Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis

Chronica Sancti Benedicti Casinensis (ed. Georg Waitz, MGH SS rerum Langobardicarum, Hannover 1878) 468-488

Der von Waitz als Chronica Sancti Benedicti Casinensis edierte Text ist eine Kompilation kleinerer historiographischer Texte aus dem Codex Casinensis 175, einer um 920 angelegten Regel-Handschrift. Der größere Teil dieser Texte wurde ursprünglich ca. 867 anläßlich des Besuches von Kaiser Ludwig II. in Montecassino niedergeschrieben; dieser Abschnitt endet mit der vergleichenden Tabelle der Äbte von Montecassino und der Fürsten Süditaliens ("Cronica Langobardorum seu monachorum de monasterio sanctissimi Benedicti"). In die Edition sind auch die um 920 redigierten, in der Handschrift anschließenden Papst- und Fürstenkataloge aufgenommen worden.

Literatur:
Alessandro Pratesi, La "Chronica Sancti Benedicti Casinensis", in: Montecassino dalla prima alla seconda distruzione. Momenti e aspetti di storia cassinese secc. VI-IX, ed. Faustino Avagliano (Miscellanea Cassinese 55, Montecassino 1987) 331-346.

Walter Pohl, Werkstätte der Erinnerung. Montecassino und die langobardische Vergangenheit (Wien, erscheint 2000/01).

spektrum.GIF (657 Byte)

Annorum supputatio de monasterio sanctissimi Benedicti.

1. Quidam ex nostris scire volentes, quot anni essent a tempore sanctissimi Benedicti patris usque nunc. Nos quoque amore ducti, quantum potuimus sub calculandi estimatione collegimus. Ab anno incarnationis Domini quingentesimo vicesimo nono sub Iustiniano imperatore sunt anni a diebus eiusdem beatissimi Benedicti usque ad Petronacem abbatem centum octoginta et unum. Et a Petronace abbate usque nunc annum domni Berthari abbatis, qui est Deo praesule in coenobio tertius decimus pastor, dinumerantur circiter anni…, quod est annus dominicae incarnationis …

2. Paululum aliquid et de Langobardorum gente, quomodo in Italiam properavit commemorandum est. Narsis quoque patricius pro Gothorum gente, quae Hitaliam invaserat, Langobardos federatos elegit et cum Grecis suis pariter ac Romanis ab eisdem finibus hoc est Romanorum terminos, pepulit Gothos. Qui Narsis Neapolim residens, legatos ad Langobardorum gentem, dirigit, mandans, ut paupertina Pannonie rura desererent et ad Italiam cunctam refertam divitiis possidendam venirent. Simulque multimoda pomorum genera aliarumque rerum species, quarum Italia ferax est, mittit, quatenus eorum ad veniendum animos possit inlicere. Langobardi vero laeta nuntia et quae ipsi praeoptabant gratanter suscipiunt deque futuris commodis animos attollunt. Tunc Langobardi sedes proprias, hoc est Pannoniam, amicis suis Hunnis contribuunt, eo scilicet ordine, ut, si quo tempore Langobardis necesse esset reverti, sua rursus arva repeterent. Igitur Langobardi, relicta Pannonia, cum uxoribus et natis omnibus et suppellectile Italiam properant possessuri. Habitavere autem in Pannonia annis quadraginta duobus. De qua egressi sunt mense April., per indictionem primam, alio quidem die post sanctum pascha, cuius festivìtas eo anno iuxta calculi rationem in ipsis Kalendis Aprilibus fuit, cum iam a Domini incarnatione anni quingenti sexaginta et octo essent evoluti. Post hoc dominantes Italiam, Beneventum [properantes] introeunt ad habitandum. Horum autem princeps militie celestis exercitus Michahel extitit archangelus; Neapolites ad fidem Christi perducti; Alzechus Vulgar suis cum hominibus ad habitandum suscipitur. Grecorum Romanorumque Langobardi gentes superantes, totam simul Beneventi possiderunt patriam. 'Omne quippe regnum', ut ait Dominus, 'in se ipsum divisum desolabitur'; et: 'Quod quis serens seminaverit, hoc et metet'. Propterea divisus Israheliticus populus in omnem ventilatus est mundum. Sic et hec Langobardorum gens dissidentes mentibus etiam suos interfecere principes. Ob id patriae facta divisio, Beneventanorum principatus duobus equidem partibus efficit divisus. A quibus vicissim Franci Sarracenique unus contra alterum evocati post tandem fraus Saracenorum Barim noctu capiens; post demum Tarantum obsidentes introeunt, totumque pene in integrum postmodum regnum igne ferroque vastantes, demoliti sunt, et ad solum usque perductum circiter per annos ferme triginta. Langobardi vero dum nimia suis pro factis pericula sustinerent, ob hoc nimium afflicti necessitatemque compulsi, Franciam legatos dirigunt atque gloriosi imperatoris Hludowici implorant augusti clementiam, ut patria sua cum gente veniens, eos omnino a Saracenis quantocius eriperet. Qui beniens, hoc decretum suae reliquid patriae:

3. 'Constitutio promotionis esercitus observationis partibus Beneventi, sub indictione 15. Quicumque de mobilibus widrigild suum habere potest, pergat in hoste. Qui vero medium widrigild habet, duos iuncti in unum qualitatem instruant, ut bene ire possint. Pauperes vero personae ad custodiam maritimam vel patrie pergant, ita videlicet, ut, qui plus quam decem solidos habet de mobilibus, ad eandem custodiam vadant, qui vero non plus quam decem solidos habet de mobilibus, nil ei requiratur. Si pater quoque unum filium habuerit, et ipse filius utilior patre est, instructus a patre pergat. Nam si pater utilior est, ipse pergat. Si vero duos filios habuerit, quicumque ex eis utilior fuerit, ipse pergat, alius autem cum patre remaneat. Quod si plures filios habuerit, utiliores omnes pergant; tantum unus remaneat, qui inutilior fuerit. De fratribus indivisis iuxta capitularem domini et genitoris nostri volumus, ut, si duos fuerint, ambo pergant; si tres fuerint, unus qui inutilior apparuerit, remaneat, ceteri pergant; si quoque plures omnes utiliores apparuerint, pergant, unus inutilior remaneat. De qua condicione volumus, ut neque per praeceptum neque per advocationem aut quamcumque occasionem excusatus sit, aut comes aut gastaldus vel ministri eorum ullum excusatum habeant, preter quod comes in unoquoque comitatu unum relinquat, qui eundem locum custodiat, et duos cum uxore sua. Episcopi ergo nullum laicum relinquant. Quicumque enim contra hanc institutionem remanere presumpserit, proprium eius a missis,

