ei liuertate emiseset. et feci istus Luciune dare monimen suum. et erant ipsum monimen de tempore Cuniperti, et ipso monimen contineuat, cot cesseset ei parentes Totuni tres solidos mundium et tres reseruaset ad heredibus suis et p ..... tum et p ................., et iui eos cerca altario liuerus dimiseset. set ante erant ipsas cartolas quam domnus Liutprand in edecto adfixeset, cot sic esset liuerus qui cerca altare esset ductus, comoto qui in quatrouio esset thingatus. et paruet nouis ut non poteret esse liuerus, nisi aldius. et interrogaui ipsus Luciune, quet feceset Totuni aut a parenti eius per trigentas annus; et sic mihi ipsus Lucius profesauet, cot feceset ei operas a prados et a uitis et p. 238 ambasias per ebdomatas. et interrogaui eos, si feceset ipsas scuuias pro pertinentia aut aliquet pro liuertate; set dixet pro liuerus. et iudicaui ei, ut ostenderet per liueris homenis qualiter diceret, cot fecet istum per trigenta annus pro bona uolontas, nam non pro pertinentiam; set dixet cot menime potere. et pro anima domni regi saluandum dixi, ut diceret quales homenis eius liuertate sauere, ego illus per me diligenter inquirere; set ipsus mihi nullus homine dixet, qui de eius liuertate sauere. et Totoni precibimus, ut amplius ei noua non inponere, nisi cot per trigenta annus fecet. et estius Luciuni iudicauimus, cot fecet Totuni per .XXX. annus, facere et in antea. et sicut precepistis nouis, hec nostrum iudicatum emisemus; iui mecum stante idoneis homenis: Toto de Peperanzo, Leonace et Placemunt, Austremunt, Gamipert et Alto, Alamanni. 82. p. 239 Copia membr. del sec. XIII, archivio di Stato in Milano. + Regnante domno nostro Rachis uiro excellentissimo rege, anno primo, mense aprile, indictione decima; feliciter. Uita et mors in manu Dei, et ideo ego Rottopert uir magnificus * * * de Grate considerans casus umane fragilitatis et repentinam mortem uenturam, preuidi de rebus meis dispositionem facere uel pro anima mea iudicare, ut, cum de hoc seculo uocare iussero, michi pro sua pietate peccatorum meorum ueniam condonare dignetur. Idcerco primo omnium uolo habere ecclesiam beati prodomartiris et leuite Sancti Stephani, sida que est Uicomercado, uites meas petia una in fundo Bonate, quam p. 240 ego emi, et est ipsa petia iusta Incera: fine clausura Boniti * * t fine supradito ipsius Rotoperti, et da sera uia publica percurente; habente in se plus minus ioge una. ita uolo de peccunia mea quod abeo in finibus Plumbense, ut diebus uite Gallani et Rodelende germane mee atque filias meas Anselda et Galla omnia metietate de usufructuario, de usque ad una de ipsis aduixerit et ipsa auidum religionis secundum Deum in ipso monasterio conseruauerit, earum ibique ipso usufructu, ut supra dixi, metietatem percurat, excepto uel earum consignata per aratoris de heredibus meis; et si, quod non credo, forsidan heredibus meis earum contrariauerit ipsa metietatem de predicto censu diebus uite earum, ipso quod earum contrariare presumpserit, duplum earum restiduere debeant; nam post decessum earum in integrum ad heredibus meis reuertatur. idem casa et curte illa quod mihi ex cumparatione aduenit de Ambrosio filio quondam Trotti in uico Gradate, uolo ipsa esse senodochio meo et de omnes res meas, excepto de Curtiniano, quod iam disposita est. nam de aliis rebus meis siue domocoltas atque massariis uel uniuersam meam substantiam, quod habere uedeor uel adhuc mihi in antea Dominus dare iusserit, de omnem frugens, quod de ipsa substantia mea Dominus dare dignatus fuerit, omni in tempore decima ibique a nostra curte percurrat in ellemosinis pauperum uel peregrinorum susceptionem, unde michi a domino nostro Iesu Christo peccatorum meorum ueniam condonetur. p. 241 tam de caualus quam et de boues adque menutas animalias, ut supra dixi, de omnia et in