p 470  

quod subter ordinatum habemus praesentaliter ad nostrum opus recipere iussimus et illum foras eicere. Omnibus enim notum esse volumus, quia iam a prioribus nostris iuxta hanc institutionem tultae fuerunt, sed pro misericordia recuperare meruerunt. Nunc autem certissime scitote, cuiuscumque proprietas tulta fuerit, vix a nobis promerebitur recuperatione. A flubio Pado usque Trebia sit missus Iotselmus. Inter Padum et Ticinum Eriulfus. Inter Ticinum et Adda Erembertus. Inter Adda et Addiza Landebertus. Ab Addiza usque Forum Iulii Ceodoldus, Petrus et Arthemius episcopi, iunctis secum missis episcoporum et comitum, Pisa, Luca. Pistoris et Lunis Teutmundus. Florentia, Volterra et Aritio Rodselmus. Clusio et Sena Andreas. In ministerio Witonis Rimmo et Iohannes episcopus de Forcona. In ministerio Verengari Hiselmundus episcopus. In litore Italico Ermefridus, Macedo et Vulfericus. Et volumus ut populum eiciant et custodiam praevideant et populum in castella residere faciant, etiam et cum pace. Nam missus aliquis ausus fuerit pretermittere, quin ominibus remanserint, presentaliter proprium tollant et eum foris eiciant. Et si inventus fuerit ipse missus, proprium suum perdat. Et si comes aliquem excusatum aut bassallum suum, preter quod superius diximus, dimiserit, honorem suum perdat. Similiter eorum ministri, si aliquem dimiserint et proprium et ministerium perdant. Quod si comes aut bassi nostri aliqua infirmitate detenti remanserint aut aliquem excusatum retinuerint, aut abbates vel abbatissae si plenissime homines suos non direxerint, ipsi suos honores perdant, et eorum bassalli et proprium et beneficium amittant. De episcopis autem, cuiuscumque bassallus remanserint, et proprium et beneficium perdant. Si quoque episcopus absque manifesta infirmitate remanserit, pro tali neglegentia ita emendet, ut in ipsa marcha resideat, quousque alia vice exercitus illuc pergat. Et ut certissime sciatis, quia hanc expeditionem, in quantum Dominus largire dignatus fuerit, plenissime explere volumus, constituimus, ut episcopus, comes aut bassus noster, si in infirmitate incerta detentus fuerit, episcopus quippe per suum missum, quem meliorem habet, comes vero et bassi nostri per se ipsos hoc sub sacramentum affirment, quod pro nulla occasione remansissent, nisi quod pro certissima infirmitate hoc age non potuissent. Omnes enim, volumus, ut omni hostili apparatu secum deferant, ut, cum nos hoc prospexerimus et inbreviare fecerimus, non neglegentes appareant, sed gratiam quoque nostram habere mereantur. Vestimenta autem habeant ad annum unum, victualia vero quousque novum fructum ipsa patria habere poterit. Fagidis enim quicumque eundo et redeundo commotionem fecerit, vitae incurrat periculum. Et quia etiam temporis congruentia imminet quadragesimale, in quo studenda sunt praecepta Dei, constituimus, ut, quicumque ecclesiam Dei fregerit, adulteria et incendia fecerit, vitae incurrat periculum. Quicumque caballum, bovem, friskingas, vestes, arma vel alia mobilia tollere ausus fuerit, triplici lege componat, et liber cum armiscara, id est sella ad suum dorsum, ante nos a suis senioribus dirigatur, et usque ad nostram indulgentiam sustineat. Servi vero flagellentur et tundantur, et illorum domini, quae ipsi tulerunt, restituant. Quod si clamor ad seniores venerit, et ipsi talia non emendaverint, tunc horum seniores ipsam compositionem faciant et eadem armiscara, quamdiu nobis placuerit, sufficere compellantur. Et hoc constituimus, ut ex utraque parte iustitia servetur. Videlicet nostri sicut circavicini, quae necessaria sunt, emenda. Vicini autem nullatenus carius quam suis circavicinis vendere presumant. Qui vero homicidia indiscrete et presumptiose fecerit vitae incurrat periculum. Iter enim erit nostrum per Ravennam, exin mediante mense Martio in Piscaria, et omnis exercitus Italicus nobiscum. Tuscani autem cum populo qui de ultra veniunt per Romam veniant ad Pontem Curvum, inde Capuam, et per Beneventum descendant nobis obviam Luceria octavo Kalendas Aprilis'.

4. His igitur prelibatis et hac lege sancita, dictus domnus imperator Hludowicus augustus cum uxore sua pariter gloriosa Angelberga augusta Benevento properantes, Iunio mense ad monasterium veniunt sanctissimi Benedicti patris; ubi a venerabili Berthario abbate cum sacerdotali officio, lampadibus ac tymiamatibus necnon et fratrum laudibus, honorifice susceptus est. Ascendens autem montem, ubi dicti almi patris pii Benedicti sacrum corpus humatum est, pari gloria ibidem susceptus, aliquid ibidem sancto et Benedicto conferens munere, omne coenobium conspiciens laudabiliter, ammiratus descendit. Inibi Capuanorum frustrata calliditate, post dies aliquot possidens optinuit Capuam, ingreditur Salerno, navigans Malfim, Puteolim utitur lavacris, et per Neapolim Sessulanam adiit urbem; dehinc castrametatur Caudim. Mense autem Decembrio, Dei omnipotentis opitulante gratia, ingressus est Beneventum, anno quidem septimo Dec. decimo augustalis imperii sui. Et ecce congreditur cum Saracenis, tropeum primitus bellicans sumpsit ex eis victoriae, ac demum omnia illorum capiens castra, sole tantum illius civitates remanserunt, Barim scilicet necnon atque Tarantum. Nam omnium quidem eorum gloria, munitissima capta est urbs Materia, quaeque igne ferroque ad nichilum redacta est; Augusto autem mense reversus est Beneventum. In cuius obsequium dum essent ibidem Berthari abba; nam illuc in Sanctam Sophiam inchoatum fuerat oratorium a decessore suo reverentissimo viro Bassacio, quod omne studium perfecit et in honorem sancti construxit Benedicti; dedicata est autem a Stephano Teanensis sedis episcopo et ab Angelari levitae studio opus perficitur.

5. Si forte nosse cupis quis lector futurus eris, quam ob causam Beneventanorum regionem Saraceni dominassent, occasio videlicet exstitit talis. Sichard Beneventanorum princeps a suis interfectus, Radelchis zetarius palatii ei successit in principatum. Tunc apud Tarantum morabatur Siconolfus armipotens, bone memorie Siconis magni principis filius. Interea his temporibus Capuanites plurima perpetrantes flagitia, etiam suos maiores sibi occiserunt parentes, illorumque omnia diripientes, semed ipsos sublime in spectaculum constituerunt mundi. Ob hoc verebantur adire Beneventum principisque sui Radelchisi oboedire praeceptis. Nam novi fraudum iniere machinis, seque Tarantum contulerunt ad Siconolfum, predicti principis filium, et cum ceteris sibi socios et in flagitiis pariter consimiles dictum sibi constituerunt Siconolfum principem. Qui nec multo post introiens Salernum, magnaque pars Beneventi regio secuta est eum. Contra quem Radelchis principis libor exarsit, et eum disperdere nitebatur e terra. Quatenus alterutrum per tempora longa dimicaverint, quanta per hos gesta fuerint vicissim mala, nulla sustinere valet pagina, nullus doctoris explanare sensus, sed neque scribentis potest esse omnino facultas. Nam eo tempore dictus Radelchis princeps per Barensem Pandonem gastaldeum in ausilium sibi transmarinos invitabit Saracenos, qui diu erga Barim residentes, in tempesta videlicet noctis hora more solito nominatam rapuerunt civitatem; quae urbs iuxta Grecorum stilum ?a???, brachia gravis sive fortis, interpretatur. Vocabulum ex eo olim promeruit, ob delinquentium facinora ab hac gravis vel fortis Saracenorum vastatio ut in nos utique sic nimium saeviret. Horum iniquorum primus venientum vocabatur Kalfon rex, obsitis siquidem vestimentis et calciamentis, saltem nec

p 472  

tara bene succintis, sed solis harundinibus manu gestantes. Cum his quoque Radelchis totam devastavit Siconolfi regionem Capuamque primariam universam redegit in cinerem; exinde hinc omnia corruunt pariter in peius. Hoc in tempore bellum inter utrosque factum est in Cannis.

6. His diebus Saraceni egressi Romam, horatorium totum devastaverunt beatissimorum principis apostolorum Petri beatique ecclesiam Pauli multosque ibidem peremerunt Saxones aliosque quam plurimos utriusque sexus et aetatis. Fundensemque capientes urbem vicinaque depraedantes loca, Septembrio quoque mense secus Gaietam castrametati sunt. Contra quos pervenit Francorum exercitus, sed superatus a Saracenis quarto Nobemrii Idus, iniit fugam; quos persequentes Saraceni illorumque omnia capientes, tandem ad Sanctum devenerunt Andream, cuiusque cellam igne cremaverunt. Quique dum pervenissent ad cellam praesulis beatissimi Apolinaris cognomento Albianum, e vicino sanctum beatissimi confessoris Christi conspexerunt montem; quo ilico pergere satagebant, sed tardior quippe eos transire hora vitabat. Igitur tanta tunc et caeli serenitas et terrae siccitas, ut flubium pede quisque volens pertransire posset. Beatissimi vero Benedicti patris monachi tam vicinam sibi mortem cernentes, protinus vicissim pacem dederunt, obsecrantes misericordem Dominum, ut illorum propitius in pace animas susciperet, quas in velocitatem mortis continuo expectabant migrare. Ilico universi nudis plantis et cinere sperso capite cum laetaniis ad patronem suum se contulerunt Benedictum beatum. Dum nimius esset pavor et formidolosa expectatio et copiosa fieret ad omnipotentem Dominum exoratio, per visum Bassacio patri paruit praedecessor eius Apollinarius abbas: 'Quid', inquiens, ‘habetis? Quare moerorem patimini’? Et Bassacius ad hec: ‘Imminet, imquam, mors, pater, et non verendum'? 'Nolite', inquid, ait, ‘timere’; Benedictus pius pater vestram obtinuit salutem. Deprecamini igitur sedule Deum cum laetanus et missarum sollemniis; Dominus cito exaudiat voces clamantium ad se; denique et nos vobiscum in ecclesiis stantes, caelorum cum civibus communiter pro vobis Iesum Christum dominum exorare non desistimus'. Cumque a somno surrexisset Bassaciu pastor et hoc fratribus indicassed, in commune omnes exelsa voce Deum benedixerunt, qui salvat misericorditer sperantes in se. Tum subito inmanis facta est pluvia, coruscationes et tonitrua tam vehementia, ita siquidem ut etiam Carnellus fluvius ultra terminos excrescens redundaret; et quem pridie adversarii transire poterant pede, sequenti videlicet die, divina cohereiti repulsione, neque ripam attingere valebant fluvii. Nitebantur quolibet fluvium transmeare modo, sed dum nullus adesset eis ad coenovium transmeandi aditus, sicut est illorum dira barbaries, digitos corrodentes manuum fremebantque seu stridebant dentibus, huc illucque furibundi discurrentes. Et ut non habesset illorum assuetus facinus, cellas beatissimorum martirum Stephani seu Georgeii igne cremaverunt, et per Duos Leones ad castra remearunt. Post dies aliquot suos subnervantes equos, navigare ceperunt. Qui dum proprius suae adessent provincie, ita ut etiam iam vicinos cernerent montes, nautico plausu laudem suo more dederunt. Mox inter eos una paruit navicula, quae duos ferebat homines, unius velut speciem clerici, alterius ut monachi habitu habentes. Qui dixerunt ad eos: 'Unde venitis, vel quo itis'? At illi responderunt dicentes: 'A Petro revertimur; Roma omne illius devastabimus oratorium, populum cum regione depraedata; Francos superabimus cellasque

p 473   

Benedicti igne cremavimus. Et vos', inquiunt, 'quinam estis'? Aiunt illi: Qui nos quoque sumus, modo visuri eritis'. Ilico facta est tempestas valida et procella vehemens; omnes igitur naves confractae sunt cunctique adversarii peremti nullus umquam ex eis penitus remansit, qui ceteris talia nuntiaret. Sequenti itaque tempore Leo venerabilis papa oratorium ambiens beati Petri muris firmissimis et excelsis, ne umquam talis Romae ulterius aliquando ebentus eveniret.

7. Per idem tempus Siconolfus princeps pro Spanis tribuendum de beatissimi Benedicti coenobio thesaurum abstulit perplurimum. Siquidem vice prima baziam argenteam, vaucas par 1, in gemmis et smaragdis spora par 1 saricamque sericam de silforis cum auro et gemmis. In alia igitur vice centum triginta in vasis auro libras. Tertia itaque vice trecenti sexaginta quinque argento libras et tredecim milia solidos auro figuratos. Quarta videlicet vice vatias duos pensantes libras triginta et fundatos duplices septem. Quinta nichilhominus vice matiatos solidos ae praedolatos quattuordecim abstulit milia. Et post hec in agrifis batiam unam et scaptonem 1, Constantinopolitano deaurate fabrofacte vasa opere. Porro insequenti vice sexta per Landonem comitem et Aldemarium gastaldeum vim ex coenobio sustulit isdem Siconolfus praedolati solidos duo milia et sui principis coronam Siconis genitorisque de auro ac gemmis smaragdinis ornatam. Et hoc neque sibi profuit, animamque iugulavit suam; sed neque quod fallere monachos promittendo nisus est, ei neque profuit nichilomimus seu patriae; sed videlicet abhinc nullum ei amplius evenit triumphum victoriae. His diebus inter utrosque principes factum est in Cancellos bellum perexecrabilem. Aliquantis interim elapsis temporibus, Massar dux Benevento residens in auxilium Radelchisi principis, beatissimae Dei genitricis in Cingla Mariae monasterium devastabit castellumque postmodum Sancti qui cognominatur Viti coepit. Telesinium possidens castrum, Sitim humiliabit totamque devastabit Apuliam et caetera nichilominus loca. Quandoque pervenit secus almi Benedicti monasterium. Cuius adeo ita divinitus mens immutata est, et, dum unus eius canis vellet in pratis unam comprehendere aucam, per semed ipsum eum flagello concurrit et eadem de ore captoris expulit abem. Cumque ante ianuas assisteret monasterii, protinus portas claudere iussit, ne subsequentes introire magaritae praesumerent. His expositis, pertransiit Aquinum ac depraedavit Arcem vicinaque loca; Novembrio autem mense post dies octo reversus est Beneventum.

8. Mortuo itaque Siconolfo apud Salernum, Sico, filius eius, specietenus ei successit in principatum. Isque post aliquantulum Franciam puerulus transducitur.

9. Mense Iunio generalis per totam Beneventi regionem terremotus factus est

p 474   

magnus, ita ut Iserniensem funditus urbem obrueret multumque perimeret populum; ad ultimum etiam et praesulem extinxit eiusdem civitatis. Pari ruina aedificiorum extitit apud Sanctum Vincentium, similique vim fuit terremoti ad Benedicti beati coenobium, sed nec unus quidem lapidis suo de loco labsus est. Quod dum Massaro nuntiatum fuisset, ut ruinosam depredaret Iserniam ait enim: 'Dominus omnium illuc iratus est, et ego peramplius desebiam? Non utique ibo'! Telesis nova secus primariam in planitiem sui cognominis construitur.

10. Inter haec tempora, breviter ut superius dictum est infra Capuanites filii Landolfi gastaldii, hoc est Lando comes, Landolfus episcopus, Pando marepahis, Pandinolfus gastaldius, huius patriae insignes habebantur. Sed ob scelera commorantium crebro eorum urbs incendio cremabatur. Non poenitentiae remedium neque divinam postulantes misericordiam aut emendationem facinorum, sed quodam tandem reperto consilio, ad Casolini pontem construunt civitatem. Quamque ludo secundam vocitabant Romam. Nam sicut qui effugerit a facie leonis et incurrerit in ursum, sic ab istis remota civitas ipsa ab igne pari in ultione corruit in abyssum. Qua gloria sperabatur erigi, carmen indicat istud:

Quae primum senio marcebat tempore longo,
Cernitur, en, amplis consurgere moenibus urbem!
Illa senatorum pollebat fulta caterbis,
Nomine sed Capua vocitatur et ista secunda.
Providus in cunctis patriae populique iuvamen,
Lando comes studio sollerti hanc condidit urbem.
Aurea porta vocatur, fert quia lucis honorem.
Arma, salus, virtus perpetua Christus in urbe
Hac maneat, populo tempus in omne suo;
Pellat et hinc hostem saevum fraudemque malignum,
Civibus et praestet pacis honore frui!

11. Hoc videlicet tempore Tarantum fame obsessa a Saracenis capitur.

12. Per idem tempus Bassacius abbas, rogatus a primatibus patriae, adiit Franciam, qui obsecrans gloriosum imperatorem Hludowicum; veniens Barim, et in quantum possibilitas fuit totis viribus cum Saracenis dimicabit; post complures autem dies venit Beneventum. Igitur sabbato vigilia sanctum pentecosten infra Beneventanam urbem interempti Saraceni, Radelchisi principatum gerens, Massari capitur, ad imperatorem adductus capite plectitur; Hludowicus exin repedavit in patriam. His temporibus Bassacius abbas defunctus est, expletis in regimine annis decem et novem. Cuius quale quantumque fuit sursum deorsumque in ecclesiis studium, et ipsi vidimus qui scribimus, et carmina illius nobis descripta resonant. Huic successit in regimine Berthari sacerdos, eius discipulus, moribus et vita strenuus et omni bonitate conspicuus. Castelli sursum monitionem ipse ambiens; calicem ad honorem Dei officium operatus est; civitatem iuso fieri voluit et inchoabit. Et quomodo totis viribus contra Saracenos in Gaietam dimicabit, nostra plenissime comperit aetas; quomodo autem suos dilexit commissos et quatenus pro ipsis decertavit, praecepta indicant coenobio facta imperatorum. Eo tempore

p 475  

Ademari princeps erat apud Salernum. Teanensis ecclesiae presul Lupoald obiit; Hilarius levita et beati Benedicti monachus ad episcopale decus eligitur. Bone memorie Aloara, Landonis coniux comitis, una cum Surano medico eiusque interventu tam benefactrix erat monachorum, ut Madium totum mensem stipendia praeveret ac aleret fratres.