omnibus rebus meis ibique ad ipso senodochio in perpetuis temporibus ipsa decima percurrat. et qui ipso senodochio meo preter manus habuerint ad ipsa decima pauperibus distribuenda, uolo ut in suo alimento habere debeat nouellas illas qui dicitur Calabratro in Gradate; qui est ipsa petia: de uno capite et ab alio latere uites ueglas ipsius Rottoperti, et da meridie uis publica percurente. et amaneclas ad ipsas uites faciendum per omnem anno de meo tollere debeant, et terra arbusta cum limetes de quantum ad germana habere uideor, in ipsius set potestatem usufruendi de ipso senodochio preter manus habuerint. filia mea Gradane uolo, si ipsa cum Dei adiutorio ego ordinauero aut a marido tradedero, in tantum set contenta quod egomet dedero; nam si, quod absit, ipsa post meum obidum in cabello in casa mea remanserit, uolo ipsa habere casas illas tributarias in integrum quod nobis de conlatore de Ocornaco ex comparatione aduenerunt; et sunt ipsas casas in fondo Trecio; et casa illa quod habeo in Clapiate. et uolo ipsa Gradane filia mea habere in auro ficurato solidos trecentos, excepto uestito uel ornamento eius adque frabricato auro; ea uero ratione, ut ipsi trecentis soldis ei in die uotorum eius a presenti dati fiant, et si forsidans p. 242 heredes mei a presenti menime ipsis trecenti solidi dare uoluero, et tunc postea uolo ut pro ipsis trecentis solidis habeat ipsa Grada filia mea casa illa tributaria in fondo Rocello que dicitur de Lopetione. et uolo ipsa Gradane filia mea habere mancipias decem, quatuor pueri et sex puellas. et uolo adque adfirmo de argento meo, quod emi de Roderate, baxia una maiore adque scudellas duas et gorale uno, quod emi de Ambrosio clerico, uolo ut si ipso ego in uida mea non dedero, uolo ut in die transitus mei fractam fiat, et ibi ad presenti pauperibus datum pro remetium anime me. et ringa mea aurea, uolo ut in die transitus mei dit filio meo pro ipsa renga solidos centum, et a presenti ibique pauperibus dati fiant; et si ipsis centum solidis a presenti dare non uoluerit, ipsa ringa ibique a presenti frangantur et pauperibus distribuantur. sic tamen uolo adque adfirmo tam predicto argento quam et auro: si Ratruda conius mea me superaduixerit, in eius sit potestatem ipso frangendi et pauperibus pro anima mea et sua distribuendi habeat potestatem ex meam plenexima largidate, tam pro nostra anima quam et pro bone memorie Dondoni germano meo; et uestimento meo, omnia quod in tempore illo reliquero, omnia metietatem pauperibus distribuatur pro suprascripta Ratruda coniuge mea. et ita uolo adque statuo: si iam dicta Ratruda conius mea me superaduixerit et lectum meum monditer post meum decessum caste conseruauerit, uolo ut ipsa p. 243 habeat in sua potestate usumfructuarium nomine domocolta mea in Cortiniano cum casa trebutarias, omnia et in omnibus ad ipsa curte pertenente, seo et domoculta in Buriate, insimul cum casas trebutarias ibique pertinente in integrum, ut diebus uite eius in eius sit potestatem fruendi et gouernandi, nam non alienandi licentia auidura, nam de ipso usumfructuario iudicet uel distribuat pro anime nostre remecium cui uoluerit, nam post eius decessum ipsa peccunia ad heredibus meis deueniat in integrum; nam si, quod absit, ad secundas megrauerit nuptias, suficiat ei lex sua, nam amplius de rebus meis non consequatur. et roco adque suplico principes terre istius secundum Deum, ut si quis de heredibus meis non conseruauerit omnia qualiter superius determinaui, ut districtis ipsis omnia complere faciant, ut exinde ante Deum bona habeat retributionem. Quam uiro dispositiones seo iudicati mei Deusdedit exceptore * * et scriuendum dictaui, et manibus meis propriis subter suscriuentium testibusque ad me rogatis obtuli roborandum, stipulatione et sponsione interposita. Acto Gradate.
p. 244
|