13. Lampert, filius Widonis, et Ildepert comites nisi sunt manus erigere contra Hludowicum imperatorem; sed relata illorum fraude, persecutus est eos Hludowicus usque Marsim. At illi demum ante faciem eius fugerunt Benevento apud Adelchisum principem. Hildepert vero pertransiens, habiit Barim. Libentissime quidem a Seodane rege susceptus est, et habitavit ibi tempore quo voluit. Hludowicus ergo imperator persequens eos, devenit in Hiserniam; quam cum infidelem sibi comperisset, bellando cepit. Ac deinde pertransiens Aliphem, post plura bella urbs capta est. Per Telesiam igitur devenit ad civitatem quae dicitur Sanctae Agathe et urbem expugnare coepit. Quae dum valde esset munita, multis diebus obsedit eam; erat enim tunc aestivum tempus.

15 'Nemo umquam', ut apostolus ait, 'carnem suam odio habet, sed nutrit et fobet eam. Tandem Berthari abbas condoluit super Hisembardum, consanguineum sibi et gastaldium obsesse civitatis, et intervenit pro eo apud imperatorem augustum. Cuius et promeruit gratiam et pactum dedit civitati, ac illius iuri protinus urbs mancipata est. Adelchis princeps ad pedes prostratus clementissimi imperatoris, et suam obtinuit veniam et fugacibus comitibus; abhinc tandem Hludowichus rediit Franciam. Hoc in tempore Magenolfus clericus Hingenam, neptem imperatricis, accepit coniugem. Ademari iunctus cum Neapolitis nitebatur quiddam dolose erga suos; ob hoc oculi eius evulsi, spernitur a principatu, et Waiferi Salerni factus est princeps. Nam dictus Ademari Suram, Erpinum, Vicum Album et Atinen tradidit Francis, id est Widoni comitis. In his locis praeerat Landolfus gastaldius; quae dum amississet loca, prae nimia est tristitia defunctus. Iuvamine Landonis comitis et fere sacerdotis Teano monasterium construitur famulabus Dei.

14. Defuncto igitur aput Capuanam urbem Lando comes, Pando, germanus eius, ei successit in comitatu; qui iunctus cum Landolfo episcopo, venerabilem Aloaram, cognatam suam, de Capua excutientes; quae exul cum natis et facultatibus propriis aput Salernum habitatura devenit. Per idem tempus Neapolites audacter super Capuanos venire in bellum conati sunt, eo siquidem die quo beati Michaelis est festivitas. Huius Langobardi auxilio freti, exierunt adversus Querites, et tanta in illis caeda bachati sunt, ut plurimi ex eis gladio fuissent peremti multique capti, nonnulli in fluvio se proicientes; residui vero perpauci vulnerati in urbe reversi sunt suam. Caesarius autem, magistri militis filius, capitur, Capuaque adductus, ferro in compedibus habetur. Secunda Neapolitis haec ruina extitit similis, quo olim in Gargano cum beato Michechelo archangelo agere temptaverunt. Quod ex utroque latere Seudan audiens factum, irrisit, dicens: 'Stuppa cum tomentis pariter iuncta fecerunt bellum'. Eo autem tempore in Aquini villam Rodoald gastaldius secus Pontem Curvum construxit castellum. Hoc facto subduxit se a iure Capuanorum; qui vehementer ob hoc affligebatur a Capuanis. His diebus Magenolfus, de quo supra paululum diximus, pergebat Franciam, ut sibi ab imperatore glorioso petere, quo vivere loco seu et habitare posset. Cui Rodoald legatarium quendam Ursum transmisit presbiterum, ut reversus veniret ac pariter commorarentur

p 476   

suoque presidio iuvaret eum a persequentibus se. Regressus ergo Magenolfus de itinere coepto, et in Pontem introibit Curvum. Nec multo post profectus est Salernum, sumptaque coniuge omni eum supellectile ac familia et rediens in castrum. Neque diu latuit misterium iniquitatis. Nam quodam die cum suis cepit Rodoaldum eumque in custodiam retrusit, duos quoque filios eius in turrem proiecit omnemque facultatem ipsius abstulit, thesaurum, peculia, mancipia, servi populum, castrum, villam et omnia subiugavit sibi. Rurem populum et indisciplinatum, quem invenit, docuit more palatii esse prudentissimum; et qui prius non noverant nisi caepe et alei, nunc ab eis censum principales exquiruntur solidi, etiam et in hostili armati proficiscuntur exercitu. Rodoald offertus dum beato Benedicto fuisset, vix a venerabili viro Berthari abbate et a monachis liberatus est, ut Esepus doctor fabularum ait: 'Hoc patiatur, qui fortiorem sibi induxerit in domum suam!’

15. Dum in Eublogimenopolis urbis moenia struerentur, vir quidam tunc ibi erat suis cum sociis in constructionem civitatis. Is quondam prae nimia infirmitate linguae perdiderat officium et per almos circiter septem nullum omnimodo valuit proferre sermonem. Quadam itaque nocte lassus ab opere manuum, dum fratres in oratorio beatissimi Benedicti Deo laudes peragerent, idem mutus ad columnae pedem cum aliis residens, obdormivit. Quem beatus Benedictus per visum baculo capite percutiens, increpans ait: 'Huc properasti', inquid, 'ad dormiendum? Evigila ergo et tribus vicibus expue in terram'! Qui cum hoc fecisset, surgens a somno, beneficium sibi collatum coepit omnibus effari et ita perfecte loqui, ut ante septennium nec melius solitus erat. At omnes Deo laudem pariter dederunt.

16. Interim gladius dominicae indignationis huc illucque discurrens, in deliquentium cervicibus grassabatur. Nam egressus de vagina sua, omnes terminos per circuitum devastabat. Ille impiissimus atque crudelissimus latro, 'quem Dominus percutiat gladio oris sui et destruat illustratione adventus sui'! ille pestifer Seodan quodam tempore egressus a Barim, totam devastabit Capuam, Cantias, Leborem, et suo nequissimo throno posuit in campo de Neapolim. Nullus omnino praeteribat dies, quod ad quingentos et eo amplius non interficeret homines. Et hoc pars Dei esse dicebat, ut illud compleretur evangelicum: 'Omnis qui interficit vos arbitratur se obsequium prestare Deo'. Nam sevus ille tyrannus super cadavera mortuorum sedens, edebat tamquam unus putridus canis. Tandem quasi e gravi somno evigilantes, sed gravati atque praepediti nimiis miseriis Wandelpert et Maielpotus gastaldius et Garard comes eum plurimis aliis nobilibus properaverunt Beneventum, ut communi consilio ulciscerent se de Saracenis. Salubre quidem fuit consilium, sed inutilis ordo. Non uno agmine, non una eademque intentione per cohortes incedebant, sed divisi ab alterutro inhordinate proficiscebant. Igitur propinquaverunt secus Saracenos ad Arium; quod hi cernentes, se protinus straverunt in terram. Iamque sol ad occasum tendebat. Hi vero qui a Benevento venerunt, sicuti fuerant lassi et nimium equidem fatigati sitientesque valde, continuo in aciem introierunt. Ilico Saraceni subito erecti, ut erant in uno agmine conglobati, repente irruerunt super eos. Hi vero terga vertentes, fugere coeperunt. Plurimi interempti a gladiis, nonnulli cadentes, in alterutrum inpingentes, praefocabantur; alii in

p 477  

fossatis, sepibus et cavernis terrae, inlesi a gladiis sed prae siti mortui inveniebantur Saraceni autem victores effecti, coeptum peregerunt iter.

17. Inter Capuam, Teanum necnon Aliphem auditur esse mons quidam, in quo dicitur adesse angelica virtus ad instar beati Michahelis archangeli in monte Gargano, ita stillari aquam et iugiter effodi criptam et patere basilicam atque ibidem divina crebro fieri prodigia. Ex ortatum autem Landolfi praesulis Hilari Teanensis ecclesiae episcopus dedicabit illuc sanctorum altaria, et peramplius extunc fiunt multorum sanitatum signa et prodigia ad gloriam et laudem nominis Ihesu Christi.

18. Mos etenim est apud monachos utrorumque coenobiorum, videlicet sanctorum Vincentium martiris et beati confessoris Benedicti, diebus sanctae quadragesimae vicissim sibi rogum exhibere caritatis gratia. Dum hoc quadam die apud Sanctum Vincentium fratres spiritaliter agerent et illuc de Sancto ob hoc Benedicto fratres adessent, die Veneris tamquam pernicitatem volucri repente super eos Seodan rex Saracenorum cum suis satellitibus venit. Monachi vero, quamquam nudi, tamen incolumes ad suum confugerunt castellum. Adest illius misericordia, qui suis fidelibus ait: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor'. 'Ego', inquam, 'vobiscum sum omnibus diebus'; et: 'Ex obibus meis nemo potest rapere de manu patris mei'; quia 'ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum'! Sed neque minus in hoc quam dudum suo fideli concessit Dominus Benedicto, quia, etsi res tradita fuisset gentibus, animas tamen custodiret. Saraceni vero omne demolierunt monasterium, confringentes omnia, frumenta et legumina in flumine proicientes. Et dum huc illucque foderent, plurimum absconsum reppererunt thesaurum, coronas videlicet, ministeria sacra, et quotquot valuit esse ecclesiasticus honor. Nefandissimus autem Seodan rex in sacris calicibus bibebat et cum turibulis aureis incensum sibi fieri iubebat. Post diem autem tertium veloci cursu properavit cum suis ministris usque ad portas Capuane civitatis, plaustra onusta, animalia, homines plurimos capiens; atque eo die rediens, secus Teanum castrametatus est. Verentes autem beatissimi Benedicti monachi et illius vicinum adventum et suorum periculum, per Ragenaldum diaconem, ipsius ut mitigari potuissent ferocitatem, prima vice pro pactu contulerunt ei.

19. Pando Capuanitis gastaldius contra Waiferium principem cum suis hominibus exivit in bellum; mox quidem ipse prius corruit, dehinc qui fuerunt cum eo, victoriamque adeptus est Waiferius princeps. Per haec tempora Seodan cum omni suo exercitu per dies quadraginta debellabat Consiam urbem, et nimium obsedit eam tempore multo; quamque Dominus suo praesidio eripuit, et Seodan cum suis turpiter ab ea recessit. Pandinolfus, Pandonis dicti filius, Capuana in urbe factus est gastaldius **. Quemque non post multum Landolfus episcopus sua seclusit ab urbe; et sua cum facultate veniens, habitavit in Sessam. Landolfus autem extitit suis civibus non solum episcopus, sed et comes et iudex, non solum praesul, verum

p. 478   

Item benefactor noster, id est omnium contrarius hostis, Seodan venit in Benafrum; postquam eorum coeperat civitatem et postquam omnem devastavit villam et in circuitu eius tamquam rex potens in medio resedit terrae. Initium siquidem tunc erat quadragesimae sanctae. Eo autem die sanctam dominicam more solito Berthari abbas suum exortabat divinis praeceptis beatissimum gregem. Cuius vicinitatem cum certo fratres comperissent, concito gresu ad Sanctum conscenderunt Benedictum. Sequenti die Mercoris nefandus ipsius regis exercitus secus Sancti Benedicti pervenit monasterium, haud non longe quasi stadia dua. Hoc est, dum vellent Saraceni per montes descendere Atinen, hic qui eos deducebat descendit cum eis in vallem Rotundam, dehinc in Rapidum. Cumque in planitiis devenissent, praedari coeperunt. In sancti aecclesiam dum introissent Heliae, parum aliquod damnum ibidem facientes, per Circlarias in Ortum dominicum, et per Pascarium in Fontanam Lucii, abhinc Peolem, ibidemque senem ante cancellos interfecerunt, qui eorum fallitus est viam. Cesam Constantii, Olibetum, Matronolam loca perscrutantes, omnes iumentas et vaccas monasterii auferentes, ad socios in Benafrum iam sero reversi sunt. Hic finis in his fuit, Deo propellente partibus beati Benedicti tam Seodan regis quamque omnium satellitum eius.

20. Cronica de monasterio sanctissimi Benedicti.

Diebus Iustiniani orthodoxi imperatoris beatus Benedictus pater, qui monachorum regulam instituit, et prius in loco qui Sublacu dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus adest, et postea in castro Casini, quod Arx appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis virtutibus fulsit. Cuius vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis dialogis suavi sermone composuit; ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula eius miracula per singula eius distica elegiaco metro contexui.

In laude sancti Benedicti versus Pauli diaconi.
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos,
Virtutum cumulos ordiar unde tuos ?
Et in fine
Sint, precor, apta tibi, celestis tramitis index;
O Benedicte pater, sint, precor, apta tibi.
Et in ultimo:
Perfice cuncta, precor, per eum quem semper amasti;
Dulcis amande pater, perfice cuncta precor.
Ymnus:
Fratres, alacri pectore, venite concentu pari, fruamur
Huius inclitte festivitatis gaudiis.
Hec alibi requirantur suo in loco.

Libet me breviter referre quod beatus papa Gregorius minime in huius sanctissimi Benedicti patris vitam descripsit.

Denique eum divina ammonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum per quinquaginta ferme milia adventaret, tres eum corvi, quos alere solitus erat, sunt circumvolitantes

p. 479   

secuti. Cui ad omne bivium, usque dum huc veniret, duo angeli in figura iuvenum apparentes ostenderunt ei, quam viam arripere deberet. In loco autem isto quidam Dei servus tunc habitaculum habebat, ad quem divinitus ita dictum est:

'His tu parce locis, alter amicus adest'.

Hic autem, hoc est in Casini arcem, perveniens, in magna se semper abstinentia coartavit; sed precipue quadragesimae tempore inclausus et remotus a mundi strepitu mansit. Haec omnia ex Marci poetae carmine sumpsi, qui ad eundem venerabilem patrem huc veniens, hos versus in eius laudem composuit:

'Caeca prophanatas coleret dum turba figuras
Et manibus factos crederet esse deos'.
Requirantur alibi.

Certum est, hunc egregium patrem vocatum caelitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima vallis subiacet advenisse, ut hic multorum monachorum, sicut et nunc, Deo presule, facta est congregatio fieret, ut scriptum est:

Quos Pater omnipotens hic mundi a finibus unum
Esse dedit, plures diverso germine ductos.

Coenobium vero beati Benedicti patris, quod in Casini vertice situm fuerat quodque postea rursum ab edificantibus castrum Eublogimonopolis, id est Benedicti civitas a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes, nec unum ex monachis tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis patris Benedicti, quam longe ante praeviderat, impleretur, qua dixit: 'Vix optinui apud Deum omnipotentem ut ex hoc loco animae mihi cederentur'. Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae quam prephatus pater composuerat, necnon pondus panis et mensuram vini et quicquid ex supellectili subripere poterant deferentes. Siquidem post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius post quem Vitalis, ad estremum autem Bonitus congregationem ipsam facit; sub quo haec destructio facta est.

21. Exordium de monasterio almi Benedicti patris.

Ut Deus omnipotens electorum monachorum sub beati Benedicti institutionem augeret numerus, principium occasionis extitit, ut Petronax, cives Brexianae urbis, divino amore compunctus, Romam venisset. Hortatuque tunc Gregorii apostolicae sedis papae hoc Casinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati patris Benedicti perveniens, ubi cum aliquibus simplicibus viris iam residentibus habitare coepit. Qui eundem venerabilem virum Petronacem sibi seniorem statuerunt. Hinc non post multum tempus, cooperante divina misericordia et suffragantibus meritis almi Benedicti patris, iamque evolutis fere centum et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum destitutus erat, multorum ibi monachorum, nobilium et mediocrium, ad se concurrentium pater effectus, sub sanctae regulae iugo et beati Benedicti institutione, reparatis habitaculis, vivere coepit atque hoc coenobium in statum quo nunc cernitur erexit. Huic venerabili viro Petronacio in sequenti tempore sacerdotum praecipuus et Deo dilectus pontifex Zacharias plura contulit adiutoria, libros scilicet sanctae scripturae et alia quaeque ad utilitatem monasterii pertinentia; insuper regulam, quam beatus pater Benedictus suis sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit.

Gisolfus quoque Beneventanorum dux a Suram Romanorum civitatem, Arpinam, Atinen atque Arcem pari modo oppida cepit. Qui Gisulfus tempore Iohannis papae sua omni cum virtute Campaniam venit, incendia et depredationes faciens, multos cepit captivos. Et usque in locum qui Horrea dicitur perveniens, castrametatus est, nullusque ei resistere potuit. Ad hunc pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis donariis, universos captivos de eorum

p. 480  

manibus redemit, ipsumque ducem suo cum exercitu ad propria repedare fecit. Cuius uxor, Scauniperga nomine, in urbe Casinatium in idolorum templo beati apostolorum principis Petri honore beataeque scilicet gloriosae semper virginis Mariae necnon et Michahelis argangeli altaria statuens, igonas et ministeria vel ceteris ac optimis muneribus illustrans, et devota mente succedue memoranda reliquid. In eiusdem vero urbis arcem quo Mello dicitur, ubi decenter beati corpus Benedicti humatum est, isdem Gisulfus armipotens dux cum conscendisset, tum divino tactus amore, beato patri Benedicto cuncta in circuitu montana et planiora conferens, et fixis donariis posteris habenda imperpetuum concessit. Sed propter hostium irruptionem marchas tantum ad incolarum tutamina dimisit; caeterum ob laborum suffragia exercendum vicinis precepit, tam in seminibus quam messium tempora monachis oboedituros.

22. Libet a breviter, ut ex maiorum dictis reppertum est, med ixisse sufficiat; nunc vero cursim iterandum est huius nostrae cronice succinctio, ut lector facile agnoscere queat, quae tempora vel quis princeps huius patriae extitit vel pastor loci istius quo deguit, et ex brevi memorabilique calculo langa qui velit extendat pagina, et narrator existat dolorum tempora.

Incipit cronica Langobardorum seu monachorum de monasterio sanctissimi Benedicti.


Gregorius.

2.
3.
4.
5.
6.
7.
Godelscalcus.
2. 3. 4. 5. 6.
Gisolfus.
12-17
Liudprand.
2.
3.
4.8
Arechis.
2. 3.
4.
5.
6. 7. 8.
9.
10-14
15.
16-21.
22.
23-29.
30. Carolus ad
monasterium ind.11.
Grimoald.
2-10.
11.
12-20
Grimoald storesaiz.
2-11.
Sico princeps.
2-11
12.
13-16.
Sichard
2.
3. 4.
5.
6. 7.
Radelchis Siconolfus.
Divisio terre.
Ciprianus.
Petronax abbas.


2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
9. 10. 11. 12. 13.
14.
15-30
31
32.
Optatus abbas.
2-6.
7.
8. 9.
Ermeris abbas.
Gratianus abbas.
2. 3. 4.
Thomichis abbas.
2-6.
Poto abbas.
2-7.
Theodemar abbas.
2-8.
9.

10.
11-19.
Gisulfus abbas.
2-10.
11.
12-21.
Apollinaris abbas.
2-11.
Deusdedit abbas.
2-5.
6.
Audpert abbas.
2. 3.
Bassacius abbas.
2. 3.
4.

p. 481  


2.
3.
4.

2.
3.
4.
[Reges Saracenorum.
Calfon de Barim
2.
3.

5.
6.
7.
Siconolfus tulit aurum de monasterio.
5.
6.
7. Saraceni.
8.
9.
10.
11.
12.
13.
5.
6.
7.
8.
9.
10.
11.
Sico.
2.

4.
0xxxxxiixxxx5. et mense 5.
Ali. Saraceni in Aquino.
2.
Aiu.
Ferraci.
2.
xxxiiixxxxxxxi3. et mense 6.
Seodan.

8.
9.
10.
11.
12.
13.
14.
15.
16.

omnia iuso renovata sunt altaria.

Redalgari.
2.
3.
4.
Adelchis.
2-6.
7.
3.
Ademari.
2.
3.
4.
5-9.
Dauferi.
2.
3.
4.
5.
6.
7-11.
12.
17.
18.
19.
Berthari abbas.
2.
3-7.
8.
8.
9.
10
11.

12.
13.
14.-17.
18.
Ben.
2.
3.
4.
5.

6.
7.
8-11.
12.
Sal.

13.
14.
15.


16.
17.


Sarac.]

Hludowicus imp.
2.
xxxxiiixxxx3. Capiens
xxxxxxxxxxxxxxxomnis icivitas
xxxxxxxxxxxx….. Sarac.
4.
xxxxxxxiiixxx5. et mens. 2.
6.

Franci.
9.
10.
11.


12.
13.
14.
15-18.
19.

23. Apostolici viri.

Petrus apostolus sedit in Antiochiae cathedra episcopali annos 5. Hic Petrus ingressus in urbe Roma, sedit in cathedra episcopali ann. 25.

Linus sedit ann. 15, mens. 4, dies 11.
Cletus sedit ann. 12, mens. 1, dies 11.
Clemens sedit ann. 9, mens. 2, dies 10.
Anaclietus sedit ann. 12, mens. 10, d. 12.
Eugaristus sedit ann. 13, mens. 6, d. 2.
Alexander sedit ann. 10, mens. 7, d. 2.
Xistus ann. 10, mens. 3, d. 21.
Telesforus sedit ann. 11, mens. 3, d. 21.
Eleuterius sedit ann. 11, mens. 3, d. 21.
Iginus sedit ann. 8, mens. 3, d. 8.
Pius sedit ann. 19, mens. 4, d. 3.
Anicetus sedit ann. 8, mens. 3, dies 3.
Soter sedit ann. 9, mens. 3.

p. 482   

Eleutherius sedit ann. 15, mens. 6, d. 5.
Victor sedit ann. 10, mens. 2, d. 10.
Zefirus sedit ann. 17, mens. 9, d. 10.
Calistus sedit ann. 5, mens. 2, d. 10.
Urbanus sedit ann. 13, mens. 11, d. 12.
Pontianus sedit ann. 5, mens. 2.
Antherus sedit ann. 12, mens. 1, d. 15.
Favianus sedit ann. 14, mens. 11, d. 11.
Cornelius sedit ann. 2, mens. 2, d. 3.
Lucius sedit ann. 3, mens. 3, d. 3.
Stefanus sedit ann. 7, mens. 5, d. 2.
Xistus sedit ann. 1, mens. 10, dies 33.
Dionisius sedit ann. 6, mens. 2, d. 4.
Felix sedit ann. 4, mens. 3, d. 25.
Euthicianus ann. 1, mens. 1, d. 1.
Gaius ann. 11, mens. 4, d. 19.
Marcellinus sedit ann. 9, mens. 4, d. 16.
Marcellus sedit ann. 5, mens. 7, d. 21.
Eusevius sedit ann. 7, mens. 1, d. 3.
Miltiades sedit ann. 4, mens. 7, d. 7.
Silvester sedit ann. 26, mens. 10, d. 11.
Marcus sedit ann. 2, mens. 8, d. 20.
Iulius ann. 20, mens. 2, d. 6.
Liberius sedit ann. 6, mens. 3, d. 4.
Felix sedit ann. 1, mens. 3, d. 2.
Damasus sedit ann. 18, mens. 3, d. 11.
Syricius ann. 15, mens. 11, d. 15. Anastasius ann. 3, d. 10.
Innocentius ann. 15, mens. 2, d. 20.
Zosimus ann. 1, mens. 3, d. 12.
Bonifatius sedit ann 3, mens. 8, d. 7.
Celestinus ann. 8, mens. 10, d. 17.
Xistus ann. 8, d. 19.
Leo ann. 21, mens. 1, d. 13.
Hilarius ann. 6, mens. 3, d. 10.
Simplicius ann. 15, mens. 1, d. 7.
Felix ann. 8, mens. 1, d. 17.
Gelasius ann. 3, mens. 8, d. 18.
Anastasius sedit ann. 1, mens. 1, d. 24.
Simmachus ann. 15, mens. 7, d. 28.
Hormisda ann. 9, d. 17.
Iohannes sedit ann. 2, mens. 9, d. 17.
Felix ann. 4, mens. 2 d. 13.
Bonifacius ann. 2, d. 26. [Huius tempore beatus Benedictus claruit.
Iohannes sedit ann. 2, mens. 4, d. 6.
Agapitus sedit mens. 11, d. l8.
Silvester sedit ann. 2, mens. 5, d. 11.
Vigilius ann. 17, mens. 6, d. 26.
Pelagius sedit ann. 11, mens. 10, d. 23.
lohannes sedit ann. 16, mens. 11, d. 26.

P 483   

Benedictus ann. 4, mens. 1, d. 24.
Pelagius ann. 10, mens. 1, d. 10.
Gregorius ann. 13, mens. 6, d. 10.
Savinianus ann. 1, mens. 5, d. 19 (24?).
Bonifatius mens. 8, d. 22.
Bonifatius ann. 6, mens. 8, d. 13.
Deusdedit ann. 3, d. 23.
Bonifacius ann. 5, mens. 10.
Honorius sedit ann. 7, mens. 11, d. 17 (?).
Severinus mens. 2, d. 4.
Iohannes ann. 1, mens. 9, d. 18.
Theodorus ann. 6, mens. 5, d. 18(?).
Martinus ann. 6, mens. 1, d. 20(?).
Eugenius ann. 2, mens. 9, d. 24.
Vitalianus ann. 14, mens. 6.
Adeodatus ann. 4, mens. 2, d. 5.
Donus sedit ann. 1, mens. 5, d. 10.
Agatho ann. 2, mens. 6, d. 4.
Leo mens. 10, d. 17.
Benedictus mens. 10, d. 12.
Iohannes ann. 1, mens. 1, d. 9.
Conon mens. 11.
Sergius ann. 13, mens. 8, d. 23.
Iohannes ann. 3, mens. 2, d. 12. [Tempore istius fuit Gisulf dux Beneventi].
Iohannes ann. 9, mens. 7, d. 17.
Sisinnius d. 20.
Constantinus ann. 7, d. 15.
Gregorius ann. 15, mens. 9, d. 22.
Gregorius ann. 10, mens. 8, d. 24.
Zacharias ann. 10, mens. 3, d. 15. Iste restauravit monasterium sancti Benedicti.
Stefanus sedit ann. 5, d. 29.
Paulus ann. 10, mens...
Stefanus ann. 3, mens. 5, d. 27 (?).
Adrianus ann. 24, mens. 3, d. 27.
Leo ann. 20, mens. 10, d. 13.
Stefanus mens. 7.
Paschalis ann. 7, d. 16.
Eugenius ann. 3, mens. 7, d. 22.
Valentinus mens. 1, d. 10.
Gregorius ann. 16.
Sergius ann. 3. [Sub isto Sergio depraedaverunt Saraceni ecclesiam sancti Petri].
Leo ann. 8, mens. 3, d. 7. [Iste Leo fecit castellum Sancti Petri et renovabit ecclesiam sancte Marie et ecclesiam sanctorum quattuor Coronatorum].
Benedictus ann. 2, mens. 6, d. 11. Nicolaus ann. 9, mens. 6, d. 13. Adrianus ann. 5.
Iohannes ann. 10.
Marinus ann. 1, mens. 5.
Adrianus [Teanensis] ann. 1, mens. 4, d. 1. Iste Adrianus cecavit Georgium de Abentinum et Mariam superistanam nudam per totam Romam fusticavit.
Stefanus ann. 6, d. 8.

p. 484

Formosus ann. 4, mens. 6, d. 2.
Bonifatius d. 15.
Stefanus ann. 1, mens. 2.
Romanus mens. 3.
Theodorus mens. 1, d. 15.
Iohannes ann. 2, d. 10.
Benedictus ann. 3 et mens. 10.
[Leo mens. 2.
Christophorus mens. 6].
Sergius [ann. 7, mens. (?)].
Anastasius [ann. 2, mens. (?)].
Lando [ann. 1(?)], mens. (?).
Iohannes [archiepiscopus Rabennatis eclesie, invitatus a primatibus Romane urbis, contra instituta canonum agens, Romane eclesie invasor factus, prefuit in ea annos sedecim; quibus expletis, ab illis occulto Dei iudicio, tamen iusto, vivus depositus est].
[Leo papa sedit menses 10.
Stephanus papa sedit].

24. lmperatores Romani.  

Augustus regnavit ann. 56.
Tiberius regn. ann. 23.
Gaius ann. 3, mens. 4.
Claudius ann. 13, mens. 8.
Nero ann. 13, mens. 7.
Galba mens. 7.
Otho mens. 3.
Vitellius mens. 8.
Vespasianus ann. 10.
Titus ann. 2, mens. 2, d. 20.
Domitianus ann. 15.
Nerva mens. 16, d. 10.
Traianus ann. 20.
Adrianus ann. 22.
Antoninus ann. 23.
Marcus ann. 18.
Lu[cius] ann. 9.
Commodus ann. 13.
Helius ann. 6.
Iovianus mens. 2.
Septimus ann. 10.
Antoninus ann. 7, mens. 6.
Macrinus ann. 1.
Antoninus ann. 14.
Alexander ann. 14.
Maximus ann. 3.
Pompianus mens. 3.
Philippus et Philippus ann. 17. [lsti primi omnium inperatorum christiani in Roma facti sunt.
Decius ann. 1, mens. 3].

P 485  

Gallus et Volusianus ann. 13.
Valerianus et Galienus filius ann. 15.
[Postumus annis 10].
Claudius ann. 1.
Quintillus dies 18.
Aurelianus ann. 5, mens. 6.
Tacitus mens. 6.
Florianus ann. 20.
Probus ann. 6, mens. 6.
Carus ann. 1.
Carinus Numerius ann. 2. Diocletianus ann. 20.
Maximianus ann. 18.
Constans pauper ann. 9.
Severinus ann. 15.
Maximinus ann. 19.
Licinius ann. 17.
Maximus ann. 13.
Constantinus, filius Constantini, ann. 31.
Constantinus ann. 14.
Constantinus ann. 24.
Constans ann. 12.
Iulianus ann. 2.
Iovianus mens. 8.
Valentinianus ann. 13.
Valens cum Valentiniano, germano suo, ann. 13, m.
Gratianus [cum Valentiniano, fratre suo, ann. 6].
[Valentinus novus].
Theodosius [mag.] ann. 16.
[Arcadius cum fratre Honorio ann. 13.
Honorius ann. 15 cum Theodosio, nep. suo.
Theodosius minor, Arcadii filius, ann. 25].
Valentinianus ann. 28.
Marcianus ann. 6, mens. 5.
Avitus ann. 1, mens. 5.
Maurinus ann. 3.
Severus ann. 5.
Leo [mag. cum Leone parvo ann. 17].
Anthimus ann. 6.
Holibrius ann. 1.
Zeno ann. 17, mens. 2.
Anastasius ann. 27, mens. 4.
Iustinus [maior] ann. 29.
Iustin[ianus] ann. [39].
[Iustinus minor ann. 11].
Tiberius ann. 6, d. 2.
Mauricius ann. 20, d. 3.

p 486  

Foca regn. ann. 7, mens. 10.
Heraclius ann. [31].
Heracleonas ann. 2.
[Constans, qui mortuus est in Occidente, ann. 7].
Constantinus, filius Heraclii, mens. 6.
Constantinus, filius Constantini, ann. 28.
Constantinus, filius Constantini superioris regis, ann. 17.
Iustinianus minor, filius Constantini, ann. 10.
Leo ann. 3.
Tiberius [qui et Absimarus ann. 7].
Iustinianus secundo cum Tiberio filio ann. 6.
Philippicus [qui et Bardanius ann. 2].
Anastasius [qui et Anthemius ann. 3].
Theodosius ann. 1.
Leo[n Ysabrus ann. 24.
Constantinus persecutor ann. 35.
Leon qui et Chazaris ann. 5. Iste Leo imperabat Romanis, quando Carolus rex Beneventum venit. Cuius tempore Grimoaldus princeps erat Beneventi.
Constantinus cum Irini, matre sua, ann. 10.
Constantinus solus ann. 7. Sub isto ceperunt Franci dominare Romanos.
Irini sola, mater Constantini, ann. 5.
Niciforus ann. 9.
Stauracius cum filio suo mens. 2.
Michahel Coropalatis ann. 2.
Leon ann. 7, et occisus est in ecclesia.
Iste destruxit sanctas imagines et eiecit Niciforum patriarcha.
Michahel alter ann. 9. Sarraceni Cretam et Siciliam ingressi sunt.
Ab inicio mundi usque in hoc tempore ann. sex milia trecenti 24.
Theofilus, filius eius, ann. 12. Michahel Porphyrogenitus cum matre sua ann. 14.
Michahel regn. ann. 12.
Basilius paracimomenus solus ann. 11. Cum Leone et Alexandro, filios suos, ann. 9.
Leo et Alexander cum supradictis 9 ann. regnaverunt ann. 35.
Constantinus, filius supradicti Leonis].

25. Reges Langobardorum.

Alboin regn. ann. 3, mens. 6.
Cleb regn. ann. 5.
Auctari crinitus regn. ann. 8.
Agilulfus regn. ann. 25.
Adepaldus crinitus regn. ann. 10. Iste primus calciavit osam Particam.
Arioaldus regn. ann. 12.
Rottari regn. ann. 16, mens. 6.
Rodoaldus regn. mens. 4, d. 6.
Aripert regn. ann. 9.
Grimoald regn. ann. 9.
Bertarit regn. ann. 17.
Cunipert regn. ann. 10.

p. 487  

Liutpert regn. ann. 2, mens. 10.
Aripert alter regn. Ann. 12 (?)
Ansprant regn. mens. 3, d. 5.
Liutprand regn. ann. 30.
Hilprand regn. Mens. 8.
[Rachis rex Langobardorum, dimisso regno, ad beati Benedicti limina cum sua uxore Tasia et Rottruda filia, uterque monachico abitu induti. Iste hic in Casino, illa in Blombarolia vita finierunt. Et istius temporibus Carolus magnus regno dimisso et monachus factus hic habitabit et postea in Francia legatus pro rei publice a papa missus, ibi vitam finivit; sed a fratre Pipino rege corpus eius in locello aureo misso atque in Monte Casino directo, ibi quiescit].
Aistolfus regn. ann. 5, mens. 6. Iste possedit Romam et appraehendit Ravenam.
Desiderius regn. ann. 18, mens. 2, dieb. 10. Capta est Papia civitas mense Iunio die Martis. In isto complentur reges 20.
A Zottone primo duce Beneventi usque ad quintum decimum annum Siconis sunt anni 272 temporibus Tiberii imperatoris, qui imperavit ann. 6.
Gisulfus prior dux Beneventi devastavit Campaniam, qui prefuit Samnitibus ann. 17. Ab isto Gisulfus usque ad alium Gisolfum iuniorem sunt ann. 53.
A Gisolfo iuniore usque ad quintum decimum annum Siconis sunt anni 84.
A beato Benedicto usque ad Gregorium papam sunt anni 78.
A Gregorio papa usque ad quintum decimus annum Siconis sunt anni 206.
Temporibus Iustini imperatoris maioris et Iustiniani fuit sanctus Benedictus sub Iohanne papa. Eodem tempore Theodericus rex in Italia praefuit.

26. Duces Beneventi 

Zotto sedit ann. 20.
Arichis sedit ann. 1, mens. 5. Iste dimicavit cum Sclavis ad Aufidum, et interfecerunt illum per ingenium.
Radoaldus sedit ann. 5.
Grimoaldus sedit ann. 25.
Romoald, [filius eius], sedit ann. 16. Temporibus istius venit Constans inperator super Beneventum et obsedit eam.
[Grimoaldus, filius eius, sedit annos 3.
Gisulfus maior, frater istius Grimoald, sedit ann. 17.
Romoaldus, flius istius Gisulfi, sedit annis 26.
Gisulfus puerulus, filius istius Romoaldi, dux factus, deportatus est Papiam a Lioprando rege.
Gregorius, nepos Lioprandi, sedit ann. 3.
Godescalcus ann. 3.
Gisulfus supradictus puerulus revocatus in Benevento, dux ibi extitit].
Arechis sedit ann. 29, mens. 6. Iste primus appellatus est princeps, et fecit duo palatia, unum in Benevento et alium in Salerno, et Sanctam Sofiam edificavit in Benevento.
Grimoaldus, filius eius, sedit annis [20. Huius temporibus venit Carolus rex Beneventi provinciam].
Alter Grimoaldus sedit ann. 11, mens. 1, d. 10.
Sico sedit ann. 16, mens. 2:
Sicardus, filius eius, sedit ann. 6, mens. 10, [indict. 2].

p. 488 

Radelchis sedit ann. 14. Huius temporibus divisum est principatum Beneventanum inter Siconolfum et ipsum.
Radelgarius, filius eius, sedit ann. 9, mens. 3.
Adelchis, frater eius, sedit ann. 24, mens. 5.
Gaideris, filius supradicti Radelgarii, sedit ann. 2, mens. 6, d. 19.
Radelchis, filius supradicti Adelchis, sedit ann. 3, mens. 8, diebus 21.
Aio, frater eiusdem Radelchis, sedit ann. 6.
Ursus, filius predicti Aionis, puer decennis, sedit anno 1.
Cuius tempore Sybbaticius stratigos cum valida manu Grecorum venit Beneventum tertio ldus Iulii, obseditque eam usque quintum decimum Kalend. Novembriarum diem; quos benigne paciscens, in eam ipse ingressus est eodem die; completis trecentis triginta annis et aliquot mensibus a Zottone primo duce Beneventi, quibus Langobardi primatum tenuere Beneventanae provinciae.
Tribus denique annis novemque mensibus et diebus biginti dominatio Grecorun tenuit Beneventum Samniique provinciam.
Postea vero [Liudo marchio], ann. 1 et mensibus octo expletis, postquam Greci Benevento fuerant expulsi, in eadem ingressa est pridie Kalend. Aprilis [14 indict.] et [postea imperatrix, mulier supradicti marchionis] nominatum Radelchis, fratrem suum, Beneventano principatui restituit, qui fere duodecim annis ab eo fuerat expulsus; et postea sedit annos 2 et [medium]; ind. erat 15.
Domnus Atenolfus sedit annos 2, mens..., indict. 13.
Domnus Landolfus et domnus Atenolfus, frater eius, filii supradicti Atenolfi, sedit annis 10.
[Arechis sedit ann. 29, mens. 6. Iste primus appellatus est princeps, et fecit duo palatia, unum in Benevento et alium in Salerno. Et, ut refert Archempertus grammaticus in historia quam de Langobardorum gente composuit, quia iste iam supradictus Arechis infra moenia Beneventi templum Domino opulentissimum ac decentissimum condidit quod Greco vocabulo AGHAN CUl
FHAN, id est sanctam sapientiam, nominavit; ditatumque amplissimis prediis et variis opibus, sanctimonialium cenobium statuens, idque sub iure beati Benedicti tradidit in perpetuum permanendum. Pari etiam modo in territorio Alifano predictus Deo amabilis vir ecclesiam in honore domini Salvatoris construxit, puellare coenobium instituit atque dicioni sanctissimi Vincentii martyris subdidit.
[Primo anno principatus Grimoaldi, qui post Arechis principem extitit princeps, venit Carolus rex Beneventum. Et a tempore eiusdem Carolis usque ad tertium decimum annum principatus domni Landolfi principis sunt anni 142, temporibus Adriani papae, qui fuit successor Stefani papae quinti (?)].

spektrum.GIF (657 Byte)